Caji Lucilii Suessani Auruncani ... Satyrarum quae supersunt reliquiae. Franciscus Jani f. Dousa collegit, disposuit, & notas addidit

발행: 1735년

분량: 346페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

xoo LUCILI AN PFunis enim praeci μ' cito , atque anquina soluta est . Mant ea canther; tofias gravitate premebat, Succussatoris tetri, tardique caballi . Verum hae ludus ibus, susque omnia deque fuerunt, Susque hae deque fuere , inquam, omnia, sudu jο-cusque rillud opus durum, ut Setinum accessimu' sines ,

Αιγίλιμοι montes 2Etna omnes, asperi, Athones .

-- - his visus aprinum ,

His itidem in eoena dabis ostrea millibu centum Emta: satis magnam nam piscium altilium vim Interfecisti, ut video ) Uoςε μυας ης Vinum defusum e pleno dabit aenophoro , cui il demst his, em eui sacculus abstulerit nil.

Nam sumtibu' magnis Ampliter exstructam simul atque accumbimu me sam Maias tollimus hine ambas , atque uti ' rictu. Pulchre invitati nimis , acceptique benigne . Vertitur oenophoris fundus , sententia nobis . Idem epulo cibus , atque epula Iovis omnipotentis.

- - Quid σορ simul ostrea cerno, Non norim fluvii limum , ae caenum sapere usum e Rugin , passique senes eadem omnia quaerunt, Hi quos dimitia producunt, cr caput ungunt Horridulum , quandoque pudor de pectore e est, Nequitia oecupat hos , petulantia , prodigitalique .

222쪽

CENTONES.

nostris Munifici ni, munesque viri videamur amicis , Ad coenam adducam, o' primum hisce abdomina e - thynni Admenientibu prima dabo, cephaleaque at ama,

Dans bibere abjummo - Cuius non audeo secere nomen esuid refert dictis ignoscat Mutius, an non e Sic metus ille Cato dignum quemcumque lacessim. pellare , quod 'sesbi non conscius esset.

Ille alter abundans

Cum septem incolumis pinnis redit ac recipit Iae Gallinaceu' ceu lictorse gallus honeste Sustulit in digitos , primoresque erigit uriues .

223쪽

FRANCISCI IANI F. DO US E

C. LUCILII

RELI UIAS

suae supersunt ex incerto Sin arum libro .

N T E Q U A M operam meam Reliquiis Lucilii commodem, res ipsa postulare videtur, ut pauca prius de ipso, gene re, vita, ac denique scriptis ejus, quae sortea cui negotium Iacessere posisent, expediam . Primum itaque m neo nomen ipsius LuCIL Ius simplici L. ubique rescribendum, non Luci LLIus, ut jam passim receptum video . Testes omnes veteres libri tam sermis excus, quam manu exarati, Ciceronis, Horatii, Festi, Nonii, & aliorum , qui testimonia ejus saepius advocant et in quibus semper Luci Lius disertim expressum invenies. neque unquam aliter in lapidibus priscis . ad cujus rei fidem stabiliendam hanc insuper auctoritatem addebat vir omni laude & invidia major Iosephus Scaliger, cum ei meam mentem aperuissein . Siquidem veteres haud aliter I productam , quam E I diphthongum enuntiare solitos,

224쪽

FR. I. F. DOUS E NOTAE IN C. LUC. et o

quod ex antiquorum monumentorum inscriptionibus probare supervacuum fuerit . atque hinc Lu CEDOus eadem ratione qua SERvEILI us scribi veteribus consuevisse , itaque rescribendum apud Martialem hunc ipsius Lucilii versum : Lucelli Columella Leic situ' Metrophanes. quo salebrosior quodammodost , & antiquitatem magis resipiat. cujus gratia eum laudat Martialis . Eamdem porro rationem in SAR vi LIO Obtinere probant nummi veteres , quos exstare non paucos vidi, cum his notis : C. SER-vΕIL Ius . nam vocem hanc secunda syllaba productam legi debere fatis indicat praeter Silium Italicum , apud quem ispicule eam reperias ; Claudianus

