Novitas utrimque de novo repressa per decretum duplex sanctissimi domini nostriAlexandri PP. 8. Quo propositiones 33. justissimè damnantur cum notis ad Majoris collegii theol. Lovanii alumnos per Martinum Steyaert ..

발행: 1691년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

2쪽

' S. THEOLOGI

BACC ALA UR EIS

CAETERISQUE STUDIOsIS . M

MAJORI COLLEGIO

ALUMNIS CHARISSIM II,

MARTINUS STEYAERT

FELICITAΤEM. Obis haec inscribo, Alumni charissimi: quia

Vobis sunt promissa, Vobis avide expectata ;Vobis denique futura scio gratissima. Vobis nuper mihique exprobratum erat, meditari nos intra parietes domesticos Ecclesiam & Theologiam peculiarem. Specimen hic datum eo, sitne quod tradidi Vobis hactenus , singulare , an vero Ecclesiae Romanae, caeterarum Matri & Magistrae, ipsque adeo Universali, con' forme. Ideo in primis loca Vobis plura ex alibi a me scriptis, Aphorismis praesertim , cito: quamquam etiam rationes quae citatis inlunt, pleiumque latis refutant damnatos Articulos. Scio in quae odia me conjicio. Sed tanti mihi est servare Vos, ut confido me facturum, ab iis doctrinis quae Ecclesiae displicuerunt. Vobis igitur potissiimum haec scripsi: Vobis si profuerint, sussicit mihi. Tempus meum omne scio me debere Vobis: quod igitur aliis pro Vobis

curis

3쪽

cutis subtraxi,hla ad Vos refero. satagamus simul, ut cὁm venerit qui & Vos & me judicaturus est, inveniat me Uobis,& Vos mihi ut reipsa facitis) impendisse quod debemus. Valete. . LoVanii in Collegio nostro Majori die C, thedrae S. Petri Romae sacra, A. 169r.

Publicari poterit.

, NI C. DU BOIS S. N. Prim. Pr . Infinis Ecclesiae Coll.

V D. P. Decanus Censor.

4쪽

N Congresatione Generali Saneta Romanae,& Universalis Inquisitionis habita in Palatio Apostolico Montis Quirinalis coram Sanctissimo D. N. ALEXANDRO Divina Providetitia Papa VIII., ac Eminentissimis, ta Revere ii dissimis D D. S. R. E. Cardinalibus in tota Republica Christiana adversus Haereticam yravitatem Generalibus Inquisitoribus a Sancta Sede Apostolica specialiter deputatis

S Antissimus D N ALEXANDER Papa VIII. non sile

ore audicit duas Theses, seu propositiones, unam denub, & in maiorem Fi-elium perniciem suscitati, alteram de novo e rumpere ; Et cum sui Pastoralossicii munus sit, Oves sibi creditas, noxiis pascuis avertere, N ad salutaria leni Thesium sive Propositionum examen pluribus an Sacra

hes contra Hae e licam pravitatem Generalibus Inquistoribus ledulo comm si cuip rict&mature Destis in scriptis Thesbus, leu Propositionibus,super unaquaque ipsarum sua suffra i a Sanctitati Suae singillat:m expotuerunt.

S 1 L pes uri ilosophieum. seu morale est actus

5쪽

inibus per is , sanctissimus omnibus plenἡ, ec maturὸ consideratis, pr mam ς ppositi 'nom declaruvit haereticam , de ui. talem damnandam, te

prohibendam esse, sicuti damnv, dc prohibet sub Censuris, & r oenis contra Haeis reticos, & eorum fautores in Jure expressis ; Secundam Thes m , seu Propos o-nem declaravit scandalosam, temerariam, piarum aurium offensivam, de erroneam, ει uti talem damnandam, & prohibendam esse, sicuti damnat, si prohibet, iii ut quicumque illam docuerit , desenderit, ediderit, aut de ea disputaverit publicE,Ieu privatim tra averit, nisi forsan impugnando, i plo facto incidat in Excomis

municationem, a qua non possit praeterquam in articulo mortis ) ab alio uua cumque etiam Dignitate sulgente, nisi a pro tempore existente Romano Pontifice

quisitionis Notarius. Alexander speronus s. Romanae, & Uni versalis In

Iux TA EXEMPLAR IMPREssu MI OMAE, Ex Typogra 'hia Reverendae Camerae Apostolicae. MDCXC

6쪽

DECRETU

E rio V. Die VII. Decembris I O. N Congregatione Generali sanctae Romanae,& Unibvertatis Inquisitionis habita in Palatio Apostolico Mon. tis Quirinalis, colam Sanctissimo D. N. D. ALEXANDRO Divina Providentia Papa VIII. ac Eminentissimis , dcRR. DD. S R. E. Cardinalibus in tota Republica Christiana contra Haereticam pravitatem Generalibus Inquisitoribus, a Sancta Sede Apostolica specialiter deputatis.

