De mundo dissertatio Andreae Spagnii florentini e Societate Jesu

발행: 1770년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

vel docuerunx '. α , oratiam homMUM ' 'omnes magula corpora caelestia in

412쪽

toto Caelo diversa ineunt consilia. Deinde .ut arguit Daniel Bam toti i , repugnat cogitare Deum statuisse in Caelestibus hujus, modi signa , quae semel cognita ho ninibus olerunque nocerent . ct sibi gloria in adimerent : Quod lauiusnoli cognitio plerunque noceret , suaderi facile posset pro lucendo ex historiis ingentes perturbationes in ordine civili naturali & morali , quae ex hac credulitate provenerunt. Brevi dicam , quod quotquot via hac crediderunt mala sibi praenunciari , jam hoc insuper malum sibi compararunt, ut Continuo timore huius praevisi mali angeren rur, si jux a Astrologiae placita illud inevitabile censuerunt, vel si ab hujusnodi placitis ex hac parte recesserunt . in immania facinora, e& ipsa parricidia , ut illa impedirent, effroenes irruerunt rSin autem bona crediderunt sibi praedici , iam magno ipsbrum de reipublicae damno vel inertes , vel incauti , vel temerarii , vel scelesti evaserunt. Quod rursus eadem ex sideribus praesiumpta cognitio suturorum gloriam Deo adimat, suadetur, quia ubi

determinatos siderum motus & occursus, quos constantes vid mus , connexos credamus cum determinatis eventibus , qui nos

tangant, quinam locus restat sperandi alia via quicquam boni, aut timendi aliquid malit Quidnam evadit Dogma Divinae Providentiae, nisi nomen sine re t Nonne aditus ad totam Fatalismi perversitatem aperitur amplissimus t Testis est Tiberius, de quo dicitur suisse circa Deum & Religionem negligentior , quippe addictus mathematicae, persuasionisque plenus, cuncta fato agi. III. contra eamdem opinionem est illud Scripturae, Σ3 MYlta Θ

tes nuncio : cui consbnant toties repetitae detestationes hariol rum , quorum exercitium inter peccata recensetur 3 , & ill rum irrisiones, qui his auscultarunt, οὶ Salpent te Augures Ceii , qui contemplabantur sidera ,insonuiorum menser, ut ex eis annuntiarent dentura Quare jam communis opinio est, sidera quidem errantia posse esse totidem quasi terras habitatas ab aliis creaturis specie diversis a nobis, pro quibus immediate ciet, tae sint , sicuti pro nobis tellus nostra creata est: Sidera vero in

413쪽

4ω DE MUNDO.

eirantia esse totidem seles pertinentes aci alia systemata Planetaxia , ut supra q. i s. ) jam dixi . Quod pertinet ad Patres , qui objecti sunt. Imprimis

ad S. Augustinum dico, eo Adversarios manifeste abuti tamquam . sibi favente . Ipsius enim verba non ex toto allata sunt, sed

omissa , quae ad intelligendum sensium , in quo illa ibi dicuntur . omitti sincere non possunt. Integer igitur textus hic est , Oumis ergo quae facta sunt, in usium hominum fucta sunt, quia Ommbus utitur iudieando ratio . quae homini data es . vem si iuxta S. Doctorem in eo consistit, omnia faeta esse ad usium hominum, quod ratio ipsius possit uti quidem omnibus, sed judicando , hoc

est, ut idem explicat, reserendo omnia ad Deum intelligendum , iam Augustinus dicit, posse nos uti corporibus etiam caeleitibus sed quatenus dumtaxat per haec possumus ascendere ad majorem semper cognitionem Dei . & infinitae eius persectionis , in quo non habetur alius usus, nisi ille. quem haurire possunt ab hac nostra terra Angeli, & alii, siqui sunt aliorum corporum caelestium habitatores rationales , qui certe non dicuntur esse unicus finis cui immediatus creationis terrae. Haec & non alia est ibi metis. Augustini in superioribus plane exposita , quare verba citata ha bent notam conclusionis, in quibus docet hominem uti omνibus

