Hieronymi Vielmii ordinis Praedicatorum ... De divi Thomae Aquinatis doctrina et scriptis ... libri duo nunc primum annotationibus illustrati. Accedunt orationes duae, habitae in Gymnasio Patavino, altera Apologetica, altera De optimo episcopi munere

발행: 1748년

분량: 184페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

rue6 DE OPTIMO EPISCOPI MUNERE

stros , quos tantopere , di merito quidem , veneramur, omnes in id potissmum totos incubuisse. Proferam autem primum veteris Ecclesiae secuta , dc iis , quibus nulla ex vetussatis cognitione est prisca opinio, nulla cana scientia , quos Plato pueros, nostrae vero Religionis Duces infantcS a Ppellant, tamquam matris ubera sugenda porrigam: ut intelligant nimirum omnes , si suggestum hoc splendidissimum , secras literas interpretaturus, Episcopus conscendi, nihil propterea secisse me aut indecorum, aut novum, aut denique expectatione vestra indignum ; sed pro officio meo, sed more institutoque majorum, sed pro utilitare omnium vestrum, quos semper amavi plurimum, semper eximia quadam charitate sum prosequutus. Ouamquam Praeterea nemo jure me reprehendere posset , ii vel illa tantum ratio publice profitendi , quam semel elegeram,

S consuetudo jucundam mihi reddiderat , his Patavinis scholis denuo me reddidisset ; quarum limina & subsellia adolescens diu contrivi , Cathedrasque junior, nec inglo

rius, quae tamen vestra fuit erga me humanitas, decennium sere obtinui. Sed di amplissimi Senatus Veneti auctoritas, quae apud omnes pios & doctos augusta & sacrosancta perapetuo esse debet nihil enim omiserunt illi umquam , quod ad catholicam Religionem nostram vel retinendam, vel propagandam facere videretur cum huic me loco amanister honorificeque restituerit, vel sola satis illis esse deberet, si qui sunt, qui me vituperant , cui, ut par est , asisentirentur omnes & acquiescerent. Sed proferam graviores rationes, vos dicentum attento dc benigno, ut facitis, quaeso , audite animo. Dominus di magister noster Apostolos , eorumque successores Episcopos , quos post suum ad Patrem ascensum Rectores di Moderatores esse volebat Reipublicae suae, quam in terris jussu Patris, instar coelestis illius sormabat , non modo luculentissimis verbis accurate & frequenter instituit, seque illis exemplar ad imitandum proposuit; verum etiam pulcherrimis quibusdam tropis, & familiaribus similitudinibus , ut sui cos ossicii gravius admoneret, vehementiusque cxcitaret, tamquam elogiis quibusdam , crebro S amanter ornavit. Etenim servos illos , & legatos vocantes ad nuptias ct ad prandium homines , operarios in messis, Pi

162쪽

ORATIO. 157

scatores hominum , servos negotiantes, Prophetas, sapientes, scribas, sal terrae, civitatem supra montem positam, lucernas super candelabra, lucem denique mundi λξαrικοτυως appellavit. Quibus plane non ad opes, non ad voluptates, scd ad ossicia, ad labores, atque, ut ait Paulus, ad opus se eme accitos intelligerent; nempe ad instituendam regendamque illius rem pii blicam , quam ct regnum Dei , ct Eccleuam, & aliis nominibus vocamus , augusta

quadam ligandi & solvendi homines , quam. illis tribuit , potestate; sanctorum Signaculorum , quae ipse instituit, qui

busque a peccatis mundamur, & ab impiorum conventibus secernimur, administratione ; innocentis S pradiclarae vitae exemplo , ct caelestis doctrinae , quam a Patre ipse acce- Perat, legatusque ad nos multifariam illos docuerat , sincera quadam dc incorrupta traditione di explicatione. Proinde quoque in veterum Prophetarum monumentis illos jamdudiim etiam Pastores, eleganti miroque artificio nuncupavit. Verum ne ovicularum dominos forte illi se euePropterea existimarent, Petro Apostolorum Principi dixit: Pasce oves meas : nimirum dominum se illarum, non vero alium quemquam , esse demonstrans eo tre gregibus Praefici uti opiliones , qui ovium curam nec socordes nec Oscitantes gererent, optimis pascuis omnes in universum

