Antonii Bononiae Beccatelli cognomento Panhormitae Epistolarum libri 5. Eiusdem orationes 2. Carmina praeterea quaedam quae ex multis ab eo scriptis adhuc colligi potuere

발행: 1553년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

CARMINA Crassa quidem ruditas paruo te polluet usu, Inficietq; tuos transitione snus. De . Ua. iii 1 in IAlda puellarum tu sermosissima gaude, lVincitur omnipotens igne Cupido tuo. Alda Deos omnes specieq; ct moribus aequat, Sit minime mirum si capit Alda Deos.

Y L ucium Mauram cur promisse non feruet.

Cur non Maura venisῖcur non promissa,fidem Soluistcur nullo pondere verba refers pNam memini dixti nobis venientibus ex te, I te alacres,cras hinc vos petitura sequar. Cras uenit,acrea nec te deducis ab arce, Cras it,nec tu nunc perfida Maura venis.

Quod si nos flocci facias,& ludere iam fas

Esse putas,noli spernere Maura Deos. Maura Deos temnit,iurauit numina Diuum, uod nos Paganico viseret ipsa solo. Maura Deos temnit memores fandi, ait nefandi. Spernit S illa viros,spernit θ illa Deos. O leuior foliis,auium ventosior alis, Foemineum,& turpe esst fallere sc alios: Si te Maura iuuat me fallere falle,sed illum Carmine qui pollet ludere Maura cave.

312쪽

, A N T. P A N H o R. Galiaet,quem ora ut Catullum inueniae. Ardeo mi Galeaet mollem reperire Catullum, Vt possim Dominae moriger esse meae. Lectitat illa libens teneros lasciua Poctas, Et praefert numeros docte Catulle tuos: Nuper & hos a me multa prece blanda poposcit, . Forte suum Uatem me penes esse p utans. Non teneo huc dixi mea lux, mea Nimpha libellum, Id tamen efficiam sorsan habebis opus. , Instat,& omnino librum me poscit amicum, Et mecum grauibus nunc agit illa minis. Q are ego per superos omnes ochare sodalis, Sic precibus lenis sit Citherea tuis:

Te precor,atq; iterum precor,id mihi quaere libelli, Quo fiam nostrae gratior ipse Deae. i Mammum de partu Luciae Nimphae. .

Nunc age,nunc Lucina meae succurre puellae, Quae parit,atq; aliquem iam paritura Deum: Q uid tardas, Lucina veni faustissima Nimphae. Laeuis Io Nimphae prospera Diva veni. Post modo solennes certe tibi construet aras, Imponetq; tuis menstrua thura socis. Haec ego,sed quoniam Dea sit tibi promptior,oro,

- I pse tuas praestes splendide Mamme preces:

313쪽

CARMINA Nil dubito, quin flore dato,votisq; sol utis, Exoluet partus molliter illa suos. De suo occulto amore. Vror,& occultae rodunt praecordia flammae, Ergo si sileam terg,quaterq; miser. Conqueritur quod a Domina abesse cogato. Quando erit, ut Senas repeta, Dominam I reuisam, Me miserum molli pestis ab urbe fugat. In Mathiam Lupium claudum madescum. Nescio quis nostram fertur carpsisse camoenam: Si non decipior, Lupius ille fuit.

Illa sibi solita est nimium lasciua videri, Nec videt hanc similem moribus esse suis. Est vir is obscoenus,nostrae est lasciuia Musae, Illa leuis cursu,morsibiis ille leuis: Adde quod id monstri pedibus non ambulat aequis, Imparibus constat noura T halia modis. Si culpat versus,& se culpare necesse est, Si sapis ergo tace prodigiose senex. cd eundem.

Dic mihi cur longo Lupi vestiris amictu

An vitium surae vis operire toga Nil agis o demens,humeri latera a et mouentur, Vt tumida nullo remige lembus aqua.

314쪽

ANT PANHOR. In eundem. Aonia rediens Mathias Lupius ora, Castalidum steriles nuntiat esse lacus, Et siccas lauros,nullam S superesse puellam, Singula contatus comperit esse nihil. iImpuri nequeunt oculi spectare sorores, Scilicet impuris Pegasis unda latet. In eundem.

