S. Aviti, archiepiscopi Viennensis Opera

발행: 1643년

분량: 426페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

eriminationibus licere censendum est QusdSynodus ipsa venerabilis laudabili constitutione prospiciens, causam quam, quod salua eius

reuerentia dictum sit, pene temere susceperat inquirendam, diuino potius seruauit examini: perstringens tamen, prout breuiter potuit, nihil vel sibi, vel gloriosissimo viro Theodorico regi, de his quae Papae dicebantur obiecta patuisse. Quibus cognitis, quasi Senator ipse Romanus, quasi Christianus Episcopus obtestor, sic diuinitatisca estis dono temporibus vestris prosperitas optata succedat , sic dignitas , in qua floretis, uniuerso orbi speciem Romani

nominis mundo labente contineat, ut in conspectu vestro non sit Ecclesiae minor quam re -

publicae status quodque vobis Deus posse praestitit, prosit nobis nec minus diligatis in Ecclesia vestra sedem Petri, quarti in ciuitate apicem mundi. Si profundo illo tractatus

vestri consiliorem videtis, non ea tantummodo quae Romae geritur causa cogitanda est. Sed in sacerdotibus ceteris potest si quid forte i quod vocaverat reformari. at si Papa Vrbisi vocatur in dubium , episcopatus iam videbis tur, non Episcopus vacillare. Nostis bene in

ter quas haeresum tempestates , veluti ventis

, circumflantibus , fide puppem ducamus. Si nobiscum huiuscemodi pericula formidatis, cxpedit ut gubernatorem vestrum participato labore tueanaini. Alias autem quae vitio est, si nautis in magistrum fluentibus, non sine illo rum periculo cedatur isto discrimine. Reddet rationem qui ouili dominico praeest, qua com-

102쪽

D ALCIMIA VITI

missam sibi agnorum curam administratione dispenset ceterum non est regis pastorem

proprium terrere , sed iudicis. Quapropter reddite nobis principalem, si tamen necdum est i estituta , concordiam quoniam clienti ve-st o venerabili Symmacho presbytero idcirco laborem huius fatigationis iniunximus, ut nobis in vestrarum oraculo litterarum per re, integratae pacis nuntium supplicationis nostrae referret effectum.

Liberio Praefecto.

XXXII. Dos QVAM multiplices Galliarum labo

res fel1cisIimus potestatis vestrae visitauit aduentus , nullum sum antehac in affectibus vestris desiderii mei expertus effectum. Vnde licet etiam nobis prodesse credamus beneficia, quae iamdudum Prouincialibus spargitis, mihi tamen hactenus sitienti litteras vestras quasi primum modo venistis Enim uerbit me offerendis vltro epistolaribus officiis non offeris rem , illis occupationibus obstrepere timui, quibus me credebam tanto temporum spatio a votiva lectione suspendi. Sed quia etsi tarde, copellantibus vobis, meque ad praecelsos apices rescribente, ordo alternantis commercisin litterario sermone seruatus est, qui fecistis me. absque verecundia respondentem , reddite ut cupio frequentia debitorem Nec desunt si annuitis causis iubendi abundant quae possitis iniungere cupientibus obedire maior si quidem

103쪽

EPISTOLAE. 8s

potestate ciuilitas, nec minor est dignitate dignatio. Nam haec ipsa causa, cuius vobis strisbendi materiam merces ingessit, quibus inter tribunalia operibus magis studeatis florere perdocuit. Vnde quod nobis a viro spectabili, Vicario vestro pro quorumdam captiuorum liberatione suggestum est, ad praeceptionem culminis vestri laetus impleui, pretio tamen, quod portitores attulerunt, non recepto. Quian aliquid praefato viro magnifico, filio meo Gemello conditionis personae ipsa per originem debent, potest hoc quod mihi obtulerat, pro redimendis ingenuis distribuere. Si ver b istos agnoscitis liberos natos , sussicit pretium profuisse.

viro illustri Apollinari.

SC i 'ubd reuertens ad dc uinctissimos mi XXXIII.

hi domnos Domnolus noster, coram me vestrae piae sollicitudinis ambiguitatibus aestu tem, aliterquam voluit relaturus, aggrauauit magis redeundi festinationes, quam minuit.

Siquidem me apud Lugdunum in aduentu eius grauis oculorum dolor impotem luminis contuendi impetu ingruente reddiderat. Vnde quia nec ipse fuit ehciendi rescripti essicax, nec

ego idoneus redhibendi, omnem gratiarum, quaecumque vel pretio munerum, vel animo munerantum deberi potuit, actionem verbo potius referendam portitoris auribus alligaui.