alerent, infirmas consolidarent, sanarent aegrotas, confractas alligarent , reducerent abjectas , & quae perierant quaererent, morte denique pro earum salute siquando res ita ferret cum lupis & seris congredientes libenter subirent . His igitur obsequiis , famulatum , ad quem asciscuntur , exequi ; his ossiciis di pietate eximiam charitatem illam , qua caeteris omnibus praestare debent, exercere illos erga se mandavit. At vero , quoniam fides nostra est reipublicae hujus quasi nervus quidam S ligamentum, estque universe Religionis , ceu turris cujusdam eminentissimae, quae ad caelum usque tollitur, hypostasis quaedam, ut ait Paulus, di fulcrum I eaque tota coelesti doctrina nititur, itaut con

vulsa doctrina , fides confestim concidat , di hac disjecta

atque eversa , Religio tota funditus corruat e voluit , ut cum in reliquis obeundis muneribus nec inertes ement, nec

dormitantes, tum vero in stabilienda doctrina , inque il-

m a Dam In rem. I.

163쪽

1, 8 DE OPTIMO EPISCOPI MUNERE

Iius verbo Ionge Iateque propagando , vigilantissimos studiosissimosque se perpetuo praeberent et voluit , ut inter caetera omnia quamlibet necessaria ad tranquillitatem reipublicae suae tuendam conservandamque, principem Iocum obtineret studium retinendae fidei nostrae; ut sicut haec veluti solum quoddam S sundamentum est coelestium omnium bonorum , ita illius conservatio prae caeteris ad eos potissimum pertineret, quos ad rerum gubernacula primos sedere jussisset. Quare ut conesonarentur , ut doce rent, utque de se testimonium populis omnibus citra delectum ferrent, frequenter his verbis diserteque praecepit: .... ,. stitae dico vobii in tenebris , dicite in lumine , oe quod iis isse , aure auditis , praedicate super ieeta ἰ ct rursum: Ite , docete omnes genres servare quaecumque mandavi vobis ; &alibi :. Sicut mim me Pater , d, ego mitto vos p ad haec :Ite in Mundum universum , praedicate Eυangelium omni creaturae ; di Postremo : Eritis mibi testes in Judaea , Hierusalem , ω usque ad ultimum terrae . An nolin man

data haec, quaeso, gravissima sunt, & satis illustria divinae

voluntatis testimonia Θ Dicam hic Auditores, quod sentio, an tacebo p Dicam plane , dc id instituti mei ratio vehementer etiam postulat . Ego, quantum ex his, di plerinque aliis Domini verbis consequi possum , ita censeo, nihil esse, in quod industriam conatusque omnes suos Antistites sacri conserre aequo debeant , atque in id , ut verbum Dei doceant : nihil esse , quo apertius ipsi obedientiam suam declarare, certiusque testatam facere possi , atque in conservanda, & ab haereticis, caeterisque impuris hominibus eminus cominusque vindicanda fide & Religione nostra; ut non injuria Paulus haec ab illis imprimis exe- - gerit, ut fideles cohortari, & contradicentes refellere , &se denique, auditoresque suos servare idonei sint ,' & nus . s. per Tridentina Synodus scite , graviterque pronuncia verit, praecipuum esse Pastorum munus, praedicare. Iam ve-ι τι,- ,. m, si quod Theologi de schola omnium sanissimi dc cla-am. 4. rissimi docent juxta ea , quae hominibus Spiritus sanctus, j. t ' distribuit, ossicia, mensura gratiae re donorum constituen- ι -- δε da est, quod & D. Basilius non obscure docet I probanda omnino videtur illa D. Augustini sententia, Deum imper-- tiri clariorem quamdam divinarum rerum cognitionem ,

164쪽

ORATIO. 7sq

excellentiusque lumen Ecclesiarum Praesectis snis per illos steterit prae communi lumine fidei, quo fideles generatim illustramur omnes , atque perfundimur : & ni fallor, hoc ipsum Dion usius antea dixit, de Eeelesiastica Hie, rarchia , cap. q. Nam compluribus praesidiis, maximis sane atque firmis limis in universum illi juvantur, ut imposita onera, quae graviora quam caeteri sustinent, levius ferre, di provinciam sibi delatam gerere felicius possint . Siquidem & Apostolis Christus per quos vivam illam aquam

