장음표시 사용
151쪽
1 6' ORATIO Igitur cui breviter absolvam cum Deus lucem nobis habitet inaccessibilem , sitque modis omnibus incomprehensibilis atque ineffabilis , non potest a Theologo tam clare de illo, tamque dilucide agi, quin captum nostrum semper altius iupergrediatur . Quare , etsi pulcherrima est Sch Iasticae Theologiae methodus, quae supervacanea ubique rejicit, necessaria non adimit, clincta boni coqui instar, ut ait Plato, in articulos recte dissecat, apte definit , & exacte de mons rat: fieri tamen nequit, ob subjecti amplitudinem
atque praestantiam, ut cum ad montis verticem cum Moyse venerit, non adhuc caligine perfundatur, ut semper hieverum sit, quod Dionvsus ait.: Deo tamquam ignoto cos, juvimur , ut potitis imbecillitas nostra, quam artis induis stria culpanda videatur.
Iam vero eum nos sophistas, S litigiosos vocant, m destiam suam produnt; & quidem si de hsini, quod ajunt, umbra, Auditores, quemadmodum illi factitare solent, disceptaremus, profecto sophistas nos , & litigiosos merito
vocarent : at cum de amplissimis tum divinarum rerum, tum naturae secretis, ex his quae divinitus , vel etiam humanitus edocemur, non solum affectiones & proprietates venari, verum etiam causas , & naturas disquirere, non in vulgi, aut puerorum theatro, sed in Theologorum coronis , in contestibus sapientum , mutuis congressibus , di investigatibnibus, caeterisque Scholasticis exercitiis, quibus rerum veritatem, cum ex Democriti puteo, tum ex antro
Heracliti, eruere tape solemus; non sophistas, sed candidatos , non litigiosos , sed diligentes, non morosos, sed perspicaces existimare debuissent. Accedit, quod sicut gymnastica corpora redduntur firmiora I ita palaestra literaria ingenii vires fiunt vegetiores, atque etiam una cum lit ris natare, hoc est, non tam leviter, ut illi effutire , sed ad multa prius respicere, & exactius singula perpendere, juvenes nostri addiscunt. Postremo huc nos Porphvrii, Celsi, Libanii , Iuliani, multorumque cum Philosophorum , tum Rhetorum argumenta , atque cavilli; huc Arrii, Sabellii, Nestorii, caeterorumque haereticorum pertinacia , dc procacitas compulerunt; ut intermisso plano illo,& splendido Theologiae genere, quo majores nostri uti solebant ;acutum, breve, & acre genus istud, multo sane ad comi-
152쪽
nus cum illis pro veritate pugnandum promptius , atque essicacius, complecteremur: atque adeo proh dolori , altera tantum manu templum Domini aedificare , altera vero nos liberosque nostros, brevibus hisce pugionibus , ab iniquis hostibus defendere cogeremur: Quorum etiam improbitas , inquit Athanasius contra insolentes quaestionum illarum novitates, rebus immutabiliIer permanentibus, nominum vocabula mutare,.significantius rerum naturas exprimere nos adegit. Ergo non prophanas vocum novitates sediamur, ut calumniantur , cum Scripturis sacris ea quae docemus non adversentur; nec multum altercando veritatem amittimus, quod ordine & modo inter nos disceptationes nostras absolvere consueverimus. Non minori etiam levitate seruntur, cum nos in mulintas , non tam classes quam sectas, contra Pauli praeceptum,
