De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

i) 'fuit oculum suum super corda illorum osendere tuis magnaistia operum suorum , ut nomen sanctificationis collaudent, gloriari in mirabilibus illius, ut magnalia enarrem operum ejus. Utrumque confirmat , quod vulgo etiam dicitur, quod omnis homo scire desiderat, & beatus esse : Finem vero dati nobis corporis nudi inermis debilis, dico esse, ut vitam sociabilem viveremus . Bruta quae ad mutuam vitae communionem destinita non sint, omnibus, quae sibi ad vivendum necessaria sunt,instruuntur intra breve infantiae tempus, pro quo quamdiu hoc durat , provisum ii siem est per vehementem matrum amorem, qui cessat,& in odium etiam convertitur , quando jam sibi possunt consulere, & seorsim vivere. At quia homo ad vivendum simul cum aliis creatus est, Opus erat,ut mediis opportunis instrueretur ad hunc finem , quoi im illud est maxime urgens, sitamet nece Lsitas, cui non potest ipse Blus silccurrere, . abunde autem per aliorum auxilium . Haec enim necessitas multi generis est , utpote quae complectitur ea, quae ad hominis habitationem victum &vestitum pertinent, & quibus non satis fit nisi per plures artes &disciplinas, quot videmus in quavis bene ordinata Republica exerceri . Hinc Divina Providentia factuin est, quod silpra observavi q. II. , ut diversas inclinationes , & aptitudines diversi homines habeant, ne desint , qui tot distinctis officiis fungantur , ex quibus pendet omnium & singulorum felicitas, vel commodior constitutio. Quare qui se ab omni aliorum communione separat, jam frustra habet eam vim mentis, qua pollet,' & brachia & manus , quibus praeditus est , ct ipsi eidem inutilis

est tot tantarumque rerum creatarum apparatus , quem videt &, intelligit praeparatum sibi esse ad vitam commode ducendam . Legimus quidem fuisse viros Sanctissimos , qui in Qlitariis loci

vixerunt . Sed imprimis dum hos admiramur, jam fatemur victum ab illis fuisse ingenitum vitae sociabilis amorem , nec igia ramus huiusnodi consilium ab iis susceptum,non ex odio aut aversione generis humani, sed timore amittendi vitam immortaliter felicem , vel consequendi cumulatiorem in ea beatitatem, impellente etiam & adiuvante Spiritu Dei ad opus hoc , quod ipsi iidem experiebantur difficile & molestum . Deinde nemo horum

seces,

432쪽

secessit ab aliis , nisi secum deferens diversa ab illis accepta instrumenta , multas cognitiones necessarias ad vitam , quibus omnibus excogitandis unus homo vel impar omnino est, vel viribus deficiet, antequam aliquid exequi , & opportune perficere possit. Concipe hominem , qui diffracta per tempestatem navi

nudus seliciter enataverit in insulam omnibus incolis vacuam . Nonne ille quamvis a viribus animi Sc corporis bene comparatus sit, intereat brevi necesse est Z ubi nulla est domus, in quam 1e recipiat, nullus ignis , nullae vestes, nullus opportunus cibus, ct omni omnino caret instrumento, quo haec sibi sufficiat. Rivrsus pauci sunt, qui hoc genus vitae prorsus mittariae per longum tempus peregerint, iisque per miraculum stuppeditata etiam suerunt necessaria ad vitam , ut fertur de S. Paulo Eremitarum parente ; Communiter enim multi simul congregantur , quoruna , vita proinde Blitaria dicitur , non quia excludat consortium , - omnium omnino hominum, sed eorum dumtaxat, qui in urbibus commorantur, in quibus plus nimio multos vident corruptis moribus , ut timeant, ne illis ipsi quoque inficiantur cum detrimento tranquillitatis, & aeternae salutis desperatione. Praeterea quoniam in hac ipsa Elitudine ipsi vel in studia, vel in opera mechanica, vel in preces incumbunt,quae vel per se, vel per ipsbrum intentionem ad bonum commune pertinent, jam plus caeteris aliis homines diligunt, eorum Ecietatem fovent, & pars sunt Reipublicae omnium praestantissima. Finem hunc , quem nostrae constitutionis consideratio patefecit, extra controversiam ponit utrumque Divinum Testamentum . quod persecit hanc inclinationem in amorem 2 cietatis, prohibens quemquam odisse , jubens mutuo se amare tam- . quam fratres , quorum unus idemque est Pater Caelestis, de negans licere cuivis privato quemquam damnare , ut sibi aut aliis noxium& multo minus illum ut talem punire . Quid clarius his

verbis Τ Mandapit unicuique de proximo suo , & illis saepe repetitis in Lege Evangelica, Durges proximum tuum flem Ieissem . In quaestione igitur de origine vitae hominum sociabilis minus accurate loquuti sunt illi Philosbphi, qui hanc dixerunt osse indigentiam , quam singuli habemus de aliorum opera ad vitam

