장음표시 사용
141쪽
prae sua majestate , melius silentio , quam oratione Iaudari soleat : sed ejus obtrectatoribus respondere , praeci-cipueque iis , qui genus hoc Theologiae Scholasticum , quod profiteri demandante Senatu nostro sanctissimo hoc
tempore auspicamur , non modo non attingunt , verum
etiam maledictis convellere , ac ineruditis auribus , tamquam invisum & infame obtrudere permultis sepe conantur. Quorum petulantiam & procacitatem , non quidem ad Theologiae nostrae dignitatem retinendam , aut existimationem apud vos, viri doctissimi quod esset supervacaneum comparandam I sed juvandae juventutis gratia, praesenti oratione, veluti apologia quadam , pinguiori, quod ajunt, Minerva retundere , ac veluti digito commonstrare di ostendere conabor. Nam quemadmodum pictores illustrant lucida , appositis obscuris , S umbris I ita propositis objectionibus , quae contra illam asserri solent , dicerto ordine dissolutis , etiam illa splendidior , ct augustior quadan tenus apparebit. Vos interim Doctores , omni virtutum genere ornatissimi , me ut attente audiatis, etiam atque etiam rogo . Etenim nisi sexennium vestris fuissem institutus auspiciis, neque amplissimum hunc suggestum conscendere , neque his de rebus accurate dissere re aliquando potuissem.
In duo genera potissimum mihi dividi posse videntur,
qui de humano genere optime meritam Theologiam caeco ac temerario ausu oppugnare audent; quorum in altero , op sivi illos ἀπ τους reponimus; qui aut Deos e medio sustulerunt ; aut non curare humana impie asseruerunt; atque adeo Theologiam omnem supervacaneam , & prorsus inanem esse ducunt; S instar eorum, qui adversa valetu
dine oppressi , nihil cibi stomacho retinent, has evomunt voces, Ouae Dyra nos , nihil ad nos e & , Cum sis mortalis , qua Junt mortalia cura et & demum , Nihil scire felici 'ima υita. In altero paulo minus insanientes illos, qui utilem quidem illam , di hominum cartui necessariam verbis illustribus etiam praedicant ; sed tamen genus hoc , quod vocant Scholasticum , quod nobis majores nostri , Christianae Religionis columina , reliquerunt, quod inquirendo , disceptando , statuendo , ct confutando progreditur, dum vel octo indulgentes ac ventri, nou assequun
142쪽
tur , vel ad mansuetiora illa , ut ajunt, studia, quae ego
steriliora appellare soleo, animum intendunt; aut nudum dumtaxat sanctarum Scripturarum contextum, nihil praeterea , vel eruditionis, vel explanationis gratia admiscentes, rethoricis lascivientes flosculis, expendunt rem gravem scilicet ridiculi homines modis Iudiis emerre conantur quanta pomunt copia , & vehementia improbant, di detestantur : non intelligentes , ut inquit Paulus ) quae loquuntur , neque de quibus affirmant. Et ii seipsos solos , si Deo placet , Theologos vocant , nos vero utar enim illorum verbo) Theologastros; eruditos seipsos, nos autem ignaros ; scipsos venuste probeque loquentes , nos infantes , & elingues; seipsos demum, tamquam caelitum convivio acceptos , nectare , & ambrosia vesci , nos rudia vena , & carduis pasci contendunt . Quibus forta me his Iobi verbis occurrere satius sit ; Ergo υos estis soli bomi- ea . nes p S υobiscum morietur sapientia e O vos scelices , &plane beatos. Et Pauli; Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est , sed quem Deus commendat . Sed tamen eorum argumenta , non omnia quidem quis enim o es illorum ineptias recensere dignetur λ sed praecipua quaedam , in octo capita a nobis eo ordine distincta , qui vel ipsis adversariis, juxta Salvatoris nostri mandatum aliquid μυε. s. lucis, & commodi afferre possit, expendere; di prioribus illis utcumque rejectis , temporis , di loci ratione, quantum potero, habita, eisdem exacte conabor respondere. Sunt igitur qui Scholasticam Theologiam primum acri r. -.cusant, quod in differendo praepostero utatur ordine nempe , quae a Deo optimo Maximo exordium sumens, ad Creaturarum contemplationem subinde deveniat ; cum tamen Per has , tamquam nobis magis cognatas atque familiares , veluti per scalam Patriarchae Jacob , aut per annulos catenae Homeri ad superiora conscendisse , Deique notitiam assequutos esse , praeclaros quosque Philos phos conspiciamus. Secundo, quod de Deo brevissime, & plane persun-ctorie tractationem absolvat ; indeque ad creaturas pertransens, singula quaeque usque ad satietatem morose e X pen dat, ut non tam Theologia, quam naturalis Theoria dicenda videatur.