divisos esse assirmant. Nam si de christianae pietatis sacrosanctis dogmatibus haec de nobis asseverant, pura haec est calumnia, & mera impostura; si vero de Naturae contem. plationibus, aut dialecticis, vel etiam metaphysicis loquantur, profecto non tam nos , quam disciplinarum omnium Prosessores accusant: quorum etiam modestissimi inter se neutiquam videntur convenire : praecipueque Philosophi, qui ab ipsis quoque Philosophiae incunabulis , aut inquirendae veritatis gratia, aut ob eorum , a quibus instituti fuerant , benevolam observantiam , diversa ec plane contraria , non absque consilio tamen , & rationibus, uti fere vulgus solet , sequuntur. Tres mibi conυλae prope dissentire videntur, Poscentes υario multum diversa palato. Atqui non quemvis temere doctorem , & citra delectum,
quisque nostrum sibi sequendum proponit; sed praecipuum quemdam, & classicum, qui eruditionis splendore tantum reliquis praestet, quantum Sol syderibus omnibus. Ut enim quod ait quidam )plures urbes perlustrasse pulchrum est, unam vero optimam incolere expedit ; ita plures auctores perlegisse prodest ; unus tamen habendus familiaris , qui caeteris praestet : alioquin peregrini est muIta habere hospitia, di paucas amicitias; & fastidientis stomachi est multa degustare . Nec in praeceptoris verba juramus , quemadmodum veteres Pythagoricos factitasse legimus , qui-
153쪽
bus adsie ε ὐη, pro ratione habebatur. Nos enim eum Augustino solis Canonicis libris hunc honorem recte descrimus, ut neutiquam quae inde emeruntur, ad ingenii nostri trutinam , vel eruditionis nostrae cotem quovis modo probari patiamur. Reliquorum non tam auctoritati , quam rati nibus , non tam nomini , quam probe expositae veritati , quod recte consulit Aristoteles, assentiendum putamus: quibus ob insignem doctrinam , qua de Christiana Republica bene meriti semper existimati sunt , tantum auctoritatis tot saeculis catholica Ecclesia detulit , ut eorum aliquos, Iraecipueque Aquinatem Thomam, quem ego sequor, pulico edicto probarit ; eorumque testimonia clarissimi quique viri , quoties commodum est , minime citare gravan tur. Nil igitur mirum , si eos secundo loco colimus , suspicimus, efferimus, ac veluti patronos nostros veneramur, per quos, tamquam Dei a secretis, & fidos illius interpretes , ad sanctarum Scripturarum hauriendam intelligentiam, spretis, ut par est , haereticoruin , & vanissimorum hominum commentis , Christianum populum , splendidis illis titulis, quadan tenus eorum merita , & amplitudinem indicantibus , non tam accersimus di invitamus , quam etiam juxta mandatum Domini, compellimus.
Sed accurrite nunc omnes augures, aruspices, novum
portentum conspicite ; nimia est cum Philosophia Theologis Scholasticis affinitas , di necessitudo ; quam tamen Paulus passiin irridet dc vetat. Hic, Auditores, non deproinmam , Paulum Philosophorum atque Poetarum testimo ni is interdum usum fuisse. Non excutiam veterum Theologorum scripta , quae fusius Hieronymus docet, Philosophorum sententiis passim esse reserta. Non hic Augustinum commemorabo, qui Scripturarum exemplis ad philosophiae , historiae, caeterarumque bonarum artium studium nos adhortatur. Praetereo Gregorium Naziangenum , qui philosophiae etiam laudes summa eloquentia alicubi perluinquitur I uno tantum Pauli testimonio peregregio , atquzelarissimo adversariorum procacitatem retundam, qui Philippenses suos instituens , non tantum nudum Evangelii corticem , quod tunc forte nullum scriptum orat , sed Ureaecunque veru , quaecunque pudica , quaecunque sancta eos
cogitare monet. Proinde, si philosophia est sapientiae, aue
154쪽
eomparandae , aut retinendae studium , bonitatis , amorisque divini erga nos, monimentum praecipuum ; proiecto quae ab ea proficiscuntur , nonnisi casta , vena , S sancta , christianaeque pietati prorsus consentanea esse neces.
