장음표시 사용
401쪽
nullus est dominus, cui serviant ' Quaenam est utilitas tanti In iumentis roboris cum tanta mansuetudine , dum nulli sunt agricolae, qui aratro selum proscindant, nulli artifices, qui urbes aedificent ' Quid sibi volunt ungues in illis tam Elidi Numquid ad Pascendum per prata illis indigent, & non potius huic usui nocent 3 Quis ab ovibus auferat nimium lanae pondus , quo non ablato , squallore obruentur Quis boves lactarias, ct capellas a tanta lactis copia , qua stib vesperam gravantur , liberabit Cum nemo sit, qui haec officia praestet, iam in excidium ipserum gregum convertitur, quod nobis tantopere prodest . Sed quis greges quaerat , ubi nullus est pastor , qui haec stupidae animalia ab aliorum insidiis , de violentia defendat nisi forte quis melius
dicat, nullas jam fore bestias ad aliarum venationem comparatas, ubi nulla amplius restat praeda , perditis reliquis omnibus man- stetis.. U. Pira illa determinate parte , quae affirmat Deum in creatione brutorum animalium habuisse homines pro fine cui immediato , sic etiam arguitur . Dato homines non esse finem cui immediatum creationis brutorum animalium , iam dandum est
non posse nisi per injuriam cogi nostris commodis & deliciis inservire, nec posse nisi per crudelitatem a nobis pro libito occiadi, & multo minus posse nos illis vesci . Atqui his datis sequitur rerum omnium pei turbatio , dc ipsbrum animalium de totius humani generis destructio ; Nam ita jam redundant campi pecoribus, ut non selum nobis non relinquantur segetes. sed ne ipsis quidem pascendis sufficiant. Quod si illorum numerus credatur imminui a lupi , leonibus. & aliis bestiis sylvestribus, crescet jam harum numerus ita, ut genus omne cicurum, Sc nos ipses tandem devorent . Numquid saltem restabunt pisces de aves 3 At cum pro immensa horum foecunditate necessario debeant turm tim vivere , turmatim etiam intereant de putrestant necesse erit ex desectu sufficientis cibi ad tantam multitudinem alendam , de spatii & elementi ad illam continendam . Quare corrupta tandem atmosphaera habebitur per generalem pestem excidium totius terrae , ejusque commutatio in laorridum omnium viventium sepulcrum .
Est tandem pro brutis in nostrum usum , & etiam cibum
402쪽
eteatli Divinum illud testimonium . I Omne , quod movetur , Mois . erit robis in cibum et quasi otira pirentia tradidi νοbis omnia. Quod si habuissent prae oculis illi , qui praecepto , a non occides, utpote generaliter expreta, voluerunt prohibita misesse caesen cuiusvis etian bruti, nunquam incidissent in hor, ut S. Augustinus conrea istos dixit , deliramentum . Pori o etfllargitio brutorum etiam in cibum legatur facta Noe , & filiis eius finito jam diluvio , non proinde quitur, esum animalium ante diluvium fuisse vel illici um vel inusitatum ; Nam ut obse vat Pererius 4 , illa verba vel sunt exordium prohibitionis, quae immediate adiungitur . e flendi carnem cum sanguine , vel significant tunc incoepisse indigentiam esius carnium propter infirmitatem valetudinis humanae, & propter malignitatem terrae, de invalidam ad bene alendum hominem vim eorum, quae humi nascuntur . Quibus positis ulterius contra eam Consequentiam , quam aliqui a Suareg . Cornelio a Lapide O , ct Natali Alexandro impuqnari dedu erunt. sic arguitur. Esius carnium nunquam homini prohibitus suit nec lege positiva, quae nul- tibi habetur . nec lege naturali: quippe ratio naturalis suadet habere hominem propter naturae suae intellectualis excellentiam , 'dominium omnium animalium , ct horum carnes esse cibum sibi convenientissimum , postquam amita statu innocentiae expulsus in paradisb terrestri contraxi maturae corporeae infirmitatem , &caruit tor cineumstantiis , ut quorum tunc sibi com veniens nori suisset .sus eatmium, quia contra temperantiam, ut suadet SuareΣ 8 . Tandem quod Abel laudetur , propterea quod ex gregibus ovium , quarum pastor erat, pinguiores obtulerit Deo , planum facit illarum usiim non stetis in sbia lana , ct laete , sed etiam in carne , quandoquidem si nemo hanc comedisset , perinde suisset illi de fratri suo pingues ac macilentas sacrificare.' I. Objicitur. Angeli sint persectiores natura hominibus :
403쪽
hus: ergo verius dici potest terram creatam esse in gratiam Au
sium 3ὶ , conc. antec., nego conseqm ; Nam in eius creaturae intelligentis gratiam terra debet dici creata , quae plus utilitatis ex illa decerpere potest . Certum autem est Augelos non posse aliam utilitatem ex illa trahere , quam contemplationis de ipsius compositione : at homo ex terra praeter hanc, aliam etiam haurit, quam dicam applicationis, respondentem constitutioni suae, quare iam corporea est , adeoque non mium uti potest, sed etiam debet hac terra, ut subsistat . Meminisse igitur de Angelix in hacae,est provocare ad novum testimonium de ordinatione huius temrae ad hominem, tamquam finem cui immediatum . Postquanta enim illi cognoscunt terram instructam elementis,productionibus, omnibus denique , quae hominibus quidem usui esse possunt, non vero sibi, utpote naturae spiritualis , iam ita profitentur terram esse propter homines, ut si hi non essent, dicerent illa Ei esse sic constructam , quemadmodum Isaias jam argumentaxus
est , se Devi formam cerram , ct faciens eam ipse plasei
ejus e non in vanum tresvit eam, ut habitaretur , crearis eam.
