Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

ΟRATIO H3 per tot Consulum, Ducum, legionum, eXercituum amissionem,ad usum,ac vetus illud exercitium militare reuerti potueruissiongarua quidem pacis securitas venenum est rerum publicarum: tunc enim pro virtute ignavia,ero industria luxus,pro triumphis cuuium discordia sensim obrepit.vnde potetissimae, ac florentes urbes saepenumero euersae sunditus,ac deletae sunt:vt enim bellum laudabile illud quidem,quod

assumitur pacis, ac tranquillitatis causa, sic di pax illa repudianda,& execrabilis,quae ciuitatem esiaeminet,

exitium nutriat hostes augeat,victos ulciscatur. Cato vir ille omnium prudentissimus nunquam animo induci potuit, ut optaret Rempublicam Romanorum hoste carere,omnino veritus ne sublato hostium metu Romanum illud robur,atq; armorum peritia in secordiam abiret, atq; luxuriam. Domi quidem hostis, id est voluptasaea sane perniciosissima est,eoq; maius periculum,atq; discrimen,qud familiarius bellti. Age vero Romanos consideremus h Viri Genuenses, quibus,dum eoru Respublica florebat, semper & in omni fortuna socii extitistis,& amici: age inquam cons

deremus Romanos vestros.Quae nam res ea esse potuit potissimum, quae uniuersum his orbem terraru subegeritinum militum multitudotat Gallorum exercitus constat copiosiores multb fuisse:num corporum vires Z at Hispanoru corpora longc robustiora.num

doli,opes,diuitiaetat hisce rebus facile semper conceL

302쪽

ANT. p AN HOR. sere Carthaginensibus . num de nil ars ulla, vel eloquentia,vel prudentia t& his Graecos praestitisse palam est.Solum igitur armorum exercitatio,disciplina castrorum, usuis militiae Romanos orbis terrarum

dominos fecit,' evexit ad coelos. Nemo quidem bello,aut aliqua iniuria eum lacessere audcbit, quem accinctum ad obsistendum, tum ad vindicandum expeditum,& promptum intellexerit. Aliquado in rebus bellicis celeritas multo magis, quam virtus,& fortitudo prodesse consueuit.Nulla res alia Philippum Macedoniae Regem victorem,& saepe triumphantem effecit, quam celeritas ipsa,& praeuentio rerum agendarum. Iam vero viri Genuenses quantum exercitatio, quantumue celeritas conducat Reipub. videtis, tum

ad parandam gloriam,tum etiam ad conseruandanu Qua ex re vestrum hoc tam longaeuum otium,& exosam semper maioribus vestris lentitudinem non ponsum non vehementer odisse, veritus iam vobis posse contingere,quod abominor,ea quae & amplioribus, atque potentioribus per ignauiam accidisse ciuitatibus legi. Ponite iam reuiuiscat aliquis ex illis inclytis

belli maritimi Imperatoribus vestris, ac reuiset portum, armamentaria,casteriam,ac reliqua id genus loca. Exuscitate igitur vestrum hoc vere peculiare munus, ac bellandi decus, & dignitatem illam Reipub. quam li maioribus amplissimam, clarissimamq; accepistis:curate ne per inertiam,& diurnam quietem lan

303쪽

st as

O R A T I omestat, ac contabescat. Quid est per immortales

Ucos Viri Genuentes cur non putem, atque Vatici-ner, vos contra Turchas victores,atque felices euasuros Zquos sciam fortes contra timidos, strenuos contra ignavos, iustos contra iniustos fore dimicaturos. Cerunt quidem rem semper,ut videtis,seruo milite, ac mercede conductorvos contra unanimes liberi, &patriae amantes non pro stipendiis, aut pecunia decertatis,sed pro imperio,pro gloria,pro libertate, pro sociis,& amicis:denil pro religione, & vera in Christuseruatorem pietate,cuius nomini insensissimi hostes sunt. Alacres itaque bellum suscipite, victoriamq; nedum vestrae patriae imperio magna cum laude propagando,sed etiam saluti,& incolumitati exterorum, ct cum Dei Max opt.gloria dubio procul relaturi.Sed iam finem dicendi facio.tantum . id velim vobis persuasum iri, omnem Turcharum amplitudinem,ati incremetum vestram fore imminutionem,atq3 iacturam.