Lupius abs poscis me rara epigrammata Marci, Concedam,rectis passibus ipse veni.

In eundem.

Annua publicitus tibi larga pecunia Lupi Soluitur,& pueris quod legis ipse tribus.

In eundem.

Pro Centia ad Contem ut ex rure rectae, Centia chara olim tibi mittit ab Urbe salutem Lux mea mi Contes,dimidium I animae. .AITres habet arcana Mathias Lupius aula Discipulos,unus de tribus est famulus. In eundem.

315쪽

Nil mihi laetitiae superest ubi rura petisti,

Sanguis S c venis visus abire meis. Hoc mihi lenimen tantum est,puer Urbe remansit, Cuius in effigie conspicor ipsa tuam: Ne fuge chare p uer,sine te mi nate videri, D una pater hinc aberit ne fuge chare puer. , Plura velim,sed plura loqui dolor impedit,ergo Uiuere si me vis, ocius,oro,redi.

bd tibi tam sero mitto Calgane libellum, Da veniam, mitti noluit ipse liber. Saepe equidem monui,dominum pete cadide codex: Respondit,lapides, non mea scripta legit.

Epitaphium Horiectae Senensis.

Postquam marmoreo iacet hoc Horiecta sepulchro, Ipsa Deum credam numina posse mori. Non fuit absimilis forma,aut virtutibus ipsis Coelitibus,Senae gloria magna suae: Heu heu non probitas, species aut Vnica quenquam Abs inclementi demere morte potest. Quod si clara Deos faciat mortalia virtus Pectora,si coelum simplicibus pateat, Non dubito per vim modo non sibi iura negentur Quin magno assideat casta puella Ioui.

316쪽

AE . . ..

Epitaphium Baptisae Senensis.

Hic tumulus longe tumulo felicior omni Baptistae auricomae virginis ossa tegit:

Dulciter haec agili pulsabat cymbala dextra Movit & artifices saltibus apta pedes: Omnibus & cantu plusquam philomella placebat, Matre quidem pulchra pulchrior illa fuit:

Indolis egregiae minimo pro errore rubebat, Sparsa rubore placens,lusa rubore decens. Cum satis haec fecit naturae luce suprema, Transierat vitae vix duo lustra suae. Epitaphium Catherinae. Hoc iacet ingenuae Armae Catherina sepulchro, . Grata fuit multis scita puella procis. Morte sua lugent cantus,lugentq, choraeae, Flet Venus,& moesto corpore moeret amor.

Epitaphium Saneti Ligoris. Temporibus laetis in me Romana resulsit Virtus,prisca domi, militiaeq; simul. Nomen erat Sanetus clara de stirpe Ligori, Sarcophago hoc tegitur corpus,& umbra polo est Orat pro Nichina defuncta. oro tuum violas spiret Nichina sepulchrum, Sits tuo cineri non onerosa silex. Pieriae

317쪽

e ARMINA εννPieriae constent circum tua busta puellae, . Et Phoebus lyricis mulceat ossa sonis. ,

Epitaphium Herasia Biberi'.

Q ut legis,Herasni sunt contumulata Biberi Ossa sub hoc sicco non requieta loco: Eripe vel saltem vino consperge cadauer, Eripe,sc qua o snt rata quael voles: Ossa sub enophoro posthac erepta madenti

Conde,natent temeto fac,requietus ero.

Spitaphium Martii Tobph f. Siste precor,lachrymisq; meu consperge sepulchru, Quicunq; hac iuuenis forte tenebis iter: Sum Polyphemus ego vasto pro corpore dictus,

Martinus proprio nomine notuS eram. Qui domino ingrato frustra famulabar in arte, Qua celebror celebres exuperasse coquos. Nunc hic senebri tandem spoliatus honore, Thure carens summa sum tumulatus humo. Me Matesilanus latebrosa in nocte recondi Iussitis essequias luce carere meas: Nec eruce,nec cantu celebrauit nostra sacerdos Funera,nec requies ultima dicta mihi: Clanis sui secro latitans, raptimq; sepultus, Nec ventrem capiunt arcta sepulchra meum: Dum feror obstupui,timuiq; subire latebras,

318쪽

Necloca crediderim relligiosa dari. oro pedem iniecta condas tellure parumper, Qui patet:heu vereor,ne lanient catuli. Continuo domini complebo vlulatibus aedem, Inferiis poenas has dabit ille meis.

mino conqueritur.