doctrinae suae, qua mundamur & salvamur , tamquam perpuristi mos quoidam canales in caeteros omnes homines transmissilirus erat in cum arcana Patris permulta aperuit, quae ipse coram hauriebat; tum vero reconditos & abstrusos Mosis, & Prophetarum sensus planos fecit & obvios, atque adeo celsiore splendidioreque luce affulsit : ut scilicet certiorem constantioremque fidem nostram facerent, quod alioquin facere minime potuissent, sicut Aquinas pulchre expendit. Et quidem vetus quoque Scriptura aperit, Deum detraxisse olim de spiritu, quo praeditus erat Moses veteris populi princeps S legislator, quem solis septuaginta illis senatoribus, di magistratibus immiserit : qui , ubi in eis insedisset, extemplo vaticinarentur; ac a Μose secretiora legis musteria, D. Hilario teste, deinceps addiscerent, quae solis selemoribus auditoribus reserarent, di veluti depositum commendarent. Quae cum ita esse existimem, nequaquam tamen Henrico Gandavensi assentior, qui putat lumen id praestantissimu in praecipua fidei nostra capita , quae articuli vocantur, majoribus , quibus insidet , perspicua & evidentia facere; docetque, ulterius progressus, claram hanc corum intelligentiam una manere in illis cum fide. Satis enim idoneis argumentis a Durando doctore cumprimis illustri refellitur: atque illud plane esticeretur, ut uni cidemque menti

articuli illi perspicui essent, & obscuri siquidem fides, ut

ait Paulus, non apparentium notitia est:9 quod ego esse aratione alienum semper existimavi, etsi quidam defendere illud ostentarione doctrinae potius , quam veritatis conantur. Sed quid contentiosa ingenia non audent Θ quid, ut semel emissas ineptias tueantur, non moliuntur λ Uerum subtiliora haee sunt , & in aliud tempus rejicienda.

Nunc

165쪽

16o DE OPTIMO EPISCOPI MUNERE

Nunc id primum ex his , quae dicta sunt , quivis in telligere facile potest , di plura & meliora multo ab Episcopis expectanda esse , quam ab aliis minoris ordinis hominibus, quantumvis eruditione, ingenio, di eloquentia cum illis comparandi quoque viderentur; modo tamen lectioni sanctarum literarum & diligentem illi operam dederint. Deinde vero, cum ferme operationum gratia sint, di dona ad utilitatem Ecclesiae coelestis ille Spiritus impartiatur, non posse eos, qui ampliore lumine perfunduntur, citra piaculum conticescere ; non posse, cum formis illis nobilissimis praediti sint, sine gravioris delicti nota alios non instruere. Ueb mibi , inquit Eiaias , quia tacκil dc Paulus quoque, male futurum sibi esse dicit, nisi evange' liraverit : ut insignis eorum temeritatis S petulantiae me admodum pudeat, qui docendi functionem tamquam Episcopo indecoram accusant ; cum ex firmillimis his rationibus, quae allatae sunt, peri picue appareat, nihil posse eum honestius , nihil ossicio suo consentaneum magis , nihil demum Ecclesiae Christi utilius agere. Sed liceat praeterea communibus argumentis a moribus hominum , ct a natura ipsa petitis uti ; ac proinde eos interrogare, quos reprehendimus: Qui fit, ut discere ea praesertim, quae ad bene beateque vivendum pertinent, cuivis ordini, cuivis aetati pulchrum esse omnes existiment; cadem tamen docere turpe illis esse videatur λ Rursum, plantae , & animalia suam perfectionem , & felicia incrementa tunc demum proferunt & nobis quasi declarant, cum eorum unumquodque aliud quidpiam, quale ipsum est, gignit, ac veluti in lucem edit; & non poterit eruditus Pontifex alios instituendo, & quasi procreando, orbi ostendere praeclaram eam operam, quam multis vigiliis, magnisque Iaboribus , cumprimisque Dei beneficio consequutus est Θ Proh pudori Adhaec , Angeli, & perennes illi beati Spiritus, auctore magno Dionysio , purgant, illuminant , perficiunt;& Sacerdoti, qui Angelos referre , di plane cxprimere , quoad patitur natura nostra , ubique studere debet , erit indecorum e mentibus hominum ignorantiae tenebras deinpellere , easque splendore verbi Dei illustrare, ac demum perficere Θ Atqui Malachias Propheta haec potissimiim munera ab illo exigit , ct cum ea praestat praestare autem dc bet Diuiti rod by Coous