34 . II. Objicitur . Ex eo , quod homo utatur universa terra, non insertur, illum esse finem cui immediatum ipsius creati nis . Probatur assumptum illo apologo Cardinalis Palla vicini. in quo sic pulices argumentantur ς - Nos tum ad procreati nem, tum ad victum utimur multis animantibus, Et homine ipi, qui utitur universa terra: ergo nos sumus finis cui immediatus creationis omnium animantium , dc hominis ipsius, de univeris terrae r Tam igitur inepta est praedicta illatio , quam est ridicula haec pulicum argumentat IO. s. disi asumptum . Ex eo quod homo utatur utcunque universa terra, illud non infertur, concedo, ut suadet apologus: ex eo , quod homo utatur universa Terra , dc brutis ipsis , quae in ea sint, eo modo, quo illum videmus uti, & quo fingi nequit dieturos pulices se uti, nec ulla bruta possunt imitari, non bene illud ν in hem
404쪽
insertur , neest afumptum . Hanc interea obiectionein satis serio Michael Montagiae . & Ρope a oud citatum Roberti urgent a s arguendos erroris & contra fictionis, quo quot propter homines bruta arbitrati ur fuisse creata . Hez , inquiunt, si loquerentur , nonne iure dicerent, homo sallicitus continuo est de noltro cibo,
potu, & deliciis, ipsemet ducit nos per prata , defendit ab hasti. bus , providet de tecto, sudat vise nobis, laborat , angitur: ergo sibi contradicit homo , qui noς in eius gratiam nasci credit,
cum ille verius nobis nascatur . At respon det Ir his brutorun causidicis, conta antecedens, ct neg* counegm , quae quam male
cum illo connechatur . ipsi ii dem agnoscent, se net quod advertant simile ali ecedens institui posse pro lino &brassica & plantis omnibuς utilibus, quin tamen velint, cre 'o . similem consequentiam . Cura igitur brutorum sicut & plantarum, quam sustinemus, infert solum in 'illa habere nos partim sulatium quoddam , partim poenam peceati originalis, adeoque exercitium virtutig . - 348. instabunt ex dictis supra L SaItem non ita bruta creata sunt pro nobis, ut liceat illa occidere , & devorare , quod injustum, crudele , ct plusquam serinum est relate ad oves & boves , postquam ab his opem in Agricultura , ab illis lac & lanam decerpsimus. Quid enim magi, iniquum, quam destruere rem per- feetiorem in usum imperfectioris , scilicet hrutorum vitam &animam in usum con, oris ξ Quid crudelius , quam totquere in-no x ia λ Qv id illis. bene fis securi
malleo iugulatione laniatu , ct tandesti epulo ex illorum carnibus instruicto compensare Uincit hoc luporum immanitatem qui s1 caetera animalia maestant dc devorant,saltem nulla unquam ex illis beneficia receperunt. i Resp. nego assumpsum, pro quo nuIIat esse addui has rationes plane demonstratur. Occiduntur enim bruta ad usum etiam cibi nostri sine ulla imprimis injustitia, quia a Deo omnium creatore conditos non esse intelligimus dominos brutorum, ut possimus de illorum opera vita in usiis nostros disponere . , Homta enim , prout vivus est , persectior est animis brutorum quippe anima rationalis, qualis est in homine , toto genere perfectIor est anima irrationali , quae est anima brutorum: idemque brutorum carnibus vescitur non ad reparandum corpus, prout praecise c pus
405쪽
animam a dolore & molestia liberato . . . ERursus occiduntur sine ulla crudelitate, quia etsi certi simus illa pati in hac occisione quando non velimus ea habere promerii automatis, certi etiam sumus pati tamquam bruta; hoc est tantum quantum postulat ea machinae illorum praesens alteratio , quam statim vel brevi sequitur mors . Nam anima illorum inca pax est praevisionis & Qllicitudinis circa futurum , nec ullius re flexionis si pra id quod operetur , nec sepra id quod sunt. Quare vita dum illis inest , pertinet ad illorum felicitatem, nec, cum iis subtrahitur , reddit illa misera , quippe. ex improviso carent Iono vitae , quin illa, quid sit hoc bonum, cognoscant. aut de hac privatione unquam cogitaverint. i Besio , sic jam olim S.Bonaventura . non es copacio Miseriae ; solum enim ille es miVer , i qui dei scit se miserum . vel scire debet, cum mulum Babet. ' . Tandem occiduntur bruta sine ulla ingrati animi aut immanita is reprehensione ; Haec enim non habet locum, quoties bestiae nulla in nos conserant proprie talia beneficia,quemadmodum ex ipsa beneficii notione demonstratur , quae requirit, ut qui dat alteri aliquid boni , id faciat cognoscens bonum se largiri, & libere largiatur . Ρminde ex deletiu utriusque conditionis, nec res inanimes etsi nobis maxime utiles , ut. ca Iipi & plantae: nec b ves aut oves , aut alia irrationalia animalia benefica nobis sunt . Et tantum abest , ut in illis sit bona voluntas nos juvandi, ut videbeant astrisigi ad opus ,-Omne id , quo nobis prosunt, prae
i s ς. III. Objicitur a G.Lamy in suo opusculo passico, Explicatio mecbanica animae se Pisae , Pa. istis edito anno i 673 , de . post illum ab Auctore A. D. tractatus pariter gallici, de Arimn obrutorum Σ : Saltem homo postquam peccavit, non est am, plius dominus brutorum : ergo injuste & crudeliter disponit de is
Resp. nego antecedens. Dominium, traditum homini innocenti Dominamini unioersis animantibus , quae moventur super Ierrtiis, sive ut idem alibi describitur, Dedit tui potestatem
eorum. o S. Bon. In a. sent. dist. I s. art. I. Gen 1. V. 8.
406쪽
eorum , quα sum super terram, posuis umorem illius super omnem
carnem , ct dominatus eis bestiarum dolatilium , non lutria, nullibi legitur ablatum illi fuisse post peccatum J quin immo per eadem fere verba declaratur confirmatum Noe,& filiis eius post diluvium , i nerror vester ac tremor , sit super euncta animalia terrae . ct super omnes polucres caeli cum unioersiis, quae movenIur super terram, ct omne quod mopetur pipit, erit pobis in cibum , quasi Mera nirentia tria di vobis omn)a . Rationem etiam affert SuareZ Σ3 post Pererium, cur liqmini etiam post peccatum comveniat dominium brutorum, quia scilicet V hoc ipsi debetur propter naturae raIionalIs excellentiam , quaω non perdidis .isomo pos eccatom . . . . Die enim peccando non amittit imaginem Dei is animo eius naturaliter expressam , propter quam poris um cun animalibus dominari dicitur . inam rationem quot iam ex Patribus attulerint, docebit Petavi' , de illis mentionem faciens 4 , . qui hominem dicunt esse ad imaginem Dei, quia habet praeroga tivam liberi albitrii, quae est facultas ratio nis & voluntatis. Eamdem expressit S. Augustinus dicens , Orfisma ordinati era 'eatoris situ m rs uni κιlietis Drusi ualium nostris usibus Dbditur ; Justissimae enim ordinationis nomine intelligit Orsinem , a Deo constitutum . ut 5 imperfectiora criια in um perfectorum , quemadmodum in hac ipsi re dicit S. Tho nas , & alii pas sim , qui apsum commentariis illustrarunt . Quibus de caussis est sine controversia apud Theologos,dominium quidem convenire homini etiam post peccatum supra bruta , ut de ipsa eorum vitae libere possit disponere : Sed cum ante peccatum esset hoc dominium tranquillum , & facilis usus etiam in ordine ad seras , quae
tunc , ex sententia S.I homae, per se ipsae homini Obedipissem
ficu nune qYaedam domesica ei obesiiunt, evasit post peccatum dis ficile & cumulatum anxietate ; quipph homo peccator non amplius invenit bruta morigera , sed rei; itentia , & plena ipsius tei rore: & in hoc solum sensu dici potest hominem post peccatum
407쪽
non habere dominium plenum brutorum, quemadmodum dicunt aliqui. od Lamyti s occurset 1 dicens, male insem dominium