fensi'non sensit, quoties omnia ad Deum referat , sicuti Deus ipse jubet. Quod pertinet ad alios Patres , dico primo aliquos ex illis, dum dicunt hominis caussa omnia facta csse . inteIligi posse de Omnibus , quae sunt in terra eo modo , quo illuci quod scriptum est de homine, 1 Constitnisi eum super opera Manum Iuarum. Omnia subjecisi sub pedibus ejus, statim explicatur, & limitatur, aes ct boves uniperos et insuper ct pecora campi: polucres tali,

seι moris . Alios vero . quorum Verba interpretationem , hanc non patiuntur , neque aliam , quae nobiς non , adversetur . . dicendum est loquutos esse convenienter ad eas cognitiones, quas

. tunc satis imperfecta Astronomia praestabat , quae nec Saturni , nec Jovis satellites cognoscebat . nec de ea magnitudine ac nu mero stellarum cogitabat, quemadmodum jam cogitandum esse in comperto est. Limitabantur igitur cognitiones ipsorum ad

414쪽

corpora haec terrestria ,-ad ea , quae supra nos nudis oculis videmus , ex quibus jure colligebant omnia materialia propter hominem facta esse , cum nullam creaturam inter illas , quae materia etiam constent, homini parem cognoscerent, aut suspicarentur esse . Dico secundo cum Jo. Clerico i) , & PIuche x

doctrinam Patrum , quod hominis causa effecta sint omnia, quae cernimus oculis , & quae in iis , & etiam extra illa congruenter arguimus esse, sumi debere dumtaxat in sensu positivo resa te ad nos, non vero in sensu , qui excludit a ratione finis cui immediati etsi non ultimi alias creaturas rationales , quas Deo placuerit in singulis etiam corporibus caelestibus incolas constituere . Et ratio est , quia in hypothesi quod adsint in corporibus caelestibus aliae creaturae rationales , quae immediate sint finis cui creationis illorum , adhuc verum est etiam hominis causa illa facta esse, non selum quia haec rationem nostram exercent , & ad Dei maiorem cognitionem deducunt, sed etiam quia

ista rerum creatarum congeries, cum invicem connexa sit aliquomodo, quem Nevumniani dicent esse per leges Attractionis, jam omnia ad nos & nostram etiam terram speesent necesse est . Quod pertinet ad illos , qui Angelorum ministerio Caelos circumduci dixerunt, postquam demonstratum est , hujusmodi motus esse necessarios effectus virium centripetarum , & projectionis, illorum opinio jam evanuit. Quod tandem maial nomen Mi-- illud attributum est homini. non quia in Mundo, quem dicemus magnum, adsit circulatio quaedam per diversa ejus corpora & Planetas, &quasi praeparatio ad influentias in hanc nostram terram, quas vera Philosophia nullas ex alibi 3 dictis esse ostendit, sed vel quia, ut supra q. III. dixi , componitur homo ex corpore &spiritu , sicuti mundus totus constat ex naturis corporeis S spiritualibus: vel quia in se complectitur quatuor rerum omnium genera , utpote qui habet a Deo, ut loquar cum S. Augustino ,

essentiam etiam eum lapidibus , vitam seminalem etiam cum arboribus, vitamsensualem etiam cum pecoribus, vitam intelle- E e e . . mis

415쪽

ox DE MUNDO.suatim eum solis Angelis: vel quia , ut alii cum Aldrovando 1

dicunt, videas speciem Caeli in ejus cerebro , sicuti S. Augustii nus Σ) jam dixit, Angelorum in mente, Solis in fronte , Stellarum in oculis , Planetarum in sensibus, Fluminum in venis . L pidum in ossibus , & alias aliarum rerum . maxime huius terrae magis a nobis cognitae sesimilitudines, quas distinctius proponunt Pererius 33 , Petrus Papi & elegantissime Joannes Clam- poli cs : vel quia , ut brevi dicam, homo est opus , quod praesesert . & ipsis etiam oculis subjicit stolentiam artificis Diviniaeque. ac totus mundus nobis adspectabilis . Propter quam caus Lam censuit Segnerius O, post S. Gregorium Nagiangenum c. γhominem dicendum potius esse megacosmum inclusium in mi- . crocosimo, quam microcosmum , sicuti illum primus appellavit Democritus juxta Nicetam ita scholii; ad citatum Nagi angens

locum.