1e est : vero enim verum ubique consonat. Quamobrem
jure Augustinus: Illud quidem inquit quod υeritas pa- refarii , libris sanctis , sive veteris , si υe noυi Testamenti , nullo modo potes esse adversum. Qui igitur Philosophiae studia aliquid , quod Religioni nostrae ossiciat, secum a Lferrc putant , vehementer , mea quidem sententia , errant. Veritatem enim utraque studia sectantur. Ouae tamen ita inter se videntur discrepare, ut philosophia naisturae lucernam ubique oleat Ichristiana pietas divino splendore semper effulgeat. Haec scilicet splendidissimis oriana, talibus, in summum ipsum caelitum genus suum proxime refert ; illa vel a majoribus nostris rerum causas prae ad miratione scrutantibus , vel a Theuto illo Platonis Daemone est adinventa, quam nostra vere libera, atque omnium disciplinarum domina, in famulitium, non sane inis diga, sed nostra tantum causa, interdum accersit, tu veluti per ejus manus, rude quoddam simulachrum effngat, quod ipsa postea perpoliat & ab Ivat. Et non hoc quidem, cum nos in Christi militiam primum conscribit: tunc enim non Dbtilitate argumentorum de industria Dialecticae artis υenientium, ut inquit apud Athanasium Probus, sed puris , simplicibusque Scrip urae documentis robustius sulcienda est , verum ut olim receptam , penitius modo intelligamus , di intellectam fortius ab improbis hominibus defendamus. Quamobrem it Ia omnia , quae Philosophia , vel de natura sapienter definit, vel de moribus prudenter disserit , vel de metaphysicis subtilitcr disputat, non QIum a Theologo non sunt aspernanda, quin potius illustranda ct comprobanda . Neque enim naturam Fides nostra aversatur, sed perficit, Led evehit. Atque erroris illorum, qui Philosophiae Midium vituperant, causam hanc ego eme existimo; quod quidquid ab Aristotele, aut etiam a Platone, qui Philosophorum praecipui non injuria censentur, quorum pleraque dogmata sacrosanctae ReIigioni nostrae adversari perspieuum est , aut enucleatum, aut ac sertum suisse intellexerint, mox, tamquam e Philosophiae
155쪽
penu , atque etiam sinu prodiisse arbitrantur . Sed , ut lios Philosophos interdum errasse, nemo Christianus ivit inficias , ita non tam ut Philosophiae sectatores , & studiosos , quam ut ab ea devios , oc profugos hallucinatos fuisse certo certius intelligimus. Nec Paulus eam , quae vera Philosophia est, vetat ; sed eam , quae circumfora. nea, dc circulatoria, idest, quae sapiens, non tam esse, quam videri cupit G cujus professores fuisse, utrumque Hippiam , Protagoram , Prodicum , Eutydemum , & alios complures antiquitas ipsa prodit. Et ubi stultam illam appellat , vel ad divinam nostram sapientiam eam conis seri , vel prosecto , si quando extra naturae fines egressa
divinam ridicula oppugnare audet, hac nomen Iatura ΠΟ- eat. Cur autem, praeter caeteros Philosophos, Aristotelem
Theologorum schoIae suspiciant, vel ipsis scholarum ivronibus rationes in promptu sunt ; ac nonnisi is haesitare posse mihi videtur, nuin recte hoc fiat , qui illius Philosophi in eruendis naturae arcanis industriam, in statuisenda veritate. robur, in confutandis adversariis copiam &vim in dividendis illustrandisque scientiarum generibus ordinem & diligentiam, in tractandis illis, ubi esse comis
modum arbitratur, facilitatem, S perspicuitatem, in ve borum denuim observanda proprietate perpetuam rati O-nem , non observavit. Atqui ct illud postremo attentius atque penitius erat eisdem adversariis nostris considerandum , multos atque eosdem insignes admodum haeresum expugnatores , e X