Si qua tuus queritur cupidissime Lelphe caballus, Da veniam,macieS cogit,& alta fames. Pulcher equus,certus,velox,pinguisq; fuissem, Pectora quam mea sint sortia,& ampla vides, Aptas sint videas quὶm caetera membra peraeque, Quod natura dedit sumplit auara manus. Ah quoties phaleris tectus fera bella subissem, Ah quoties cursus praestitus esset honos. Rodo nihil,nostras sed rodit inedia vires, C. Non etiam nostris dentibus herba datur. Vix mihi datooster paleas aliquando dominus, Barbariem metro barbarus ille dedit. Turpe quidem dictu,sed cogit turpia fari Turpis herus,proprio stercore pastor ego: Stercore pascor enim,sed stercore pascimur ambo,

Nam tu ne comedas non vir auare cacas.

Ne ue bibas etiam non meiere Lelphe videris, Extitit,ut perhibent,dira Celeno parens.

Sella carens lanis quae fecerit ulcera doris

319쪽

CARMINA se Lusce vides,cauda: vulnera Lusce vides. Cur equitans aspris calcaribus ilia fodis , ἰ

Si vix sat plane debilis ire queam e

Cur a cilles vis dem crudelis in aere saltus , Tibia cum nequeat lassa mouere pedem Ipse quidem collo mallem vectare quadrigas, De gere quam miteri sub ditione viri. ocius assectem pistrino Lelphe dicari, Sub te funestam quam tolerare famem. Vera quis haec credat,nis credunt vera molares Ferrea stant longa fraena comesa fame . ordea cornipedi dulcis datur esca caballo, Sorbuit hos nunquam sed mea bucca cibos. Vana loquor,verum quis possit credere ventrem Dunimat vento vivere posse meum e Est mihi vel, misero macies incognita toto Corpore,& infractis artubus ossa sonant. Sim licet informis,s ms aridus,hoc tamen ante m Lelphus vacui pectoris else uelim: Est Lelphus rationis ioops,et mentis egenus, Cui suis est venterGrus seritate riget: Cum loquitur boat ut bos,& flat putor ab ore,

Vt laedat nares tetra cloaca minus. Cum ridet,retegit fauces,ut asellus hiascens,

Fit mihi derisu nausea saepe suo. Plura equide quererer,quonia sui plura, sed heu heu Linguadoqui plus nunc debilitata nequit:

320쪽

' A N T. PANHOR. Iam morior, socii,stabulum praesepe valete, Me miserum videor debilitate mori. Vos procul ite ferat,procul hinc vos ite volucres, QSo ruitistino id vos pellis,& ossa manent: Plaudite,nam Lelphum Luscum mandetis auarum,

Ille crucis poenas furcifer ille dabit. I Librum. Quid vis inuito domino discedere3 quid vis Quis te iam nostra ducit ab Me liber ub fugis infelix, degunt ubi mille Catones, Mille quibus tantum seria lecta placent PCum censore miser rigido laedere rubesces, Cum' ue minus poteris laese redire Voles. Vana meae sorsan sunt haec praesagia mentis, Est timor vanus,lhusj,piperq; tegeS. Si roget auctoris lucrumq; & nomina lector, Immemorem nostri nominis esse refer. 'Epitaphium O litonij Panhormitae quod ipse moriens sibiscripsit. .. Quaerite Pierides alium,qui ploret amores, Quaerite qui Regum sortia facta canat: Me pater ille ingens hominum satoriati redeptor Euocat,& sedes donat adire pias.

Antonine decus nostrum laetare resurgam.

SEARCH

MENU NAVIGATION