3ss. Objicitur . Luna creata est in gratiam selius hominis ;Nam creata est ingratiam Elius terrae, quae non dubitatur esse propter Qtum hominem: ergo etiam Sol creatus est propter Q- , tum hominem. Similiter Stellae omnes creatar sunt propter Q- Ium homnem. Probatur consequentia, quia in Genesi habemus Deum fecisse Solem & Stellas eadem die quarta qua s cit Lunam Resp. transeat antec.,-nego conseq., quam non siiadet asducta observatio; Nam sicuti ex eo quod Luna condita sit eadem die, qua Sol & Stellar, quae lucent propria sibi luce . nemo inserer illam propria luce lucere, ita ne inferre quidem potest Solem & Stellas condita esse propter sulum hominem, quia sunt condita eadem die is qua condita est Luna j quae est propter hominem

Instat Casini cuς ): In Genesi habetur clo Flam luminaris . . . . us luceam in firmameno Caeli , & paulo infra ci 1 Fecit

Deus

416쪽

Deus duo laminaria magno . ... Stetur, O possit eas infirmamento Caeli, mucerent luper terram: Sed haec significant Stellas

omnes creatas unice esse ad hunc finem, ut luceant in gratiam, terrae , adeoque hominis: ergo. Resp. conc. nego min. Nam imprimis Scriptura diacens ut Iaceant quemdam finem , sed non dicit hune fui se unicum finem creationis Stellarum . Deinde quod Script ra uno in loco dicit lucere super terram , paulo ante dixit lucere in firmamento caeli: sicuti igitur ex eo , ouod dicatur aliquid creatum ut luceat in firmamento, non sequitur illud creatum es se in gratiam sblius hominis , ita ne hoc quidem sequitur ex eo. quod dicatur creatum ut luceat super terram , praesertim cum Stellas lucere stiper terram proprie significet, illas lucere procul a terra , quod de omnibus verum est , etiam de iis, quas nemo hominum videt sine telescopiis, di de aliis, quas ultra vias telescopii conjicimus existere.

Deus in creatione singularum partium huius mundi habrit pro sine cui immediato illum, qui in multis illarum es epidenIis

s 6. PEC pars habet contra re primo Epicureos , qui v I x lunt vel a necessitate natum esse usum rerum, vel ab illarum aibitraria applicatione ab hominibus iacta ad certos usus. Ex horum mente Lucretius habet i ..... Nilide natum es in corpore , ut mi' 'fem Ys , sed quod natuis es , id procreat usum .

Et post multa generaliter concludit , a s ire etiam atque etiam procul es, at credere possis Vilitatis ob officium potuisse ereari. Hunc imitarus est Spinosa irridens illos, qui credant oculos ad N-dendum , dentes ad may icandum , herbas animantia ad ammentum, Suem ad illuminandum, de generaliter omnes causas sLiales. nibit nisi humana est. Amenta pronunciat . Cum eo sibi. E e e a sim,

417쪽

linilibus, etsi Clarhius haec reserens i , disputandum amplius non esse censeat, utpote homnibus, qui nulli cedere evidentiae , vel demonstrationi statuerunt, nihilominus juvabit propositum

declarare.