ipsis Philosophorum scholis temporibus omnibus prodiisse: in quibus , Basilios , Gregorios , Curillos , Didymos ex Graecis , & ex Latinis, Cyprianum, Hieronymum, Augustinum , ct Thomam proserre facile possit mus , innumerabilibus pene aliis suppressis , quorum memoriam nulla unquam delebit oblivio , non Iovis ira, non ignis, nec poterit ferrum, nec edax abolere vetustas; ex quibus suisse Theologos Acholasticos adversus haereticos unanimes conspiratores, longa tot saeculorum serie, nemo do. Eius est , qui non fateatur. Neque praetereundum pro se cto est , adversus hoc genus homines , multo plures haereticos ex Grammaticorum pedagogiis, ex Rhetorum foro, & Poetarum theatris, quam ex ipso Philosophorum
156쪽
conventu egressos semper fuisse. Nostra haec infelicia tem pora, quod dico, satis ostendunt : quibus tot Ecclesiasticae pacis perturbatores ex ipsis Prisciani , & Demosthenis Scholis , tamquam dato sibi invicem signo, adversus Ecelesiam irrupisse cernuntur. Et vetcres majores nostri, haereticos fere omnes illorum temporum, mirum in modum
dicendi copia , & arte praestitisse testantur; sic Cornelius Novatum, Augustinus Cresconium , Donatum , Parmenianum , Faussum ., Cyrillus Iulianum ., Vincentius L v. rinensis Photinum , Apollinarem , & nonnullos aliosi, Nicolaus Cusanus Mecmetum , disertissimos , eloquentis simosque fuisse scribunt. Quare manifesta ea lumnia est , quae Ecclesiae dissidia di controversias Theologiae Scholasticae adscribit ; cum illa omnes suas opes , ct vires eo
conferat atque intendat , ut non tantum haereticorum
spinas , & tribulos veritatis falce suecidat quod vetus quoque Theologia praestitit verum etiam , veluti appotita manu , evellat ne repullulascere ullo tempore amplius possint . . Iam vero , amici , finem huic argumento , trita illa Phavorini sententia, imponere libet; Praestat a vobis graviter , ct supra modum vituperari, quam frigide, es exigue laudari, sic enim nemo non hostes nostros palam vos esse
Quare demum ad vos me verto praeclara ingenia , quibus in tam copioso argumento, laconica hac, di plane concisa oratione, aliqua ex parte consulere studui: hisce novis Momis, & atris delatoribus nostris aures occludite, sacramque Theologiam nostram , cum primis praestantisi
simam, sive natalium splendorem , sive subjecti amplitudinem , sive certitudinis firmitatem , sive methodi pulchritudinem, sive dictionis simplicitatem, sive rerum Copiam di maiestatem , sive demum finis excellentiam spectare libeat , suspicite , complectimini , fovete. In qua
uisquis vestrum praeterea vel antidotum aliquod adverius mundi illecebras , di antiqui Serpentis virus requirit, vel residem & elanguescentem animum excitare vultdi roborare, vel vitam sua in componere , probeque instituere; haec, inquam, eumulatissime reperiet. Nulli inquit Cicero satis eruditi videntur , quibus nostra ignora
157쪽
3 2 . . . ORATIO sunt. Turpe sane est ingenuo viro, qui in baptismate Chri sto Domino nomen dedit , ct bonarum disciplinarum studiis se addixith, non de Deo , de Trinitate , de Christo , de Sacramentis , de Universo, de Angelis, de H mine , deque aliis tam sublimibus , tamque praeclaris
rebus recte prudenterque cum sentire , tum disserere intra Ecclesiam posse: Intra Ecclesiam , inquam , catholicam , & orthodoxam , extra quam quisquis de his recte , aut sentire , aut etiam loqui posse se putat , aut etiam salutem se consecuturum sperat , is plane cribro aquam haurire parat , dc Isthmum rursum fodere tentat. Haec nimirum noster adipus est , & Samsonis vitula, in qua quisquis arare negligit , Theologica problemata nullo umquam tempore dissolvere poterit , aut eXplicare . Non vos , Iuvenes praestantissimi , inanes voces decipiant ; hon vos brevi peritura voluptas abducat, non vos tantilli itiidii labor absterreat. Comitem me vobis hujus itineris exhibeo; Ducem vero Aquinatem Thomam, non minus inter Sanctos doctissimum, quam inter doctos sanctissimum : quem longe praecurrere , & anteire signiferos , & antesignanos omnes , quos in hoc scribendi genere suspicimus , cum eruditi omnes consentiunt , tum illius monimenta maxime probant. Sine hujus auspiciis