lib. 1. in Eutropium hoc versu : indomitos curru Servi-Πus egit Isauros. unde manifesta suspicio est versum illum Ennii quem inter alios A. Gellius lib. xii. cap. IV. producit : Hunc inter pugnas compellar Serυἱl tis sie. magistellorum audacia an imperitia Lede interiapolatum esse , ac sortean restituendum ad hoc exemia plum : Hunc inter pugnas Servellis' sic compellat. Illos enim verisimile est asperitate carminis offensos , dum ei rei consultum ire cupiunt, numerorum rationem nullam habuisse. Ne vero quis eorum sententiae accedat qui temere Lucio praenomen faciunt Lucilio nostro . nam Cajum semper vocant Cicero, quintilianus , alii. Luciliam gentem duplicem fuisse , Pa triciam unam , alteram Plebejam , ex diversis scriptoribus colligo , praeter eorum opinionem qui Plebejae ejus tantum meminerunt. ac Patriciae quidem fuit Poeta noster. cujus nobilitas vel ex solo Paterisculo plana est, qui eum Equitem sub P. Africano militasse scribit. cui accedant testimonia Horatii , quamvis ab invito expressa & in eodem genere scribendi aemulo , haec de semet Satyra I. alterius Seris monum libri coram C. Trebatio Iurisconsulto profitentis: - me pedibus delectat claudere verba Luciti ritu,

225쪽

nostriιm melioris utroque. & statim post: -- quIdquid sum ego, quamvis Infra Lucili censum , ingeniumque . ad quae Porphyrion vetus interpres Constat enim Lucilium majorem avunculum Pompta Magni fuisse . etenim aυia Pompeἱ soror Lucilii fuerat. At Acron alter interpres eum avum Magni Pompeἱ facit. quorum utri potius accedam nescio, cum nihil ea de re certi legendoepotuerim comperire . Certe Veli ejus Paterculus eum magnum avunculum, sed ex fratris filia, non sorore, ut vult Porphyrion, Videtur agnoscere . ita enim capio verba ejus de Cn. Pompejo qui postea Magni cognomen sorti tus est , Fuit hie genitus matre Lucilia , stirpis Senatoria. Cui conjecturae meae vir amplisi

Ant. Augustinus subscribere videtur; ille enim in libro de Gentibus ac Familiis Romanorum, matrem Cn. Pompei Magni ex fratre C. Lucilii Poetae natam autumat. Nec enim , si ea filia Poetae nostri fuisset , C. Velleium rem tam insignem silentio praeteriturum suisse verisimile existimo . In Lucilia gente Plebeja varias familias suisse comperio , ut Balbos, Bassos, Rusos, Secundos, Longos , Capitones . de quibus singulis consulendi Cicero in Bruto, Epistolarum Famil. lib. et O. epist. v. Ad Atticum lib. xii. epist. v. Tacitus lib. D. Histor. Pomponius I. C. de Origine Iuris , Inscriptiones veteres , alii.

Natus est Lucilius Sp. Post humio Albino , L. Calpurnio Pisone Coss. anno U. C. Dc v. bello Punico tertio , Olympiade cvvI II . Suessae Auruncorum . u de Satyrae eius Camaena Suessa ab Ausonio dicuntur ,& magnus Aurunca alumnus a Iuvenale vocatur , ob

servante magno Scaligero. Sub P.Scipione Africano minore, bello Numantino quod incidit in annum U. C. Dcxx. stipendia meruit. quo quidem tempore eum ad annos maxime natum sexdecim colligimus. Ejuia dein Scipionis vitam privatam postea descripsit. in quo

226쪽

IN C. LUCILII RELIQUIAS. et os

quo Pseudoporphyrionem manifesti erroris convincit Parens meus , qui Lucilium vitam privatam Scipionis , Ennium vero bella descripsisse annotat; ubi male nomina Scipionum inter se confusa. Ennium enim Scipionis majoris res gestas cecinisse constat. Lucilius autem ut ejusdem vitam privatam descripserit, ratio temporum plane vetat. Amicos ac familiares Lucilii hos fuisse potillimum reperio: P. Scipionem Africanum minorem , C. Laelium, M. Licinium Crassum, Sp. Albinum, L. AElium Stilonem, Q. Vectium , Archelaum , P. Philocomum, Laelium Decimum, Granium Praeconem . Nominatim carpsit & exagitavit in Satyris, quantum quidem ex pauculis his Fragmentis odorari pos- fumus , Mutium Scaevolam , T. Albutium , Q. Caecilium Metellum, P. Rutilium Lupum , Torquatum , M. Carbonem , L. Tubulum, P. Gallonium , C. Cassium, L. Cottam , Claudium Asellum , Q. Opimium, divinentanum , C. Caelium Iudicem, Trebellium, P. Pavum Tuditanum , alios. quin universum quoque populum Romanum tributim, ut inquit Horatius, arripiens , hoc est , Omnes xxxv. tribus urbis antiquae , probrosis carminibus laceravit. ac ne a Poetis quidem mortuis Euripide, Ennio , Caecilio , Pacuvio, Accio , aliisque item illustribus obtrectandis temperare potuit sibi , quominus scriptis uniuscujuique 1aepius detraheret. Hinc ei libertatem & acerbitatem summam Quintilian. adscribit. qui locus non patitur me oblivione praeterire alium similem de Lucilio locum sed corruptum . cujus auctor Uetus Horatii Ιnterpres . apud quem ita legitur : Sat)ra Horatii inter Lucilii Sauram oe Iuvenalis media est . nam π asperitatem habet, qualem Lucilius ; o suavitatem, qualem δε- venalis . ubi audacter repono: acerbiIatem . quam apte suavitati opponi, quae statim Iuvenali tribuitur , nemo negabit & acerbitas caeteroqui propria Saty