Secundo est contra Cartesium , qui negat evidentem esse finem immediatum ullius rei creatae , ac proinde ca -, i

quit , causarum genus , quod a fine peti solet in rebm possis

nullum usum habere Missimo ; Isson enim a quo temerisue mep o posse inpes are fines Dei. Quibus similia deinde dixit in suis Principiis 3 . Cui cum Gassendus obiecisset . 4 temerita- is esse fines ilios Dei inoesigore . q- ipse occultos Poluit, non ver= quos is propatulo postiis , ae sunt aliunde hujusmodi, ut laus magna ad ipsum Deum referatur fingi non posse aliquos Dei fines magis quam alios in propatulo esse . Cartesium seri quuti sunt Petrus Pol retus cis , & Stephanus Chauvinus γγ . . I. Itaque arguitur a Sapientia Creatoris, qnam impie negant, qui negant singula condita esse ad certos propriosque singulis fines . Plato , qui praeter mundum sensibilem admisit mundum intelligibilem, iudice S. Augustino, sic 8 nuncupavisi am rasionem semiternam , atque incommutabistem . qua fecisDeus mundum : quam qui e se negaς ὐ sequitur ut dicat , irrationabiliter Deum fecisse, quod fecit om cum faceret, vel antequam faceret, nescisse quid faceret. Huc pertinet illa. Τheologorum , doctrma , qua cum S. Thoma docent, Deum ex obiectis creatis, veste hoe pro er hoc , scilicet velle unum ordinatum ad aliud, tamquam finem eui: sed non propter hoe pelle hoc, scilicet non velle unum , quia aliud est ipsi ratio volendi . sive est His

Rursiis a posteriorὲ sic arguitur . Singulas mundi partes hahere immediatum finem, cui destinatae sint a suo Creatore , in in mustis clare apparet , si illis in alia ratione distantiae numeri mensurae inter se positis, vel aliter constructis , nulla vel minor

418쪽

sit illarum utilitas, & iis prorsus sublatis non possit alio modo obtineri, quod per ipsas praestatur : Atqui ita est: ergo. Minoe declarari singillatim potest in partibus tum grandioribus , tum minutioribus. Pro grandioribus observemus primo Solem . Si illum, qui corpus est totum lucidum & ignitum , fingas tolli , vel alio in loco, ac est, collocari , jam deficit quodammodo anima toti systemati Planetario, Sc illud omnino distatuitur . Supponamus illius massam augeri vel imminui ceteris immutatis, jam dignitas magni Eleemosynarii Divini,quam in illo id se prae-

dicat Daniel Bariolus i) in exercitium tortoris , & eversoris nostri commutabitur. Fac annuam periodum suam compleat tempore duplo breviori vel longiori, deerunt nobis segetes, i alia necessaria ad vitam, quae nunc habemus, utpote quae dete minata hac temporum vicissitudine indigent ad sui productionem & maturitatem . Sunt etiam , qui in ejus motu pei' viam ad AEquatorem inclinatam sub angulo graduum circiter 23, dicant melius constultum esse bono telluris, quam per illam, quae AEqua

tori semper congrueret: cΣ Obliqui aiem dixit iam Plinius, intellexisse , es rerum fores aperuisse . Quod suadere conant etiam Niev ventilius O) , Noodvvardus ) , ct hujus opinionis rationes aliquas stubtilissime expositas ab Joanne Keillio adprobat Cheyne c , innuit Beniaminus Martin ci). Alias dabit Alauete in Commentariis Trevolitanis , qui eamdem, ut unice veram propugnat contra Burnetum c8), & deinde Plu-chem , qui conjiciunt obliquitatem Eclipticae fuisse primo

inductam a Deo; quando diluvio aquarum voluit generis humani malitiam vindicare , & aliam telluris faciem praeparare hominibus post diluvium nascituris, quae illos cogeret esse magis religio s & minus desides , ac vitiosos. Atque ante hoc tempus credunt selis motum fuisse constanter per AEquatorem, arbitran