in bruta ex concessa facultate utendi in cibum illorum carmibus. non urget; optima enim revera concluditur esse ea illatio , quia nulla esset ea facultas, si homo' non haberet jug dispone fidi de illorum vita . Quoniam autem ea ab ipso negatur, jam planum fa- .cit habere se particularem quamdam notionem dominii, vel sordiasse confundere illam dominii speciem , quae dicitur. iurisdiisti nis cum illa , quae proprietatis appellatur . Prima respicit entia rationalia , utpote quae definitur ius gubernandi, scilicet imp randi & judicandi subditos intelligentes. Qui agno cunt in qui busdam brutis animam capacem cognitionis sensibilium, mem riae . ac experientiae dicunt hominem habere de illis quoddant,
quasi iurisdictionis domipium , quia iis aliquo modo imperat ;eaque homini obediunt Hinc S. Thomas dixit, Σ) homisis globernati,ni alas animaliauebdi , de quae sint 3 mesica ei obe,
dire . Secunda dominii species respicit ea' , quae sunt mere co porea vel irrationalia , & est facultas disponendi de re tamquam sua in proprium commodum , ut cum communi definitur a Pla-tello ψ . Sed quoniam ille non profert, quid intelligat nomine dominii, non divinabo, sed juxta communem ejusdem acceptionem dicam, illationem esse necessariam. Illud jBlum addam Cartesianum , qui bruta credens esse meras machinas negat, licitum esse iis pro libito uti, vel minus sibi cohaerere . vel cogi negare licitum nobis esse etiam usiim liberum plantarum .
Confirmatur 1. hoc dominium per illud, Omnia subjecisi
sub pedibus ejus, orer θ' boves pecora , Polucres θ' piscer , quae dicta sunt de homine , prout nunc nascitur peccator et Et qua do Apostolus 6 ea verba interpretatus est de Christo. assignavit eorumdem sensum allegoricum , sed non exclusit lite ratem , ut facit idem Lamyus contra communem Interpretum animadversionem , ut videre est apud Bellarminum . Confirmatur
408쪽
secundo ex tot illis legibus, quae in vimque Jure reperiuntur de dominio animalium, quod homini vel statuitur , vel supponitur convenire : & ex illa differentia , quam Theologi , ut Platelius, i statuunt inter dominium proprietatis hominis in hominem , ct dominium proprietatis hominis in bruta , dc alia bona , quorum secundum dumtaxat vocant plenum, quia potest haec etiam destruere : dc ex tot illis tractatibus,quos de eadem re tamquam certa tot tantique Jureconsulti & Theologi perscripserunt , inter quos siunt Grotius, & Pulandorfius , ubi agunt de Venatione , ct Castropalaus Σ , complectentes idiversas coni Versias, quae pm diversis circumstantiis selent intervenire , quorum omnium perfectam ignorantiam Adversarius hac sua objectione profitetur.3 so. IV. Objicitur . Illud Geneshos, quod init, erit
et obis in cibum , probat dumtaxat esum carnium concessem fuisse expresse , non vero imperatum ; Sic enim communiter Patres de Theologi interpretantur , & loquuntur, advertentes cum Suared
3 . Bedam usum fuisse verbo imperandi, loco concedendit &laudabiles propterea esse illos , qui semper vel certo tempore ad
salutarem corporis alit ictationem a carnibus abstinent: ergo ex illo teltimonio non infertur , esum carnium conserre ad bonam valetudinem magis, quam abstinentiam ab illis . Quod consi matur ex longaeva vita hominum ante diluvium, cujus causa partialis ex multis , quas non semel numerat Pererius: O , erat etiam Qbrietas , de continentia in victu de potu . Redip. conc. uvieci, nego conseqm. Cum multae sint rati nes , propter quas abstinentia a carnibus non Qtum in Ecclesia . Catholica , sed apud omnes gentes, & Omni tempore commendata fuit, illa neutiquam est , quod valetudini prosit, & vitam
producat. Haec obtinentur felicius per temperantiam, quae estim carnium admittit, cui potest ex parte tribui, si placet, longa hominum ante diluvium vita, non vero abstinentiae a carnibus ,
quae ex dictis li. 34s. falso supponitur fuisse tunc in usu communi .