143쪽
,. Tertio & hic pandite Helicona Dear : patet enim latissimus campus petulantillimis illorum ingeniis in nos debacchandi ) ibrdidos , ct incultos , omnisque literaturae
politioris prorsus expertes Theologos Scholasticos vocant, indignosque esse latinis &. bene institutis auribus ficisquenter inculcant atque dum unius, aut etiam alterius illorum spurcas aliquot , vel ctiam ignoratas voculas in medium 1liorum hominum theatrum produxerint , & denudaverint , ruditatis Soscitantiae crimine universum Theologicum ordinem arguunt, explodunt, damnant. Quibus alii ejusdem classis, & studii spares cnim cum paribus - - . . teri Proverbio, inquit Plato, jucundissime congregantur Elegiacis, Iambicis, aliisque id genus carminibus, panegyricis , di gratulatoriis , tamquam bonarum literarum vindicibus , atque instauratoribus Io Paean, mirum quam libenter , acclamant. . Met. Sed hic minime sinunt , obscuram praeterea illam,&tenebris circumfusam undique clamitant I ut quemadmodum prisci Gentilium sacrifici prophanos ab Eleusinarum Dearum arcanis procul amovebant , ita eos verborum te nebris , seniliumque involucris , a nostris mysteriis arcere..ina consulto velimus: quod Themistius magni inter Peripate- ticos nominis , aequum non esse arbitratur ; sed id maxime in rebus diliicilibus observandum esse docet , ut Ca , quae suapte natura videntur obscura, atque perplexa, adhibita verborum luce , & splendore , a tenebris vindicen-ε D; . r. ur. Et Aristoteles docet debere cum qui desinit , quam potest apertistima interpretatione uti , quandoquidem cognoscendae a ci causa dc finitio assertur .s, Ad haec , Sophistas nos , di litigiosos crebro appellare solent quod nodum quoque in scyrpo , vel ostentandi ingenii , vel etiam quaesius gratia , tape quaeramus ;quales suorum temporum Sophin.is futile Plato describit, cum vel ipse Paulus prophanas vocum novitates , stultas quaestioncs, & genealogias s uos vitare jubeat; nimiumque altercando vcritalcm plerumque amitti contingat. . Sexto , quod veluti in Ecclesiasticae pacis perniciem, in tot sectas divisi simus , nempe in Albertissas, Thomistas, Scotistas , ct id genus nomina ipsos magistros indicantia, quorum in verba juramus, execrabile esse ducunt . coqua
144쪽
eoque partium studium, & dissensionum ardorem crevisse,ajunt , ut perenni Scripturarum fonte intermisso, ab his tantum rivulis , aut etiam cisternis dissipatis , aquam petere populum cogeremus . Indeque praeclara illa elogia , Angelicus , Magnus , Subtilis , S reliqua , quibus illos passim efferimus, di manasse contendunt . Qtice sane stilis dia , quam indecora Christianis hominibus duxerit Paulus , Corinthiis satis luculenter expressit. Septimo perstrepunt belli homines, di tamquam ignavi galli, ut inquit Plato, antequam vicerint, cantant, dinos tamquam laesae majestatis reos accusant , qui nimia Ph sicorum consuetudine utimur , di praesertim Aristotelis , quem etiam regnare in scholis nostris , aliis explo-ss, voluimus; eumque in auctoritatem, tamquam Dci a secretis, recepimus; di tamen Paulus ait, Videte ne quis vos decipiat per Philosophiam. Et alibi; Stultam fecit Deus sapientiam bujus mundi. Ex quo famim esse postremo , aiunt , ut non tam multos , Superis ipsis invisos gigantes , terra olim progenuerit , quot summo omnium opifici S parenti Deo rebelles haereticos Scholastica ipsa Theologia tulerit . Quamobrem universam malorum colluviem, quam hisce calamitosis temporibus, magno Christianae Religionis incomis modo patimur , eidem acceptam referri debere contendunt .