419쪽

tes maiora commoda telluri hac ratione obvenisse, quia In hae

hypothesi habetur per totam terram aeuualis toto anno aeris teminperies, quae nullum locum permittit duabus illis exitialibus tempestatibus , tristi hyemi, de fervidae aestati, quae terram quidem suis ornamentis, vegetatione plantarum, & tructuum abunda tia privant: homines autem, S animalia affligunt frequentibus morbis , qui mortem accelerant: totam denique atmosphaeram perturbant proeellis turbinibus & aliis meteoris, quae excidium persaepe totis regionibus inserunt, vel minantur. Nec quicnuam timendum esse dicunt, aut pro zona torrida, aut pro frigidis, quippe sirperabundans roris quantitas , quae singulis noet ibus decideret, de continuus affluxus aeris frigidioris, qui a partibus p Iaribus veniret, cavisset nimiam telluris sub AEquatore positae

adustionem, & nimiam contra friaedinem illius, quae sub p lis jacet a

Qui sic existimant, arguunt I. Ex eo, quod cum G nesis mentionem faciat si de Iride tamquam primo visa post diluxium, sequitur nullas ante illud fuisse pluvias, Nam Iris emessestus necessarius pluviae, quae alicubi decidat, dum Sol non admodum elevatus stipra Horizontem ex ad vel sa parte liber sit a nubibus . Haec fuit iam opinio Glossae interlincaris, S Albini, seu Alchv vini, celebris magistri Caroli Magni Imperatoris 1 , quam Cornelius a Lapide ca) rejicit tamquam incredibilem. Urgent hoc argumentum ex iis, quae superius leguntur: Fecit Deus omnem herbam regionis , priusquam germinarer ; non enim pluerat Deus nuper Ierram , o homo non ero I , qui operaretur rerram , sed fons Ucendeboἔ e terra irrigans unipersam super elem terrae . Sed reponit AlauZe o . ibi sermonem esse de primis herbis a Deo tertia die subito creatis in statu perseeto , non de illis, quae deinceps usiue ad diluvium germinarunt, quod

tam male ex illis verbis insertur, quam male quis ex iisdem inferret, homines ante diluvium non operatos fuisse terram . II. arguunt ex eo, quod temporum diversitas primo enuncietur post dilu

420쪽

diluvium, quando ait Dominus, ci) eunins diebus terrae sementis θ' me s, frigus aestus , aesas Demi non requiescem . Quod confirmant ex pervulgata apud Ethnicos opinione veris perpetui sub aureo Saturni saeculo, iuxta quam dixit Ovidius χ , Iuppiter antiqui contraxis tempora peris , , Arque Demet aes que, ct inaequales autumnos, Ei breve Ver , uariis exegis quGIuor annum.

Tune ρν imum seris aer fervoribus usus Canduit, Ο pentis glacies astricta pependit.

I. Arguunt ex spatio vitae humanae tantopere post diluviuinta imminuto: quod argumentum qui negant, necesse est dicant, Ii mines ante diluvium tanto longius vixisse Qtum per miraculum, vel illorum annos fuisse paullo longiores nostris mensibus , ut aliqui iam dixerunt confutati a S. Augustino invictis argumentis, quae refert Natalis Alexander 3 . IV. adducunt illud S.Petri. 4J pune nondus aqua inundatus periit: Caeli autem , qui nanc sunt O terra eodem verbo repositi Ant; Profecto enim nova prorsis facies terrae & Caeli consequitur, facta illa immutatione, nec idem est amplius Caeli aspectus, ac erat antea. Observemus jam Lunam. IlIa per noctem Iucem ad nos refletiit longe quidem majorem illa , quae ad nos amandetur ab omnibus astris simul sumptis, sed eam tamen , quae horridiores dumtaxat noctis tunebras arceat, non vero rerum terrenarum

compagem ne collacta , idem movPt, earumque torporem discutiat , qui necessarius est ad ptomo midum homi num & animalium λmnum, & relaxationem vegetabilium, quae sunt ad horum conservationem omnino requisita. Illa breviorisba periodo, de quatuor diversis in singulis periodis phasibus, distinguit nobis annum. in plura segmenta , quibus omnes gentes uis sunt ad ordinandas diversas vitae civilis functiones. Atque cum versatur in primo suo quadrante , statim atque Sol occidit, illa sese exhibet conspicuam supra horizontem in auxilium illorum , qui diurnos labores piraducant necesse est: cum vero est iuultimo, auroram ipsam perplures horas praevertit, offerens

quo c

SEARCH

MENU NAVIGATION