Anctissimus D. N. ALEXANDER Divina Providentia Papa VIII. pr

dicti x: pro Pastorali cura ovium a Christo Domino sibi commissa de earum salute follicitus, ut inoffenso gradu per rectas semitas possint incedere,

& pascua nim um perniciosa in pravis doctrinis exhibita vitare, unius supra triginia Propositionum examen pluribus in Saera Theologia Magittas, de de nile Eminentissimis, ac Reverend ssimis D D. Cardinalibus contra Haereticam pravitalem Generalibus inquisitoribus commisit. qui tantum negotium diligenter aggressi eique sedulo , ac pluries incumbentes, luper unaquaque ipsarum sua suffletia Sanctitati Suae singillatim detulerunt.

N statu naturae lapsae ad peecatum mortale, de demeritum susscit illa liberis tas, qua voluntarium, ac liberum fuit in causa tua, peccato originali, ecvo luntate Adami peccantis. II. Tametsi detur ignorantia invincibilis luris naturae, haec in statu natur; lapiae operantem ex ipla, non exculat . peccato set mali. Ill. Non bcet sequi opinionem , ves inter probabiles probabit: ssimam. av. Dedit semetiplum pro nobis oblationem Deo, non pro solis L lectis, sedi pro omnibus, & solis Fidelibus. v. Pagam, Judaei , Heretici, aliique huius generis utillum omninδ accipiunt a letu Christo influxum , adeoque hinc recte inseres in illis esse voluntatem nu eam , & inermem , sine omni gratia susticienti. VI. Gratia sussiciens statui nostro, non am utilis, qu m perniciose est, sicut proinde metuo possimus petere , gratia susscienti Libera nos Domine

VlI. Omnia humana actio deliberata, est Dei dilectio, vel mundi: si Dei, Charitas

7쪽

Chasitas Patris est ; s mundi, concupiscentia carnis, hoc est; mala est. Ulli. Necesse est infidelem in omni opere peccare. IX. Revera peccat, qui odio habet peccariam mere ob eius turpitudinem, didit convenientiam cum natura, sine ullo ad Deum offensum respectu. X. intentio qua quis derellatur malum, de prolequitur bonum, mere ut Cae-lellem obii .eat gloriam , non est recta, nec Deo placens. XI Omne quod non est ex Fide Christiana supernaturali, quae per dilectio is

nem operatur, peccatum est.

Xll. Quando in magnis peccatoribus descit omnis amor, deficit etiam Fides, di etiam si vitiantur credere, non est Fides Divina, ted humana. lil. Quisquis etiam aeternae mercedis intuitu Deo famulatur , charitates caruerit, vilio non caret, quoties intuitu licet beatitudinis operatur. . XIV. Timor gehennae non est supernaturalis. XV Attritio, quae gehennae, & poenarum metu concipitur, sine dilectione benevolentiae Dei propter se, non est bonus motus, ac supernaturalis. XVI. Ordinem praemittendi satissa filonem absolutioni, induxit, non politia, aut institutio Ecclesiae, sed ipsa Christi lex & praescriptio, natura rei id iplum quodammodo dictante. X VI. Per illam praxim mox absolvendi ordo poenitensae est inversus. X ulli. Consuetudo moderna quoad administrationem Sacramenti Paenitentiae, e iam si eam plurimorum hominum siastentet auctoritas, & multi temporis diuturnita; confirmet, nihilominus ab Ecclesia non habetur pro ulu , sed ab usu. XIX. Homo debet agere tota vita poenitentiam pro peccato originali.