433쪽

41o DE MUNDO.

tuendam de siistentandam; Re enim diligenter considerata in hac indigentia invenimus ibiam rationem medii, quo Sapientissimus

nostri Conditor usus est , ut vitam Ecialem viveremus. Eadem proinde hujus origo statuenda est ac naturae nostrae , ut satis ex

pressit S. Τhomas dicens , 1 ρη homini naturale , quodsiis animai sociale , quod ex hoe ostenditur, quod unus homo solus nons ,

cit ad omnia , quae sunt humanae pitc necesaris . Cum haec doceant nos de fine creationis hominis, prout ex viris ac feminis constat, non est dissimulandum ipsum mei virum conditum esse ad dominatum S gubernationemr feminam vero in ipsius adjutorium , quemadmodum in Genesi legitur. Hinc proprietates viri sunt majestas quaedam oris, corporatura ad graves labores apta , robur membrorum, vigor mentis, & im doles inimica otii, quae se prodit ab ipsa pueritia nunquam quieta : & multo magis in adolescentia , quam omnium maxime delectant Iussis , qui celeres motus dc exercitium virium requirunt: S in ipsa matura aetate, in qua si relaxationem, quaerit a contentione mentis in rei aut publicae aut privatae administratione,hanc

non invenit,nisi in novo aliquo labore vel deambulandi vel equitandi vel venandi, vel alia sibi iucunda sed laboriosa exercitatione . Contra vero De minae proprietates sunt venustas quidem in forma , & gratia in operando , sed statura humilior, vires minus validae r dexteritas in manibus , sed tarditas in pedibus et suavitas in moribus, sed angustiae in animo: sedulitas in agendo, sed limitata ad ea, quae confinia domus non transgrediuntur :ea demum sunt,quae ostendunt feminam sectam esse non ad aequalem potestatem cum homine , sed in afutorium illi simile. 3 7 o. Illustre etiam exemplum finis intenti a Divino artifice,

quod in brutis animantibus elucet, non est praetermittendum

postquam scriptum est, Σ Interroga sumenta , docebum te ,σ polatilia Caeli , indicabunt tibi, ct narrabum pisces maris.

Sed quaenam est horum doctrina , atque narratio3 scilicet, quod omnia haee manus Domini feceris. Ipsa ensin consermatio animalium relationem ostendit ad elementum, in quo vivunt, ad re

434쪽

telliget , qui paulum considerationis adhibeat. dum ea intuetur, vel observationes in hac re ab aliis fac aς, ut a Lesso i & Dedi hamo et , animadvertat. Harum specimen ipse pariter laic subjiciam . Habitant terram aridam bestiae quadrupedes, & quia sunt quae carnibus pascuntur , ideo habent agilitatem ad praedam assequendam , ct arma satis robusta ad illam retinendam Sc discerpendam . Ad hos fines illorum rictus superne dc inferne praeditus est geminis dentibus, longis validisque, pedes armati unguibus acutis & falcatis, quas in vaginas condunt cum incedunt ne alterantur , ct exerunt di isto citius , cum ptaeda potiuntur . Et quia sunt alia , quae vegetabilibus vivunt, alias etian ungulas, alios dentes habent. Horum series continua dc aequabilis , & anteriores quidem acuti sunt ad incidendum , posteri res vero latiores ad pabulum comminuendum : Ungulae autem altius assurgentes instar calceorum , de eius firmitatis, quae opportune corporis pondus sustineant, & ejus formae, quae respondeant locis , in quibus pastum sibi inquirant, sblidae pro brutis , quibus campi , bifidae pi'. illis, quibus loca abrupta ad hunc finem fuerunt destinata . Collum etiam singulis aptatum est ejus extensionis, quae stantibus sussiceret ad cibum e terra sibi arripiendum . Quare camelis praegrandibus est etiam longissimum :elephantis autem multo majoribus non quidem data colli proceritas , ne sorte minus decentior esset illorum forma , aut minus robusta .r sed supra os collocatum instrumentum versatile , longum, cilindricum , agile , plicatile , proboscidem Vocant , qua tamquam manu omnia facillime apprehendunt , & ori admo

vent .