Hisce , & multis aliis , non tam argumentis quam maledictis , non tam rationibus quam probris , non tam accusationibus quam calumniis , labefactandae Theologiae gratia , imperitos adolescentes decipere , ac veluti quibusdam praestigiis seducere conantur. Quibus ego nunc pro Offcio meo sigillatim respondere decrevi . Etenim quamquam particulares artes , & scientiae contra eos , qui sua demoliuntur principia, disputare, eorumque rationes disisti vere nequeant, supremae tamen cujus inedi Theologia est cum eorum consulare argumenta , tum adversus illos disserere , di plane certare possunt , praecipue si in universum illi principia non negent. Quare, ut nonnulla adversus impios illos prioris classis praelibavero, tum demum in hos Thrasones , non tam tela nostra intendam, quam ipsorum retundam I daboque necessitudini, quae inter
145쪽
ter nos Christi sanguine parta est , di instituto meo , atque consuetudini , ut rationibus argumentisque tantum , non probris di jurgiis , quam fieri poterit , etiam plantias me institutum opus absolvam. ρ ecte igitur priores illos quispiam Diaboli similes existimaverit , qui humani generis assertori ac vindici , ut se deorsum mitteret , suadebat. Etenim , dum quae supra nos , nihil ad nos di mortalia sola curanda praedicant , quid aliud , quaeso , ajunt , quam mitte te deorsum p At contra Paulus clamat : Quae sursum sunt quα-rire, non quae super terram. Quamquam enim feratur humanus animus in amorem & midium omnium quaecumque sunt , maxime tamen avet suprema quae , etsi pro sua imbecillitate leviter potest attingere , magis tamen oblectatur tam excellenti cognitione , quam ea , qua caduca
haec sibi propiora & familiariora , plenius , S intimius perscrutatur . Quod veluti typo quodam ostendere mihi videtur Scriptura , ubi narrat Iacob adainasse magis , &deperisse pulchram , quamvis sterilem Rachelem, quam
saecundam quidem , verum non aeque formosam , sororem Liam . Et haec fortasse est coelestis illa Platonis Venus, terrena Venere longe praestantior : haec celebris illa mors nostra , animae videlicet a corpore quovis , tam utilis &selix disjunctio I & per contemplationem cum sempitemnis numinibus copulatio. Quomodo igitur, o curvae in te ris animae , innatae huic tam honestae cupiditati nostrae satisfactum aliquando iri recte putabitis , e medio sublata omni rerum divinarum Theoria , atque adeo ipsa Theologia i Quomodo non irridebitur natura , atque etiam divina providentia , quae hominem tamquam Proteum quemdam , aut etiam Uertumnum propterea finxit , ut dum effici conatur sensibilia omnia sentiendo , di intelligibilia intelligendo, supremum tandem intelligibile contempIandocvadat , in idque convertatur . Neque enim natura talem eum finxisset, ut ea sola quae infra illum sunt , contemplaretur, atque adeo in deteriora se verteretur: sic enim ejus finis , neutiquam praestantior illo esset I sed cogitandum potius , id sitisse divinae providentiae consilium , ut hominem propiora haec entia primum lustrare, in eorum que formas verti voluerit, ut iis veluti alis quibusdam in
146쪽
structus , & certo quodam lumine purgatus , atque affectus , tum demum ad superiora , di quam maxime ad primum , in cujus contemplatione ejus sita est felicitas &beatitas , facile posset conscendere; Deusque eminentiori quodam modo evaderet. Fit enim ex intellectu , oc intelligibili verius unum , quam ex anima re corpore hoc, quod cernitis, juvenes; idque sane videtur testari etiam Paulus, cum ait: Qui adbaeret Deo , unus Diritus sit cum eo I & i. c. . s. Dominus , ut sint unum , sicut S nos unum sumus. Quo- 7--. .