227쪽

rographorum . Sic enim Horatius de se lib. 11. Sermonum Sat. I. Sunt quibus in Satyra videar nimis acer .

Amωvit Lucilius Collyram puellam , ejusque nominis titulo decimum sextum Satyrarum 1 uarum li- brum inscripsit. Servum habuit nomine Metrophanem , cujus fidem ac probitatem publice Epitaphio ei condito testatus est . Habitavit Romae in domo quae Antiochi regis filio obsidi publice aedificata fuerat. Neapoli mortuum ac publico funere elatum ait Eusebius anno aetatis suae quadragesimo sexto . cui annorum rationi vide an non repugnet Horatius , qui eum senem facit illis versibus: - quo sit, ut omnia Votiva pateat veluti descripta rabella V ta senis. quod quo pacto cum Eusebianis Chronicis conciliari possit nullus hercule video , nisi si solennem illam Servitulliani Lustri rationem sequendam ducamus , qua ut lib. X. cap. XXIIX. ex Tuberone docet A. Gel. Iuniores ad annum usque quadragesimum sextum , supraque eum Seniores fuerint appellati. Lucilium autem primum omnium se, ac elegantissimum ingenium suum in hoc scribendi genere exercuisse , ac Satyrica carmina scribere coepisse , ex Horatio liquido apparet , qui modo illum Inventorem ejus facit , modo ausum , ait , primum in hunc operis componere carmina morem . Nam quod Ennium aut Pacuvium quis objiciat nobis , quorum etiam Satyrarum libri a Grammaticis laudantur , minus nihilo est. Titulo tenus quidem iis cum Lucilianis Satyris conveniebat, re ipsa dissimillimis . Nam pCeter quod diversis metrorum generibus cos conscriptos comperimus, variis etiam rebus confertos fuiste siquidem Satyrae titu- Ius id promittere videbatur ) nec quidquam sellis, aut amarulentiae in se continuisse satis patet

ex Diomede scribente lib. III. Grammat. Sa raes earmen apud Romauos , non quidem apud Gracos , maledicum, a ad carpenda hominum vitia Arthae C

228쪽

IN C. LUCILII RELIQUIAS. 2o

moed a charactere compositum , quales scripserunt Lucλlla, ct Horatius is Persius: sed olim carmen quod ex variis Poematibus constabar, Satyra vocabatur , quales scri

erunt Pacuvius is Ennius. Postem eidem rei firmandae advocare testimonia Quintiliani, Donati, & Ueterum Interpretum Horatii ', sed ea ut minime in re certa & indubitata necessaria , & quia partim alibi ea collocavi, hic sciens praetereo. Hinc etiam manifesto liquere arbitror vanitatem illorum qui Lucilium Iambicos, & Trochaicos Heroicis versibus immiscuisse persuadere conati sunt nobis . Nec vero Jambico ac Trochaico carmine eum omnino usum fuiste negaverim : nam id praeter ipsas Lucilii Reliquias, Diomedis auctoritate confutare facillimum sit, qui eum cum Catullo , Horatio , Bibaculo inter praecipuos Iambici carminis scriptores recenset: sed sicubi iis usus est , nullum praeterea aliud metri genus ibidem usurpasse assirmare ausim. Sic igitur de scriptis ejus in universum habeto . Triginta libros Satyrarum eum reliquisse . quorum xx. priores Hexametris totos constitisse , ipsa Fragmenta indicium pariter ac fidem faciunt: reliqui omnes , praeter trigesimum qui denuo ex Heroicis compositus fuit aut Iambicis , aut Trochaicis numeris constituti fuisse videntur . Si quos vero in iisdem libris aliquando versus Heroicos offendas, eos ab aliis aberrasse putato incuria librariorum maxime . quam frequenter enim ab iis in numeris peccatum sit, ei qui aliquando veteres codices cum recentioribus contulerit , liquido constare arbitror . Idem erroris com missum scias quoties Fragmentχ aliqua ex libris XXXVI. aut XXXIX. apud Nonium citata invenias: illa enim in emendatioribus libris ad xxv r. , aut xx IX. referuntur . ac similis mendae Charisium manifestum puto, apud quem ex x Liri. Lucilii vox is adducitur . quid enim , obsecro an verisimile