II si

304쪽

CARMINA, QUAE SE U N T V R,

sunt ab Antonio Panlaormita iam olim, dum adolesceret scripta.vtinam ea, quae prouectiore aetate,&maturiore stylo edidit,habere potuissemus,quod aliquando futurum non desperamus. His tamen illius ingenii & muta specimen facile agnosci potest,& eum non immeritb a Ioviano Pontano, & k Tito Stroetio, &o ab aliis nobilibus Poetis saepe laudatum.

J Comum Medicem mirum Clarissimum. I vacat a patrii cura, studios

Senatus,

iniicquid id ell,placido lumu

ne Cosme legas. Eliciet quam vis rigido de pectore risus, Sollicitae & menti dulce Ieu

men erit.

Hac quom parte sequor doctos veterest Poetas, Vos etiam lusus composuisse liquet: Quos di perspicuum est vitam duxisse pudicam, Sit licet interdum plena tabella ioci. Id latet ignauum vulgus,cui nulla priores Visere,sed ventri dedita cura fuit:

305쪽

Cuius ' hos lusus nostros insitia carpet: o ita si,doctis irreprehensus ero. Tu lege,tus rudem nihili fac Cosme popellum, Tu mecum aeternos ipse sequare viros. In laudem eiusdem. Cosme quis est Latiis vir felicissimus oris Coniugio,gazis,prole, parente, domo Quis patriae spes estiquis sanguine clarus auito, Vates qui priscos seruet,ametq; novos. Pace quis Augustus'Caesar quis Iulius armis Quis fiet mira pro probitate Deus Cosme quis hic estZaut certe tu Cosme vir hic es: Aut certe quis si nescio,Cosmus is est.

I eundem. Cosme vir Hetruscas inter celeberrimus urbes, uanuis nunc sileas, mens mihi nota tua.

Malles posthabitis nugis, lusus iocoss, Claudere me sorti strenua bella pede. Vt tu magnanimus,sc& permagna cupiscis, Hei mihi sed nostro tempore Caesar abest. Hic tibi sit largo pro Caesare gloria dices:

Non tales epulas venter inanis amat. Laurea sit cuiuis,dum sit domus aurea nobis, Auratam facient aurea iura domum.

Dant lites nummos, donant cyrographa nummos,

306쪽

ANT. PANHOR. Hoc lex dat, voces gloria sola dabit, Haec alit. haec fatuas duntaxat inebriat aures, Scilicet & venter charior aure mihi est: Famas quantalibet veniat post funera nobis, Excipiam nullos mortuus aure sonos. Ergo tequor prudens leges,ac iura Quiritum, Prostituo prudens verba diserta foro. Cum vacat ossicio regali,ludicra condo, Dum bibo, quae nobis immeditata fluunt. In mensa nequeunt Heroum gesta reponi, Non sunt implicitae praelia mentis opus. Sit mihi Mecoenas,claros Heroas,' arma

Cantabo,& nugis prae fera bella feram.

d eundem de urissa. si quis erit priscis aequandus Cosme Poetis, Et si cui Pnaebus,pieridesq; fauent: Si quis cum loquitur,vel splendida facta reponit,

Mercurium iures eius ab ore loqui:

Quiq; alios laudet,cum sit laudabilis ipse, Quis hedera merito tempora nexa ferat: Si quis erit linguae doctus Graiae,atq; Latinae, Si non Aurispa hic est periisse velim. Quisquis in hoc mecum non senserit, arbiter aequus Non fuit,aut certe Zoilus ille fuit.

307쪽

CARMINA 11ssena Ciuitas ad Iouem pro Lucta. Iuppiter omnipotens,' clementissime Diuum Exaudi,fundit quas tua Sena,preces. Iusta precor ,iustas audi iustissime voces, Urbis & b miserae commiserere Deus. Postquam me affligi tantorum morte virorum Est visum,at illem vivat alumna precor: Vivat alumna precor,quam scis prolixius unam Mater amem,stabile est matris alumna decus.

Nimolia diu superet patriae faustissima proles,

Et decus,& laudis gloria prima mea . Vt peritent cuncti, maneat modb Nimpha superstes, Damna potest patriae restituisse suae. Si vivit,mecum & virtus,victoria, mos pari Nobilitas,& cum nobilitate salus. Si migrat,sane cuncta haec,& plura peribunt,

Mors sua,mors nobis omnibus acer erit. Non amor,aut cultus,nec erit locus ullus in urbe, Plausus,nec risus,laeta nec ulla dies.