modo igitur quae supra nos, nihil ad nos; & curanda sola mortalia Θ Quomodo nihil scire , vita non miserrima est, ac turpissima Z tantum abest, ut sit felicissima. Alioquin cur ille sapientiam regnis praeposuit & divitiis Θ Cur David , quod plura majoribus suis intellexerat , exultavit pCur Solon, alter Atheniensium legislator, dicebat, referente Platone , Discenti a due mulsa sene ta venit δ Cur Theophrastus, nisi philosophandi causa naturam moriens
accusavit , quod tam exiguam vitam hominibus, quorum
maxime intererat, dedis Iet ρ quod idem mihi oc Magnus
Hippocrates innuere plane videtur , cum ait , Arg longa, - - . .
vita breυis , & quae sequuntur. Inepte igitur quidam sc-iici mimos illos dixit, quibus prorsus licuit ab omnium disciplinarum commercio abstinere. Ergo ne Pythagoras , Plato & eaeteri Philosophi , qui tam magnam orbis par-rem , magnis vitae incommodis , dispendiis, discendi causa peragrarunt , nonnisi ut miseri & infelices evaderent, ea incommoda subjerunt Θ Atqui, quomodo ab Esaia, di Paulo , inter dona Spiritus sancti , sapientia connumeratur S a Deo nos illam efflagitare docet Iacobus 8 Fa-- .cessant igitur tam impii rabulae: ac si qui sunt, qui a probe instituta republiea improbos homines honestatis gratia,
di virtutis amore exegerint umquam , hos non tam in
Deum injurios , dc Christianae Religionis hostes , quam
etiam cujusque praeclarae philosophiae adversarios exigant , hos exterminent , deperdant , ac penitus profligent; Resecandae sunt , inquit Hieronymus , putridae carnes, I. scabiosa oυis a caulis repellenda, ne tota domias , massa, corpus 6' pecora ardeant , corrumpantur , puIrescant , inIereunt. Neque enim pectora tantis obstisa malis, sunt ictu ferienda Imi ; sed immedicabile υulnus ense recidendum est. Verum Dipitigod by Corale
147쪽
Verum religio , mihi credite , est cuin his amplius agere ; quare ad alios jam me converto , Et primum illos percunctabor , cum ab unitate adnumerum & multitudinem progrediendum esse natura doceat; cur increpandos Theologos arbitrentur, qui a Deo ad creaturas , tamquam per gradus quosdam inferiores , Pulcherrima methodo, venuste descendunt 8 Nec me Iatet, a principio rei inchoandum semper non este , sed unde
quispiam commode , & facillime potest discere , nempe a prioribus nobis , & magis notis at vero , quid homini Christiano quem praecipue Theologus noster instituit Deo optimo S Maximo notius & plane propius esse debet 8
Nonne in orthodoxa schola primum id et mentum docetur: Credo in Deum paIrem omnipotentem , creaiorem caelioe terrae e Nonne Paulus, cum alte IgnoranIiam Dei quidam babent , quosdam tamquam αναλφαβιτιυς notat λ Foristasse prophanis hominibus notiores sunt creaturae. Uerum
Christiano homini nihil potest , aut notius esse , aut antiquius Dei notitia, quam a cunabilis ipsis fide suscepit. Accedit, quod uti Deus, seipsum cognoscens alia intuetur , ita Theologus noster , qui eum studet quam maxime etiam referre , & omnibus modis exprimere , a Deo
ad creaturas tamquam a montis vertice ad radicem descenis
dit , di rursum veluti praepetibus pennis instrumis, in suis blime se tollit; ut Theologiae nostrae ordo similis sit motui primae sphaerae , quae ab oriente in occidentem conis
vertitur : Philosophorum vero methodus Orbibus planetarum, qui contrario fere motu cientur. Quamquam divi ianus ille Plato, eodem quo di nos ordine, interdum proingreditur.