229쪽

log FRANC. IANI F. DOUSAE NOTAE

sit ex tanto librorum numero quot inter xxx. &xLi 11. reliqui sunt, nullum Zb ullo Grammaticorum verbum productum λ existimo proinde numeri nota deceptos librarios pro XXIo. nobis XLIII. succida neum fecisse. Nominatur & Comoedia Lucilii apud veterem Interpretem Horatii, & Lutilius Comicus apud Fulgentium de Prisco Sermone. quem non esse eumdem cum nostro Poeta paene praestare ausim . idque eo magis quod in veteri libro Fulgentii Lueretii Comici nomen exstabat. Illustriis. autem Scaliger Rutilium reponendum putat, quem citat idem Pl

clades. & est ille cujus meminerunt Cicero primo de Finibus: item Veli ejus Paterculus. Ego aut

Luscium , aut Licinium , aut etiam Turpilium utrobique substituendum putabam , quorum omnium Comoediarum praeter alios Volcatius Sedigitus apud A. Gellium meminit, & vicinitas literarum facile imposuerit non satis attento librario . Uno item loco apud Nonium Lucilius Serrano citatur, quo nomine Varro Satyram Menippaeam scripserat, ut probat idem Grammaticus diversis testimoniis ex eo productis . unde suspicatus fui semper has voces perperam scriptoris librarii oscitantia coaluisse . ac desiderari ibidem exemplum Lucilii, & nomen Varronis . &quidem id genus errores in Nonio a negligetibus librariis locis prope infinitis commissos & alii animadverterunt , & nos jam saepe observavimus . qualem etiam illum puto , quandocumque Lucilius Hymnis citatur . Nam Hymnidem fabulam ex Menandro Latinam fecerat Caecilius , ex qua testimonia aliquoties advocantur a Nonio & Festo , ejusdemque meminit

Cicero. Sed hactenus : nec plura addo de ipso , transeo ad Reliquias. I. Virtus,Albine, es . Ad Sp.Posthumium Albinum hos versus scriptos puto qui Consul cum L.Calpurnio

Pisone fuerat; quemque orationes multas scriptas reliquisse testatur Cicero in Bruto . Ibid.

230쪽

IN C. LUCILII RELIQUIAS. 2o9

Ibid. Magnificare hos . in Alii , Hos magnifacere, quod subdititium esse, & glossema S magnificare existimo . sic cnim boni Latinitatis auctores locuti sunt. Plau

tus Citiellar. -- merito Hestro amo vos , quia me colitis ermagnificaris . Idem Sticho : -- pudicitia ess, pater , Eos magnificare qui nos socias sumserunt μι . Terentius Hecyra: Quem ego intellexi illam haud minus , quam seipsum magnificare . Ibid. Commoda praterea patria . Cicero I. Oisc. πνρraclara scriptum es a Platone , non nobis solum nati sumus ; ortusque nostri partem patria vendicat , parteo pa reures , partem amici.

2. Iactare indu sero. Alii, endo foro. Sed nihil

mutandum suggerente doctissimo Scaligero . Indu enim & Endo idem . sic Induperator , Endoperator . 3. Gratum re, Albuti. De eodem Cicero in dialogo de claris oratoribus : Docrus eriam Graecis T. Alburius , vel potius , paue Gracus : loquor , ut opinor . Fuit autem Athenis adolescens , perfectus Epicureus evaserat , seu licet ex orationibus ludicare . & lib. v. Tusculanar.

Quaest. Quid T. Albutius non animo aquUsimo Athenis exstit philosophabatur ' eui tamen iliud ipsum non accidiseset , si in Republica quiescens Epicuri legibus paruisset. Marcus autem Varro de Re Rustica lib. II 3.cEp. II. mentionem facit cujusdam L. Albutii hominis apprime docti, & cujus Luciliano charactere libelli erant. ad cujus exemplum Ausonius , ut puto , Edylliora.& xxi. Patris sui, itemque praedioli elogium Luciliano stilo scripserat. Ibid. Municipem Ponis, Titii, Annἱ. Confuse antea legebatur Tritanni, pro Titi, Anns , quod monstrum nominis a finibus Romani imperii in extremos barbaros amandandum primus monuit clarissimus I. Lipsius Antiq. Lect. lib. v. cap. II. nam PontiuS, Titius , Annius gentilia & nota Romanis nomina . Ibid. hinc hostis Mur; Albutius. Inter Mutiuin Sc

SEARCH

MENU NAVIGATION