Gymnasium pariter soluetur gloria Senae, Quod mea iucundo lumine Nimpha tenet. Credite vos superi,celebris curate puella Vivat,longaevo est digna puella die: Diioe, Dears iterum moneo seruate puellam Et sinite Hetruria stet decus urbe suum. Credite,si nigrae truncent sua pensa sorores

308쪽

ANT. PANHOR.

Ingens Coelicolis pugna Deabus erit: Suscipiet siquidem coelestis regia Nimpham, Atl opus est primo cedat & vna loco: Aut si promeritae decimum statuetis olympum. Nimpha quidem coelo est Lucia Nimpha suo.

Dicite vos coelum si pro virtute secutae Sitis,aia vllapoli munere digna mage est e Nulla fuit vestrums veniam date purior illa, Moribus,ingenio,vel pietate prior. Deniq; centenos operam date victitet annos, Neu cedat vestris mors sua sorte malis. Ergo simul Diuae mecum exorate Tonantem,

Vt prestet Nimphae tempora longa meae. . Comum. Quae modb legisti,si non tibi grata silere Carmina, nil miror,Sena loquuta fuit. sanctum Badium. Sancti nugarum lector studiose mearum, Cui pluiquam satis est nostra Thalia placet:

Desine mirari versus,quos inter edendum Edimus,aut hora carmina lusa breui. Testis es,ut cum iam versu deTxior essem,

E digitis calamos abstulit Vrsa meis: Carmina iam nosti strepitu persaepe,foroq, Condita sint medio qualiacunq; legis.

Verum

309쪽

Verum adeo longe me diligis,ut tibi Vatis Thmicii videar continuisse lyram. Si qua tamen nostrae dederit sors otia pennae, iEt me tranquilla scribere mente sinat: Est animo versus,quos non obliteret a taS, Conficere,ingenii ni mihi vana fides Interea felix, ct amans mi Balle valeto, Fiant & Parcar serrea fila tuae: Et tua crudelis deponat Masa fa stus, At iterum selix dulcis amice vale.

Treces praemittit ad Siculum,ut librum impetret. Ite preces genitar magni Iouis,en preit Atis, Atis quae vobis praeuia monstret iter: Si multum validis nocumentum passibus anteit, Ite citae lippae,loripidesq; preces: Iuit A te velox omnem nocitura per orbem, Ite citat vestris gressibus,tuit Ate. Est Florentina celeber virtute Poeta, aem numerat genitis Sicilis ora suis: Illius ex lepido cantant Heliconides ore: Illius ex digitis pulsat Apollo Chesim . Non peperit Latium,non Graecia mille per annos i Eloquio similem,vel probitate virum. Illi ego non paruo iampridem iungor amore, Iampridem nobis mutuus extat amor. ΚK

310쪽

A N T. PAN H O R. DHunc petite,hunc vigili vos offendetis in aede ICantantem altitonis rogia gesta modis. . Hunc igitur magni Iouis exorate puellae in Per si qua est scriptis fama futura suis, IVt mihi coi cedat perrara epigrammata Marci, Illa libens relegam,restituamq; libens. '

Si facilis Diuae coram venientibus extat, IEt meritus vobis exhibeatur honos, Vos adiutrices hunc exaudite rogantem, i ta J J ISitis θ huic placidae,parq; referte pari: i aod si vos nihili faciat,dureq; repellat,

Poscite conscium turba repulsa Iovem: υHunc ut terribili nocumentum voce sequatur, Et meritus poenas deis, luatq; graues.

dSansuerinum viveresis facere pergae. Sanseuerine tuam legi bis,terq; Camoenam, . Et placet, & nullo claudicat illa pede: iDii simul ac facili praestent tibi tempora vena, si IHortor pierios condere perge modos. Ressanc eg regia est,mortalia fingit,& ornat tui iPectora.post obitum miscet & illa Deis. l l Tu duce me actutum vises Parnasea Tempe, Deq; sacro pleno pectore fonte bibes: Nec te destituam,modo tu consortia vites lCum rudis, ill hebetis,tum rudis,atq; hebetis.

SEARCH

MENU NAVIGATION