Licet minime dubitans, apud sanctae dulcedi,

104쪽

' ALCIMI VITI

nis auiditatem parvipendendam mandatorum seriem desiderio litterarum. Sed cum primum, rarescentibus tenebris cubicularis ergastuli, aliquantisper ordinandi officia copia fuit. lutionem debiti non moratus, praesentem ba ivlum destinauncui ultra quam dici potest verbosis salutationibus onerato, quantum pertinet ad mandata loquacia perbreuem paginam dedisse me computo. Nam ecce mihi Deus testis est, quanto lumine praefatus caris simus noster in ipsi contenebrati recessus nocturnali habitatione respersiit, clim dulcissimi pignoris nostri reditu, quem ante nescieram, nuntiato, resolidatam Christo propitio familiam meam ab eo quem misissem inueniendam esse fit auit. Quocirca nec vos iam de vobis aliquid semiplenum putetis quorum contubernio, diuinitate propitia, etiam oculi mei per praesentem. paginam satisfacientes accrescunt. Tum videlicet sinceritate perfecta hilares diei gratia ccepturi, si me rescribere hactenus vestra dulcedo sic ignoscens, quamlibet infirmum atque anxium , ad votivam tamen frequentiam litterarum in Dei nomen, Archadio iam dictante,

selis subscriptionibus occupanda compellat. AVI Tvs Vi ENNENs I EPISCO PVs

viro illustri Aureliano.

omni civ quidem quantulaecumque prOl peritatis est manifestum est, qud amicorum affatu tantisper interlucente temporariae paci se Olore visitamur. Verumtamen aestus ille

105쪽

EPISTOLAE. 8s

diluuij, quem procellis temporalibus compa rastis, humanis rebus , dum per mundanum pelagus curritur, fluctu assiduae perturbationis inlistici Quandoquidem hoc ipsum, quod

inter aduersitates temporum respiramus, discriminum quae patiamur interualla magis debemus putare, quam te num. Nam idcirco tantum inter incommoda calamitatum, circumscribendis potius quam sanandis, lux quae . dam videtur alludere, ut mentes fallaci securitate laxatas, instaurato grauius metu succiduus angor assiciat. Qu9 circa desiste, vir optime, mala feruentia credere finem malorum docum se, motu dissimili tempestate mollita, cies tantillae serenitatis alternat, varietate proventuum non delectare, sed utere. Nec sic te aut prosperitas erigat, aut frangat aduersitas, ut in animis tuis tam amicorum mutetur causa, quam temporum Mementote semper propositae caritatis, si licet scribere si aIias, quod prohiberi non potest, vel amate &post urgites , quos litteris descripsistic, in eo magis saeculo sperate portum, quo timere non poterit tranquillitas rata naufragium.

Elpidi Diacono. ΡΕ- quosdam clericos legis alienae diui XXXV.

num munus in nuntio tuae incolumitatis

accepi nec minuit diligentis gratiam qualitas portitorum sicut nec Eliae nostro tra nimisit 3 Rqg 77 canitus cibi inter horrida volatilium baiulo M'

106쪽

rum rostra viluerunt. Ipsam tamen, quam satis auidus sumpsi, tuarum dulcedinem litterarum, illud aliquantae amaritudinis asperitate

respersit, quo ad te scripta, quae prius reddidi,

abnegas peruenitae. Nam per Maiorem domus Tullii, qui amorem tuum, dominum meum Sigismundum, a patre suo in legatione directus, in Viennentium ciuitate repererat, epistolas tuas me accepisse laetatus, per ipsum rursus officia profusistimae caritatis exsolui. aD sectum tus, quem corde conceperam, studiopaginae famulantis excolui. Quo euentu in manus tuas perlata non fuerit, Maior quem supradix non potest ignorare. Et ego quidem moleste tuli, tibi molestum fuisse gauisus sum, in tam idonea opportunitate desideriis

duorum unius offici periisse commercium.Verumtamen cum de institutae dilectionis proposito pars alterna secura est, nonnunquam casibus oportet ignosci, quibus colloquia nostra

potius quam vota frustratis, sollicitudini damnum potest contingere, non amori. Neque tu putes, seu negatis occasionibus, seu repertis,

ullum esse negligentiae tempus, quo apud me inter quaslibet alias actiones frequentandae sospitatis tepescat ambitio. Illud igitur in mentibus amicorum censeo esse pretiosius, in quo constat fortuitis nil licere, quod nec itineris dissipat longitudo , nec obliuionis frustratur abusio. Compenso tamen in praesenti caritatis verbum, si pro damno dignatus es putare silentium. Simuli specialius adolescentem li

dignaris insinu, filium scilicet viri illustris

107쪽

EPISTOLAE. 8

Celeri, qui post Deum ut unicae soboli vitam incipiat sperare tu facies. Nam ita lacrymabili

pignoris infirmitate constringitur, ut incertus optandi, cuius quasi pater mortem imminere compellitur, vitam quasi orbatus deflere cogatur. Quapropter opitulaturae diuinitati iunge tua quantum conicimus de peritia singulari vestrum promisisse iam ex parte fecisse est. Tribuat Christus, ut exultando atque impensius laudando in hac cura magisterio tuo, simul tibi δc Italia medicinae opimonem dc Gallia pueri debeat sanitatem.

AVI Tvs VIENNENsIS EPISCOPVs viro illustri Senario.