Porro autem cum non tam creaturas , quam creatorem in creaturis, tamquam in speculo, Theologus contempletur et quae tandem dementia est , hoc nomine , quod creaturas diligenter consideret, illum vel Ic reprehendere ΘΛdhaec , cum naturalia sint divinorum effectus , subjecta ,& imagines ; negari recte non potest , quin ad Dei notitiam uberius hauriendam quadantenus facere queant . Cumque fides plurima nobis naturae arcana , philosophia etiam antea inaccesIa aperuerit ; quid mirum si naturalium quoque rerum cognitio in enodandis , explicandisque
148쪽
fidei musteriis, interdum humano ingenio ancillatur λ Atqui Plato quoque , & Pythagoras olim , ut refert Simia mplicius, sic naturalia tractarunt, quatenus res divinas par- οῦ T.
ticipabant: nec enim tam magnum chaos intercedit inter illa , ut commode ab una ad alteram classem transiri nequeat , mutuasque sibi dare operas utraque non possint ;quamquam Aristoteles nusquam vult a natura discedere , quin etiam dum assii rgit, mavult, quae naturam excedunt per habitum naturalem speculari. Praeterea, quomodo spi- s. Th. M. nota illae multorum haereticorum de Deo sententiae pro- pter creaturarum inscitiam subortae, commode absque creaturarum tractatione , aut succidi aut evelli a Theologo poterunt λ Iam vero nequaquam naturalis Theoria , sed divina dicenda est haec contemplatio , quae divino lumine illustrata creaturas ad Deum tamquam ad subjectum perpetuo refert , & speculatur. Caeterum, cum magnus ille Artaxerses, Persarum Rex, balbos & indisertos homines in colloquium , non solum ad A
mittere, sed etiam accersire interdum soleret, ut majore voluptate, disertissimos & facundissimos oratores postmodum loquentes audiret: ea est tamen adversariorum imia portunitas , Auditores , & plane malus genius , ut eruis ditas aures ea voIuptate frui aliquando nolint , dum i Ilas non nisi Latinae , aut etiam Graecae linguae meras de Iitias auscultare patiuntur. Sed agite , videamus, an recte somdidos nos , & balbos homines vocent. Neminem sane tam
hebetis , socordisque ingenii aliquando fuisse existimo, qui
eloquentiam cum sapientia conjunctam , non magnopere etiam laiidarit; quinimmo eloquentiam sine sapientia nimium obesse plerumque , prodesse numquam , teste ipso Cicerone , compertum est . Sed quemadmodum alia est 'Veloquentia, inquit Augustinus , quae senes , alia quae ju- da d. . venex decet: cnec enim eloquentia ea dicenda est , quae personae non congruit eloquentis in ita alia est, quae Theologum , alia quae Rhetorem, quod ii minime attendunt, decet. Siquidem Paulus, se an nunciare, quae a Deo donata sunt nobis, Non in doctis humanae sapiensiae verbis, sed in ostensione spiritus virtaris affirmat. Et moX, qua4 r. O. a. si miro artificio , adversarios imperitiae, 6c levitatis nomine s ugillans : Spiritualibus , inquit , piritualia comparum
149쪽
tes. Perinde quasi eos hunc in modum amice compeIIaret: Vestra sane sapientia , fratres , humanis verbis explicari desiderat , quae coloribus sunt picturata , numeris instructa , diligentia exornata : sed nostra, quam a Divino Spiritu haurimus, hujusmodi verba recusat; di ea , quae sunt sine fuco, sine dolo, pura, simplicia, casta , inaffectata a nobis requirit. His recondita illa Spiritus sancti arcana, non tam ego deprompsi , quam alios etiam expromere volui ; cui Cyprianus hunc in modum subscribit : In judicii