166쪽

ORATIO. Is Idebet eum potest Angelum Domini diserte appellat . His

adde, quod Dominus nec scripsit ipse quidquam, nec Apostolis, ut scriberent, praecepit: nequis, haec evadere cogitans, imperite respondeat, ut libros Episcopi edant, quibus nos , posterosque domi doceant , ac ita eos suo probe functuros esse munere. At nec Philosophoruin praestantissimi, Pythagoras, Socrates, Carneades, Archesilaus, tesse Plutarcho , literis serio quidquam mandarunt . Qua de re , cum locus inciderit incidet autem Deo favente diebus proximis P eopiose dicturus sum. Nunc scire satis erit, Dominum jussisse, ut praedicarent Apostoli , & sacri Antistites eorum successores , utque in cordibus fidelium ejus doctrinam ct legem , juxta Hieremiae vaticinium , insererent. At libri magistri dicuntur: fateor; sed muti, sed inanimes ; actio vero , & pronunciatio dicentis orationi Dque anima , & vita est . Protrita doctis sunt haec quamobrem missa illa faciamus, & sapientiam audiamus, quae functionem pulcherrimam hanc ita ornat , ac magni facit, ut dignam judicet perenni beatitudine; sic enim loquitur: Lui elucidant me , vitam aeternam habebunt . Atqui SPaulus verbi Dei interpretationem dono linguarum, quod plane nobilissimum est, & usui hominum maxime nece DLarium, longius praefert, ct prophetiam honoris causa appellat , & ratio plane suffragatur : illud enim linguarum donum ideo nascentis Ecclesiae initio fere omnibus credentibus , di passim dabatur , ut caeteros quosque POP los illi quoque commode instituerent, ac Evangelium docerent. Daniel etiam Uates illustris : Qui docti fuerint, inquit, fulgebunt quasi splendor aethereus; & qui ad ju-

sitiam erudiunt multos , erunt stellarum similes in omnem aeternitatem . Pulchre sane dictum . Nam quemadmodum elementa , ct mixta omnia , quae gignuntur di Occidunt , nonnisi astrorum , caelestiumque orbium motu lumine subsistitnt , di vivunt ; ita idiotae & rudes homines sola sacrorum Interpretum opera oe beneficio de sempiterna salute , deque vita immortali recte ac certo consequenda erudiuntur. Fides enim , ut Paulus docet , ex auditione est; proinde sine praecone & lcgato verbum Dei praedicante concipi non potest : ut hinc videat acu tus juvenis firmam rationem , cur Aquinas longo docti D

L sinus

167쪽

161 DE OPTIMO EPISCOPI MUNERE

smus scriptum reliquerit , esse a mim charitatis ex niis ricordiae docere & cur Apostoli , auctore Luca, mensarum ministerium in Diaconos rejecerint celsi illis Ecclesiae primordiis ii quoque concionarentur, sed absque Cathedra, ut adnotavit D. Ambrosius, ac, ut cgo praeterea sentio, cum Episcopi, vel presbyteri coram non aderant; nimirum ut operam omnem omnemque industriam optimo & splendidissimo huic muneri sine ullo impedimento impenderent . Etenim , ut Marcus scribit , peragrarunt tibique docendo ;& Paulus identidem coelorum similes esse dixit , qui suo quodam modo bonitatem , vim , & Ω-pientiam Dei omnibus populis conspicui indesinenter erutriarant : unde ec illud D vidis oraculum citat : In omnem terram exivit sonus eorum , & quae sequuntur . Qui riirsus Corinthiis scribens , non multos se baptigasse ait, 1ed provincias permultas Iustrasse publice privatimque docendo , ob eamque rem labores , & aerumnas innumerabilesse esse perpessum: quibus verbis patenter aperit, disseminationem & explicationem Evangelii gravius munus esse,

magisque sublime & necessarium , quam sola baptigandi muneris stinctio c licet di ad baptizandum quoque Apostoli missi fuerint ac ipsis Ecclesiarum praefectis & mode

ratoribus quam maxime commendatum; unde & cum Episcopum alibi institueret, eum oportere ait, esse doctorem