MAGNI Fic ENTIAE vestrae gratiam De XXXVI quenter expertus, quia dignanter accipitis , salutationis officium pagina famulante direxi. Et quia scitis Synodalium legum esse,

ut in rebus quae ad Ecclesii ae statum pertinent, si quid fuerit dubitationis exortum, ad Romanae Ecclesiae maximum facerdotem , quasi ad caput nostrum membra sequentia recurramus, ex consensu Antistitum prouinciae Viennensis ad sanctum Hormisdam, seu quicumque nunc ille est Papam debitae venerationis obsequium eum sollicitudine destinaui audire a praefata sedis auctoritate desiderans, quid de effectu directae a se ad Orientem legationis agnouerit. Cum ergo si dixi, a prouincialibus meis con sutor respondere etiam ego , ni priorem coninsulam, non praesumo Admini eulo igitur o

F iiij

108쪽

M ALCIMIA VITI

ssinationis vestrae opus est, ut istud ab utraque parte per ordinem compleatur, ut vela nobis interrogatio perueniat, vel ad nos redeat ab exponente responsito. Non ad solos facerdotes Ecclesiae pertinet status: cunctis fidelibus so licitudo ista communis est. Quicumque vel

quocumque videmur Ecclesiam regere, Vestram in catholica religione rem gerimus. Cum de fidei regula vel aegrotat aliquis vel sanatur, nobiscum vos aut gaudere oportet, aut geme- se. Unde nec vos aliquid de causa quam consulo latere credendum est. Si mihi soli agerem, satis interrogationi meae notitia vestra lunaceret,

nil plus a Papa quam a vobis possumus verita. tis audire. Sed Ecclesiarum poscit utilitas, ut

quae vos nostis doctor instinuet. Ego tamen peculiaris vester rescriptum, si dignamini, a vobis peculiarius praestolabori quo reuera ut dixi,

tantum mihi veritas innotescere poterit, quantum se Romanae urbis Antistes auctoritatis priuilegio expetentibus respondisse gaudebit. AVI Tvs VIENNENsIS EPISCOPUS

Petro Episcopo.

XXXVII. UT 1ΑM si alia causa non esset, qua beati-x tudinem vestram litterario famulatu occursus meae deuotionis expeteret, iustum esset vos ab omnibus excoli, qui opinione sancta desiderium vestri omnibus intimatis. Dignum quippe est vos expeti non minus sede Romanahquia non magis potestate illa, quam vos cari-τMe fulgetis. Cuius reuerentiae videbitum est

109쪽

salutatione praemissa, fateor Apostolatu vestro, etsi cum verecundia, ignorantiam Gallicanam. Nec melius esse puto quemquam simulare quod sciat, quam didicisse si nesciat. Quae

inter Romanam& Constantinopolitanam Ecclesiam res agantur, non quacumqt, auctoritate cognoscimus, sed de rumoribus magis ac nuntiorum varietate captamus. Et ideo, ne forte quam rusticitam negligentes credamur,per inde sanctum Papam,& beatitudinem vestram, per Viennenses clericos prouincia tota nunc

consulit,ut quae vobis de statu fidei cum Orientis parte definita sint, rescripti salubris lumine declaretis. Quia cum magistros etiam procul positis vltro deceat prorogare doctrinam, c randum est soliditati corporis, ut semper prosperitatem capitis sui membra cognoscant. Quocirca si seruis vestris filiis meis, quos in id ipsum direxi, tribuatur accedendi usque ad Romam facultas , per duos Ecclesiae principes abundabit Gallias erudiri. us d si forsitan a sede vestra quos misimus reuertantar, vestri Apostolatus fida responsio fiet nobis totius instructionis, quae ad cunctos perueniat, plenitudo.

Avi Tvs VIENNEMs Is s Is Copus Eufrasio. IAM quidem per pueros meos litteras dedi, XXXVIII.

qitibus scire vos facerem, quantum fratri Imeterio apud me commendatio vestra profecerit. Tamen non dubitans eum inter initia

110쪽

pontificatus sui, senioris germani, sicut dignum est, ossicia curaturum, has etiam per ipsum libenter adieci, quibus opusculi mei iam diu quaesitum praedonem in manus meas venisse plus gaudeo. Et quia libellum ipsum, quantum mihi indicauerat,vobis reportat, spero ut qualecumque est opusculum ipsum, nec vacanter editum, nec omnimodis emendatum, viro sublimi ac piissimo si dignamini, fratri nostro Apollinari publicare atque excusare dignemini. Cui impium fuerat non haec a me primum iure caritatis offerri, si non uisus fuisset absurdum, me domni Sidoni filio, inter facundiae paternae delicias, meis temporibu nausiaviturum offerre etiam de praesumptione fastidium. Quocirca volumen per o temperatius ingerendum, si supradictus frater vel infantibus legi debere censuerit, possum per

quaecumque magnificentiae suae scripta cognoscere. Si autem post flumina fontium paternorum, Ut potius reor, paupertatem venae tenuissimo rore manantis abiecerit, sine verecundia mea suaque impietate, sufficiet me reprehensionis suae censuram hinc tantummodo intellexisse, si taceat.

XXXIX. seruum, cui discusso necessaria e credebatur, de viennensi ad Lugdunensem basilicam sub custodia destinaui, timoris obedientiae fuisse manifestum est. Nam sicut

SEARCH

MENU NAVIGATION