37 I. Habitant pisces aquam , quae tantam terrae partem &quidem ad insignem altitudinem contegit. Hinc ea stat struet ra corporis , qua facile per illam moveantur. Caput plerisque

prae corpore angustum de acutum ad secandas aquas : squammae a capite aversae, ne obstent natatui: Cauda lata & expansa

' maxime flexibilis , qua tamquam gubernacula motum suurr ,

in omnem partem dirigant, & qua velocissime contra ita per continuas oscillationes caput versus, totos se antrorsum promo

435쪽

422 . D E MUNDO.

vent, beneficio fluidi tam cito non cedentis. Habent pinnas ex utri ue latere dispositas, & etiam supra de infra dorsiim . Ηarum officium non tam est, ut illis se tamquam remis promoveant cum sint tenuis longitudinis , quam ut motum suum facile dirigant , qua volunt. Sicuti enim navis statim vertitur in eam partem , in qua remi inhibentur , ita etiam piscis ad dexteram movetur , si contrahit supra sirum corpus pinnas dexteras, & vice versa . Est etiam alius hujusmodi pinnarum finis praecipuus, scilicet ut venter deorsiim , tergum vero stasim se raper vergat. Fac enim ut otiosae illa maneant, vel quia vita absit ab animali , vel quia illas rescideris, videbis ad primum aquae motu Ira statim deorsiim tergum, utpote spina onustum, verti, & ventrem surium . Habent saltem aliqui branchias ad fauces positas , quarum usiis creditur ad emittendam aquam , quam continuo respirant, vel illam , quae importune influit cum cibo. Certe qui branchiis carent, habent fistulas vel soramina , per quas aquam emittant. Habent aliqui pariter intra se vesicas aere plenas,quas forte pro libito distendunt, & comprimunt, ut distensione v lumen amplificent, & per gravitatis suae diminutionem e fundo aquarum ascendant, & compressione a siimmo ad imum auctopondere descendant, vel in quavis altitudine cum fluido aeqiiiii-hrentur . De illis, qui his carent, dicam cum Pluche i , vulhabere aliquid aequivalens, cujusmodi est cavitas aliqua, quam . ope musculorum pro ljblio dilatant, dc contrahunt: vel esse enatura piscium , qui parum se extollunt iupra iandum a quarum, ut solete & passeres: vel esse paris fere gravitatis cum fluido , in quo vivunt, ita ut exiguo pinnarum conatu possint se elevare ,

, diutius ibidem consistere.

372. Utvunt aves in aere vitam suam magna ex parte . Hinc eassent figura, quae a rostro acuminato , dc capite minuto incipiens sensim amplificatur , ut facilius medium aereum proscindant, quemadmodum naves in prora fiunt graciliores & ahgustiores ad iter expeditius per aquas . Sustinentur ossibus firmis quidem ad machinae stabilitatem , sed intus vacuis ad minus ejusdem pondus . Vestiuntur pennis eo artificio faetis , ut magnum spatium sissi tenui materiae quantitate occupent, ut facilius in

436쪽

in aere sustineantur , eaeque ita collocatae sunt, ut Inter volandum corpori magis applicentur , ne aer subintret. Alas habent utrinque positas levissimas de aequales , quae quasi totidem remi possunt facile explicari & agitari ad volandum , dc rursus contrahi ad decorum corporis integumentum. Eaedem nervo robustissimo singulis armis connectuntur . de pennis constant longis , Ievibus , dc crassiori ex parte cavis , ut multum aeris Occupent , in eoque vibrentur . ct corpus facile elevent, & in quamcunque pro libito directionem promoveant. Cauda instruuntur non statum pro arquipondio capitis de colli , quod maxime in volando necessarium erat , sed etiam pro quodam quasi temone , ut se , quo placeret, statim converterent. Est illis sub gutture adnexus. sacculus, quo multum cibi congregari potest sensim devolvendi in stomachum ad animalis nutritionem , quoties iter haberent per loca aquis aut nivibus obsita . Quae carni vorae sunt , rostro donantur valido dc adunco ad discerpendum, & unguibus firmis,& acutis ad apprehendendum: Anates, Anseres, Cycni, &aliae, quae ex aquis pastum habent, palmipedos sunt ad natandum: collum habent oblongum, & lato terminatum rostro, ut in profundum possint immergere: pennis etiam instructae sunt quodam quasi oleo linitis, quod aquam respuit , & crius quasi penum abundantiorem, quam sit in aliis avibus, inveniunt in vesicula circa caudam post , ex qua rostro illud exprimunt, Scsupra plumas, prout . Passeres & pleraeque

ex parvis avibus , quae fructibus seminibus & infectis palam p sitis vescuntnr , rostro stat brevi & delicato, & pedibus quasi