& cum Ephesiis ampliora illa Christi charismata , quibus benignissime & liberalissime Christiani ditati sumus , di

ligenter & tamquam porrecto indice enumerat , Pastores di Doctores sic invicem nectit, ut, quemadmodum Hier nymus , & Augustinus Ecclosiae lumina perspexerunt , unam ferme functionem , idemque ossicium utrumque donum esse ostenderit . Nec injuria : etenim & Dominus , eum olim se daturum nobis juxta cor suum pastores pollicitus esset, confestim subdidit: Qui pascen: vos scientἰaci doctrina ; ea, inquam, doctrina, quam Salomon scientiam sanctorum , credentium videlicet, appellat; quae sacra Scriptura cst, quam explicaturus & enucleaturus, Deo favente , celebre hoc suggestum Episcopus dc pastor eonscendi , ct quam Oseas holocausto praefert, & Dominus apud Ezechielem pascua pinguia, pascua virentia amaenissimo tropo appellat. Quae verba si considerarent studiosi , --

rarer

168쪽

ORATIO. 163

rarer ego vehementer profecto , si non libentissime , &concito gressit ad sacras literas percipiendas omnes accu- Terent. Itaque cum haec omnia florentis illius & vere aureae aetatis Ecclesiae Pontifices majores no1tri humanitus caelitusque eruditi probe intelligerent, domi, dc foris, hoc io. est, ubi docendi opportunitas illis dabatur, in templis, in soro, in scholis, in compitis, in vicis, concionibus, conprestibus, disputationibus , coelestem Salvatoris nostri do- s.ctrinam puram & immaculatam omnium mentibus instil- ς, - δ'

Iare atque imprimere conabantur. Quamquam enim Πο-

sera hac aetate primoribus in more post uiri est , ut vel non nisi privatis colloquiis domi, si quando opus sit , vel publicis concionibus , in sacris aedibus, diebus festis, statisque feriis verba faciant , quod nimirum locus ille, ut sacratior est , ita ad continendum in officio populum est accomodatior tamen veteres illi Antistites alibi quoque profiteri , ct docere , cum res ita postulabat, minime recusabant. Adamarunt autem,& coluerunt praecipue Scholas , proximumque sanctis templis veneratione locum habere voluerunt , quod in his hominum mentes, animi,

linguae egregiis disciplinis instituantur, & ad optima quaeque informentur; compluresque inde egredi sepe soleant, qui universo orbi ornamento sint & splendori. Et quidem cum Romani Principes rerum domini nondum fasces Imperii Christo Domino submisissent , sed immanissimis edictis in eos furerent, ac sevirent, qui illi nomen dabant, Episcopi sancti scholas , in quibus adolescentes , ac neOphyti initiarentur, hoc est , fidei rudimenta addiscerent,

ct provectiores solidiora nostrae religionis dogmata perciperent, Veterum Prophetarum more , nec sine magno vitae discrimine, domi aperuerunt. Cum primum autem bon rum Proscriptiones, exilia , carceres, supplicia, caedes Veluti defatigatae cessarunt , prinspumque rabies & aestus deferbuit , cxtemplo quoque augeri nostrorum hominum Ccellis coeperunt, & Sacerdotes Cathedras in Ecesesiis palam conscendere videbantur, ac interpretari sacras literas,

ct confutare haereticos , & nostrae religionis hostes reliquos , scut di Augustinus ad Ianuarium scribit : ac praeterea publicas scholas, di Academias florentissimas, in quibus docerent gradatim tamen & pedetentim , & non nisi

L 1 in

169쪽

s. aia.

I 6 DE OPTIAM EPISCOPI MUNERE

in frequentissimis urbibus , generose, magnificeque instituerunt . Paulus Timotheum domi , domi alius quidam Epis copiis in Asia, Ioanne Evangelista commendante uti Eusebius narrat) juvenem quemdam erudiit. Sed& Anicetus Romanus Pontifex puerum Eleutherium,a religiosissima ejus matre sibi traditum , sacras literas domi ita edocuit, ut cum postea annos viginti dumtaxat natum , Nicephoro teste , Episcopum Illyrici sanctissimum habuerint. Porro autem Irenaeus Lugdunensis Episcopus, vir & sanctitate morum, di doctrinae gIoria praulanti stimus , se vidisse adhuc puerum Policarpum Smirnensium Episcopum , quo illustriorem aetas illa neminem tulit , ad populum opinor in sa