credite , quaeso quisquis tantum iter ingreditur , ni hil aliud quam sine pennis vesare nititur. Hujus quamquam omnia, quae reliquit , venuste admodum , accurateque dc pulcherrimo ordine conscripta sunt: quam tamen de Angelis in priori parte Summae commentationem egit,
ejusmodi , mea sententia , est , ut eum in reliquis ominnes vicerit , in ea seipsum quoque vicissis videri possit ,sve multitudinem qiuestorum dc rerum pulcherrimarum copiam , sive doctrinae subtilitatem , di dispositionis omdinem, sive demum rerum perspicuitatem, roburque spe
Hanc pro deIati mihi muneris functione, hoc anno felicibus auspiciis interpretandam suscepi; quam ut recte assequi mecum possitis , nec a vobis studio , & exercitationi , nec a me diligentiae , & labori parcendum est ,
non ad inanem quidem p Ioriolam captandam, aut curiositatis cujusdam gratias sed primae tantum veritatis pul-
158쪽
ehritudine aIIecti ; quae postquam nobis hic , veluti in aenigmate , Divi Thomae industria sese prodiderit , in patria demum cum sanctis illis Spiritibus , revelata facie , beatos , di plane felices per seipsam perennit
159쪽
VERONAE EPISCOPO AMPLISSIMO. F. HIERONYMUS VI ELMI Us
Epis Copus ARGOLICENSIS. S. P. D.
Rationem , quam de optimo Episcopi munere magna Episcoporum , ct celeberrimi hujus Q mnasii Doctorum , atque aliorum nobilium Uirorum frequentia , in nosris Patavinis Scholis habui , amicis postulantibus erefflagitantibui , in lucem prodire sino ; sed ea lege oe conditione , ut in
Tuo nomine appareat. Postulabat enim ,' cum verita
tis oe pietatis doctrina haec , quam , es minui pura ct ornata dictione , flagranti certe charitate trado ; tum vero eximius meus erga te amor oe observantia singularis , ut tibi vere optima , summa religione praedito , oeeruditissimo Episcopo illam amanter inscriberem , ct commendarem. Eam igitur ad te mitto ; oe tibi proximum hunc Natalem Domini diem , oe permultos in serum annos fausti os oe Laetissimos, ad divini nο- minis gloriam , oe istas nobilissimae Ecclesie utilitarem , e opto , ac precor. HIE Diuiti sed by Cooste
160쪽
a d veluti postliminio Episcopatus quoque digniis
tate auctus ad vos hoc icmpore revertor, futuros
sane complures arbitror vel ex hoc lectissimae ju-- ventutis fore, qui eum ordinis mei neminem in scholis adhuc publice profitentem viderint, sic vetustatem omnem conservandam suo loco putent , rei novitate commoti, magnopere admircntur. Sed & si qui sunt , qui Iublicum hoc interpretandi munus, quod denuo aggredior, umile admodum abjectumque cum imperita multitudine arbitrentur; vel onera , quae, Propontifici mihi, in regenda hae nobilissima Ecclesia quotidie subeunda sitnt , cum vigiliis & laboribus studiorum, quae huic loco debentur, imprudenter praepostereque contulerint; ii certe omnes conia silium hoc meum vel tamquam Episcopo indecorum , vel tamquam 1 upra unius hominis vires nimis aiulacter susceptum : nam ne Hercules quidem , ut est in proverbio, adversus duos) facile improbabunt. Existimavi igitur oporae pretium est e , anteaquam propositum mihi argumentum explicare aggrediar, experiri, num vacillantes hos & nutantes rationibus sistere di confirmare possim ; S errorem , quem rei novitas afferre videtur , compluribus vetustatis exemplis in medium allatis depellere. Quod item gratum illis di jucundum fore non dubito ς cum excitare ad exquirendas causas novitas magis, quam magnitudo reis rum soleat. Ostendam itaque Dominum S Salvatorem nostrum Christit in Episcopis priecepi me non semel , ut ejus doctrinam omnes homines doceant , atque etiam , cum opus fuerit , strenue , magnoque & flagranti charitatis studio defendant ; si oriuque sanctissimos illos majores nostroI s