digitatis ad ramos arborum , quibus insideant, amplectendos . Scolopax , Falcinellus, Ciconia, dc aliae, quibus cibus paratus est in vermibus sub ipsa humo vel fimo absconditis, longo rostro donatae sunt per modum paxilli, vel ligonis . Picus, qui vivit ex formicis de animalculis habitantibus inter corticem,& penitiores partes arborum , rostro praeditus est acuto & robusto , quo ligna etiam penetrat, postquam percussa indicant per obtusum sonuetum cariosa esse:& ungues habet in brevibus cruribus satis adu cos et & linguam praelongam de viscosim , qua sibi glutiat irretitos Vermes. Ardea,quae piscatione vivit,est longo collo & pedibus,dc nuda cruribus , ut intra aquam long ius etiam a litore exmped,

437쪽

peditius incederet & venaretur: est rursus armata rostro non Ε- tum longo , sed etiam dentato , ut pisces labiles commode retineret , S praedita alis pro mole corporis amplis, ut ad longae etiam itinera sufficiens esset. 3 3. De stultitia Spinofistarum, qui oculos negant datos ad videndum , aures ad audiendum , de alias corporis partes ad particularia quaedam munia , certi sumus ; Nam ex dictis supra β. i 43. . his sensibus deficientibus deficiunt omnino ea commoda , quae per illos habentur, ut eadem reparari nequeant ullo usu,aut exercitio aliarum partium corporis. Quis enim unquam vidit sine oculis, aut audivit sine auribusῖ Quis sine manibus fuit aut domi insignis artifex , aut belli egregius miles Nonne tamquam prodigia nominantur aliqui, qui sine manibus nati, tam tum industria profecerunt,ut pedibus ipsis assueverint aliqua m

nuum officia exequi, scilicet cultros tractare,calamos acuere,charaeteres formare, ori cibum admovere,& similia, si credimus a thoribus a Jacobo Pontano I citatis, qui tamen haec reserentes monent , pedum digitos fuisse in his hominibus monstros , longos. Quod dentes dati non sint ad mandendum , minus stulta piopositio est,quia neque omnes habent constructionem aptam ad munus conterendi cibos, cum alii tamquam cunei ad eos s lum scindendos, alii tamquam clavi ad eos selum per randos appareant destinati: neque praeterea unice dati sunt ut instrumentum ad victum, sed etiam ut arma ad defensionem , praeter alios

usiis , cujusmodi est, quem supra k. 93. observavi, proprius

homini, ut loquelae inservirent. Ceterum , quod inter fines dentium primarios sit prima quaedam, & rudis alimentorum commi nutio , perficienda deinde per stomachum , & alia organa , luculenter ostendit , quod observatur in avibus, quae quoniam den tibus instructae non sunt, duos habent ventriculos, non tium ex fine paulo ante dicto , sed etiam ut in eorum primo recondita se mina aliquantulum macerata deinde in secundo penitus ditat van-xur, Ope etiam saxulorum,quae glutiunt, 1 ad sic HO-n ratus Fabri ex Harufo.ut aliqui putarunt,neque ad refrigerium,

PGigus penatorum putat, sed ad dentium supplementam , nou si

ne risitis. P0 δ' Atti bellaria. ntag.par. I. x Fab. de Nomia. lib. I. prop. I

438쪽

ne aliquo rumore , m patet experientia , quem si aures a meas, facile audies: hine ubi fatuis iam ora sum, illa egeran; , aliaque psolo asperiora Dorant . . 3 4. Non est dissimulanda alia contra illos evidens argumentatio, quod animalia omnia ab ipse ortu utuntur hujusinodi organis ad eadem omnino officia, etiamsi vel nunquam fieri possit. ut cognoscant se illis instructa esse , ut dici debet de brutis r vel antequam id possint cognoscere,ut accidit homini per phires aeta. tis siuae annos; Tunc enim Elum quando adoleverit,& non vulgaria studia excoluerit, potest aliquantisper intelligere admirabile liquorum saltem artificium ad usum , quem praestant, opportunissime accomodatum . Exemplo sunt homines, & multa animalia , quae non aliter, cum in lucem venerunt, incipiunt vitam,in eaque Perseverant,quam per continuam agitationem pulmonum qui sunt organum ad hoc munus , quod nullo alio iuppleri potest , lariter construetum . At nullum brutum scit illos se habere quam pauci sunt etiam inter homines, qui saltem noverint, quod est omnium facillimum cognitu , ipΕs modo dilatari ad novum aerem excipiendum, & modo coarctari ad illum excludendum , qui calore jam nimis rarefactus, vel alio modo ea clasticitate privatus est , quae requiritur ad viscerum actionem , san rumis motum , & toti corporis incolumitatem . 'n primum nata sunt, 1 mio lac ex matrum uberibus; quin cognoscant illa ad