cra arde & alibi e Cathedra nempe in scholis publicis ,

ut ego quidem arbitror loquentem, ad Florinum scribit. Clemens quoque Λlcxandrinus quorumdam sanctarum Scripturarum Interpretum , qui sibi , aliisque permultis eas praelegebant, mentionem facit, ac beatos appellat. Hujus porro Clementis auditor Origenes , & in publico docendi munere successor clarissimus, Scholarum, & Μagistrorum smiliter meminit, quorum nonnulli incultis oc rudioribus ingeniis excoIendis & formandis , alii vero provectioribus instruendis operam darent. Eusebius quoque Caesariensis, ct Hieronymus scriptores gravissimi testantur, fuisse Antiochiae , & Alexandriae Academias celeberrimas primis illis temporibus, cum adolescere Christi Ecclesia videretur, quibus Pantaenus , Clemens , Origenes , Heractas , Didymus, Malchion sacerdotes doctissimi gloriose praeeinent; in iisque non solum divina oracula , sed etiam quod magis mireris) PlDlosophorum disciplinas & monumenta publice

interpretarentur : adeo Patros illi, cum divinarum, tum etiam humanarum rerum ignorationem , quae animorum nostrorum certum & praesentaneum venenum esse solet ,

execrabantur. Sed & Gregorius NarianZenus Episcopus , ubi Magni Basilii vitam & laudes persequitur , Caesariensem scholam multis laudum praeconiis , ut erat vir elo quenti stimus , ornat. Et uterque A pollinarius, pater, &filius, presbyter videlicet, di Episcopus, cum Iulianus Ιmperator publico edicto Gentiles vetuisset liberales, quas vocamus , artes Christianos docere , ludum publicum aperuerunt , in quo Cyclicas omnes verbo, di scripto, praealtati in

170쪽

di incomparabili quodam ingenio docebant , At Eltenrcmum, qui nostros inscitiae damnabat , ad summam admirationem pertraxerunt. Iustinus itidem presbyter ac martyr beatissimus Iegitur habuisse Romae diatribas , dc in illis Crescentem , obscurum alioquin haereticum , confutasse.

Veriura quid ago Θ quorsum faces in splendidissimo Sole iuero Θ Nonne Paulum Lucas in Actis commemorat dc disputasse Ephesi in schola cujusdam Tyranni , di Athenis cum Philosophis publice altissimis de rebus disseruisse pQuoties quoque adversus Iudaeos in Synagogis , in foro, ex compitis pro religione pugnavit Z Quid Θ nonne & D minus noster publicum quoddam & illustre Theologiae Gymnasium, cum versaretur in terris, in Iudaea,& Galilaea aperuit Z nonne veluti greges auditorum , quos discipulos more suo Scriptura appellat, habebat8 e quibus duodecim non prorsus arcano consilio Apostolos nuncupavit ;& cariores ita habuit, ut secretiorem quamdam doctrinam prae septuaginta duobus,& caeteris omnibus, ut paulo ante dicebam, amanter doceret. Quamobrem di eos in hanc fere sententiam alloquitur: Vobis arcana omnia mea nosse datum est ; vobis, quas a Patre habui, revelationes amice& aperte exposui; caeteris satis erit, si crassus& in parabolis eas proposuero. Ut si eruditus quispiam Christi doctrinam partiri velit in acroamaticam , & exotericam, non defutura illi ratio sit , cur id commode & venuste faciat ; discantque hinc Ecclesiarum Praefecti, quibus ille absolutae virtutis specimen sese ad imitandum proposuit , di in Scholis quoque , cum sua

opera juvare alios possitnt, ea, quae ad bene beateque vi-Vendum , di quae ad aeternam felicitatem comparandam faciunt , prudenter, graviter, constanterque omnibus impertiri . Sed pluribus exemplis vos minime detinebo : neque enim quibus rationes adeo graves, testimonia tam multa, exempla ita praeclara, quae in medium, pressius quidem obtemporis angustias , sed Iuculenter tamen attulimus, Per- 1liadere longiori oratione possem. Dicam de me pauca in Praesenti , quae ad rem maxime pertinere , di ut intelligantur a vobis, magnopere necessaria mihi videntur; confestimque dicendi finem faciam . Ego, Auditores, cum animadverterem Ecclesam Argos univers Peloponnesi ele-IO, populo, xeligione, & opibus olim florentis sinam , fu-

SEARCH

MENU NAVIGATION