contenIione pro rostris , opulenta facundia volubili ambiti ne De letur ; eum de Domino ac Deo vox est , vocis pura sinceritar , non eloquentiae υiribus nititur ad fidei argumenta, sed rebus. Cum igitur Theologus non ad Demosthenis, di Tullii ossicinam , sic incudem , eloquentiam suam exami net ac probet, sed ad ipsam sanctarum Scripturarum simplicitatem, dc puritatem, quae etsi grandiloquum illum sonum non buccinent , sed exilem potius & infirmum ; ea tamen introrsus majestate dc virtute , tamquam coelestes Sileni,& Spiritus sancti organa praeditae sunt, ut non tam prae caeteris rectius doceant , penitius delectent , facilius persuadeant, quam etiam magnarum sint effectrices virtutum; ut per eas caeci videant, claudi ambulent, surdi audiant, & denique mortui excitentur : haec, inquam, cum ita sint, prosecto non tam incultus, quam simplex , non tam sordidus, quam non assectatus, non tam exilis, quam purus jure optimo meritissimoque Theologus vocandus est. Accedit, quod non Latinos modo, & Graecos, sed Scytas, ct Astos, sed sapientes S parvulos, eruditos videlicet, de ignaros, promovere dc instititore 1 atagit; atque adeo illius dictionem, oc phrasin omnibus accomodari , ac veluti rete in altum ad capiendum omnes extendi , operaeprccium fuit. Ad haec , dum Philosophos expugnat, haereticos devincit, improbos coercet, bonos complectitur, neutiquam eloquentiae vestrae viribus factum, sed mole di pondere veritatis fateri cogimur ; ut quod Hieronymus de Scripturis, nos de toto Theologiae genere dicere possimus;
Est in verbis simplicibus semper sensus augustior ; dc quidem
quo minus verborum illustrium , hoc graviores 1ententias ; quoi minus soliorum , hoc fructuum uberiorem coispiam habet ; quo in cortice crassior, hoc in medulla suaviora
150쪽
vior , etsi imperitus sermone , inquit Paulus , non tamen sientia. Postremo, ut a Poetis di oratoribus verborumiplendor, a Philosophis naturae cognitio, ita propemodum a Theologo integra christianae pietatis sententia, rectaque ad bene, pieque vivendum praecςpta tantum petenda sunt: haec ut exhibuit, suo ille functus est ossicio, nec potest eloquentia ab eo prudenter desiderari, scut nec ab OIea ficus, nec a vinea mala. Caeterum sapientissime Plato : Cum de re ogitur, frustra inquit Hegantiam , aut ruditatem veris horum attendimus. Et Boetiustra bis scriptis, in quibus rerum cognitio quaeriIur , non luculenrae orationis lepos, sed incorrupta veriIas exprimenda es. Quare iniqua est horum querela, Auditores , quam etiam gravissimis argumentis olim major Picus plane rejecit , ac diluit; quae nos in praeis senti ne acta ageremus minime attigimus , paucis his nostris abunde vobis satisfactum iri existimantes. Proinde si sapientum mos est, verba onerare sententiis, ut Lyconiensis jampridem monuit, quae ut inquit Plato natatorem, qui se ad profundum usque immergat, desiderant; minime mirum est , si tam praeclara, reconditaque Theologiae mysteria, verbis licet quam maxime illustribus explicata, tamen hominibus hisce tardis & mollibus obscura videantur. Quamquam di Simplicius, Veteres obscure,& involute illorum dogmata scripsisse testatur, ut imperitum vulgus , di homines tardos ab eorum lectione arce- Tent , & procul amoverent. Et de AEgyptiis simile quid Iamblicus quoque reser t. Et Religionis nostrae Principibus datum fuisse in Evangelio legimus Dei secreta altius haurire, & penitius rimari, caeteris vero primis tantum labris, in parabolis videlicet, degustare . Etenim si omnia aeque nota essent omnibus, ac perspicua, quid experientia , industria , studio, exercitatione, quid denique Spiritus sancti imploratione , cujus afflatu , ut ait Petrus , tam sublimia hauriuntur & explicantur, opus emct 8 Quid pastores,
di doctores, aut etiam matrem nostram Ecclesiam consuleremus p Ut interim fusius ne prosequar, quod Augustinus summatim docet, obscuritatem hanc, videlicet in sanctis Scripturis, Theologicisque dogmatibus, diυinitus esse provisam, ad edomandam labore superbiam intelladium a fa-sidio reυocandum , cui faelle investigata plerumque vilescunt.