hunc finem lacte tui gescere , sibique datum esse os eius constructionis, ut inde alimentum sibi capiant: & quin modum intelligant, quo hujusmodi partes ad hunc uium optime aptatae sint, cum id ultimis hisce temporibus cognitum primo fuerit ab ipsis philosophis post detectam gravitatem aeris,dc exinde consequentem ascensionem fluidi lactis in vacuum superne factum ut Niev ventilius ci) , de Pluche Σ observant, & Jo. Cristophorus Sturmius 3 explicat. Idem dico, tum de fistula , per quam culices & pulices sorbent sanguinem animalium , quibus insederint , postquam exerto aculeo intra ipsam latente, sed qui visibi-

439쪽

416 D E M U N D Ο. is in culicibus fit microscopio apud Philippum Bonanes o,

tem penetrarunt, ct venulam perruperunt: tum de oblonga papilionum proboscide , quam deprehendit idem Bonannius Σὶ brevi dividi in duas antlias, in magnam longitudinem extensas, dc sub finem ornatas pluribus quasi papillis,per quas cito florum herbarumque succo explentur, dum eas explicant, quas ceteroquin convolutas in spiram circa os ad hunc uium dissemim facile gestant rium de tubo anum quem per modum scalpelli librarii intra sei cludunt, de cum volunt aperiunt,dc foras ad idem exercitiumlpr ducunt. Galenus post simileis animadversiones concludit: 3 QVa

litur ratione dici potes animalia parsium usus a parti. doceri r

II. cap. 3.

440쪽

INDEX RERUM

Gyptii falso iactant nimis magnam antiquitatem. Pag 3 39. dira Christiana creditur deficere a nis tribus. Aer quam utilis . 4o8.isis pro numisinatis. & campanis quibusnam constet. IO8. Etemitatem Mundi qui tenuerint. Pag. 226. & seq.'Alarum diverse sorinR. 77. Aloe. 69. Alphonius Rex condemnavit co

structionem Mundi. IT T. LAmericae mentia apud Veteres. 342. Rus detectio . 33T. Amor amicitiae excludit amorem dinatum ad commodum amantiSs non ad Deum . 381.

Anaxagoras non fuit primus , qui Deum auetorem Mundi dixit. Isso. Anchora in montibus reperta non pertinuit ad homines antediluvia

Anima Adami non fuit creata ante ipsius corpus. 2 O.

Anima Mundi admitia fuit ab aliquisbus . 2s T. & 26 g. Animae hominum non sunt pars Dei. pag. 3IS Nec ab aeterno. 226. Nec materiales. agi.& seq. Nec omnes simul creatae . 26o. S seq.& aro. α seq. Nec compositae exsib statilia quadam spirituali. 226. Nec conjunctae corporibus in prenam peccati 26 I. Nec ines usae in involucris reconditis in Adamo. pag. λο . dc seq, Sed creantur. successive . a 9. di seq. Earum perfectiones. sq. Annum incipiebant ab Autumno Orientales. gas. Antipodes ignorati a veteribus. 24 Apes nasciantur ex ouot illarum tres specie S. . metamorphosis. sq. Aculeus. 34. & qa6. Opera Ss4 Indoles. 16. Aquae fortis laparantis metalla ignotus inventor. Σῖ8.

Aquarum utilitas . II S. S seq. Illae occupant dimidium superficiei te direstris . ais . Gratis dicitur eo tinuo diminui. 244. 5 seq. . Aranei . M. Sex saltem habent oculos . 79. Arbores habent truncum conicumis,& ramos positos ad angulum Μgraduum. yo. Arbores silvaticae. Argillae usus. IE.

Aristotelem te illa aeternitatem mundi non est certum . 226 Arteriae habent valvulas, quae cor versus clauduntur. 4I6. Artium quarumdam inventores. 238.

Artificia simpliciori modo facta , non proinde sunt meliora. 2 6. Asclepiant tubi demonstrant existentiam nu di longe subtilioris,& gra

Asini laudes.

Astra, ct eorum combinationes non sunt signa rerum humanarum. 396. - α Astrosogorum praedictiones condemnarulae . 396. dc 39y. Atmosphaerae altitudo quomodo involligetur. 4O3Aves maximae, mediocres, minores,

SEARCH

MENU NAVIGATION