409쪽
mines non fuerunt finis eui immediatur , saltem unicas , creationis aIiarum a terra longe sejunctarum' partium Mundi. π T AEc pars habet Adversarios Philosephos, qui admi
lx tentes influxum physicum corporum caelastrum in ' omnes & singulas terim vicistitudines , determinant hunc esse mnem illorum creationis. Philosephis adjunxerunt se agmine facto Astrologi omnium temporum , ex quibus tamen illos, qui Caelos propter physicum tofluxum etiam in animas nostras, & operatio nes dixerunt esse, jamdii non solum vera Τheologia , Divinae FH dei documentis innixa , sed melior etiam Philo phia vel expugnavit , vel dissipavit, ut platium feci alibi ci . Quare soli restant Astrologi , qui dicunt Caelos di Caelestia corpora creata esse non quidem in causas , sed ria signa eorum omnium, quae hic in terra successive accidant, etiam adependentia a libero cuiusque hominis arbitrio , quae proinde poterit quis piaenunciare , qui mbi ex observationibus , quasi Dictioni ium' quoddam condiderie de significatione singularem mutationum in motibus siderum , in mutuis inter se combinationibus . Deus enim infinite inteli
gens, novit ab aeterno quaecunque eventura erant etiam ex
parte hominum, idemque infinite potens ita disponere potuit motus illos Millorum diversas inter se collocationes, distantias ct figuras , quas inter se successive varias obtinerent, ut essent qnasi totidem verba significantia hujusmodi terrestres & humanas viciss1tudines . Simili modo suam ipsi opinionem concludentes, toti sunt in conquirendis huiusmodi verbis, & intelligendo illo-Tum sensu, ex quorum magna collectione constat illa Ars, quam vocant Astrologiam . Nec defuerunt docti etiam homines, ut ait
S. Augustinus Σὶ , qui horum opinioni suffragari crediderunt quaedam Scripturae loca . In his post Augustinuin est Julius Sir nus et ante illum Plotinus, Origenis condiscipulus, & ipse Origm
410쪽
nes , n credimus Eusebio O , qui eiusdem concepta verba ii is Genesim describit, quae Suare Z r) dicit non inveniri in iis, quae
super Genesim ex Origine extant. IIorum argumenta penitus evertunt Pererius 3 , & Jo. Baptista Noceius in sivo de Astrologia opusculo, quod anno 1663 opposivit, credo , auctoribus ephemeridum sui temporis. qui multas in iis miscebant praedictiones futurorum, quae omnino ab humana libertate dependent, utentes loquutionibus ethnicam impietatem redolentibus, dum Saturno , Jovi , Mercurio, caeteri siue sideribus tribuebant pacem aut bellum , divitias aut paupertatem , matrimonia aut funera , aliosque influxus in hominum aut mulierum mores , non secus ac nostris etiam temporibus faciunt hujusmodi anniversarii libelli. misera ignorantis vulgi occupatio . 3 2. Ρm eadem opinione nobis contraria , quin tamen descendant ad Astrologicas nugas, citantur Aristoteles, Tullius, Seneca. dc Plinius in Praefatione ad librum septimum siuae historiae , quanta autem cum veritate alii viderint. Novi equidem horum aliquos non dicure , creata omnia esse selius hominis gratia , sed hominum & Deorum . Ita Tullius mundum dicit , factum in gratiam hominum & Deorum: idemque alibi laudat Chrysippum , qui dixerit caetera nati eJ. hominum causa Deorum Citantur rursus tamquam nobis oppositi multi SS. Patres , &Omnis generis Auctores. Profertur illud S. Augustini 6 Omnia quae facta sunt, in usum Bominum facta stim, cui coia nant illa , quae in sermone eidem S. Doestori attributo sic habent, Homo cara m amica posse s o Dei, homo erias causa firmarum es Caelum, extensum mare , fundata est terra : propter quem sol oritur occidit , Luna erescit EP deficit, afra micantia furgunt , Sc. S, milia producuntur ex Origene 8) , Philone sp , Gregorio io .& Laistantio ii , quorum testimonia collegit Trom bellius si 1