Xx. Consessiones apud Religiosos fama, pletaeque, vel sacris gae sunt, vel invalidae. l. Parochianus potest suspicari de Mendicantibus, qui Elcem' nis communibus vivunt, de imponenda nimis levi, & incongrua poenitentia, seu suisfactione. ob quaelloni, seu lucrum subsidii temporalis. XXll. Sacrilegi sunt judicandi qui ius ad Communῖonem percipiendam praetendunt, antequam condignam de desictis su s pccia: tentiam egerint. XXlli. Similiter arcendi sunt I Sacra Communione, quibus nondum inest amor Dei purissimus, ic omnis mixtionis expers. XUV. Oblatio in Templo, quae sebat a B. V. M. in die Putiscationis suae per duos pullos Columbarum , unum in holocaustum, & alterum pro peccatis, sussicienter testantur, quod indiguerit purificatione, &quod Filius, qui offere

batur. etiam macula Mattis maculatus ellet, secundum verba lcgis. X XU. Dei Patris Simulacrum ne Laeli Christiano in templo collocare. XVI. Laus quae desertur Mariae, ut Mariae, vana est.

XXVII Uuluit aliquando Bapti inius sub hac sorma collatus,In nomine Patris e. praeterni sis it is, Ego te Bapti . XXVIII Valet Baptismus collatus a Ministro qui omnem ritum externum seraeamque baptizandi observat, in tua veid in corde suo apud se te .lvit, Non in emis , quo finit Eccle a. xl . Tutilis, de toties convu sa est assertio de Ponti scis Ro

8쪽

Concilium Oecumenicunt auctoritate, atque In fidei quaestionibus decernendis insallibilitate. XXX. Ubi quis invenerit doctrinam in Augustino clare fundatam , illam abis solute potest tenere, & docere, non respiciendo ad ullam Pontificis Bullam. A XXI. Bulla Urbani VIII. In eminenti, est subreptilia.

Quibus mature consideratis idem Sanctissimus statuit, &decrevit 3 i. supra dictas Propositiones tanquam temerarias, scandalosas, male sonantes, injuriosas , Haeresi proximas, Haeresim sapientes , erroneas, Schismaticas, & Haereticas respective, esse damnandas, & prohibendas, scut eas damnat, & prohibet, ita ut quicumque illas, aut conjunctim, aut divis in docuerit, defenderit, ediderit, aut de eis etiam dinputative , publice, aut privatim tractaverit, nisi forsan impugnando, ipso facto incidat in Excommunicationem, aqua non possit praeterquam in articulo mortis) ab alio quacumque etiam Dignitate fulgente, nisi a pro tempore existente Romano Pontifice , absolvi. Insuper districte in virtute Sanetae obedientiae, &sub in.

terminatione Divini Judicii, prohibet omnibus Christi Fidelibus, cujuscumque Conditionis, Dignitatis, & Status, etiam speciali, & specialissima nota dignis, ne praedictas

opiniones, aut aliquam ipsarum ad praxim deducant. Non intendit tamen Sanctitas Sua per hoc Decretum alias Propositiones in majori numero ultra supra dictas 3 i. jam exhibitas,& in hoc Decreto non expressas, approbare.

Locus 'l' Sigilli

Alexander Speronus T. Romana,se desalis inquisitionis Not.

Anno a Nati itate D. N. Iesu Clitisti M. DCXC. India i 3. gie io. Decemb. Pontifica:us autem Ss. D. N. D. ALEXANDRI Divina Providentia Papae VIII. Anno seeundo , suprad cium Decretum assixum & publicatum fuit ad valvas Basilicae Principis Apostolorum Palatii S. Ossicii in aete Campi Florae, ae aliis locis selitis , & consuetis uabis per me Franc. Pe inum M. D. N. PP. ad S,. Inquisitionis Cursorem.

9쪽

N O T AEIn XXXIII. Propositiones,duobus his Decretis justissime proscriptas.

DE PECCATO PHILOSOPHICO

PROPOSITIO UNICA.PEccatum Philosophicum, seu motale, est actus humanus Hsconvenios naturae rationati errectae rationi : Theologicum vero . ct mortale, est transigressis libera Divinae Legis Philosophicum quantumvis grave in illo, qui Deum vel ignorat vel de Deo actu non regitat, est grave peccatum. μή non est osse a Dei, nequi peccatum mortale dissolvem armcitiam Dei, nervi aeterna paenu dignum. Est secunda in

priori Decreto.

NOTA.

Lovaniensi ad Innocentium P P. X l. dum illi has duas Propositiones conjunctim centurandiis obtulimus: Deus ignorari potest invincibiluere Et, ctui sic ignorat, non pereat vero ct formali peccato bise autem Censores eas non ut conjunctas, sed sinis gulas leorsum considerarant . qua ultima cons deratione non tam pers p cuam habent malitiam ἔ live plenitudo temporis nondum advenerat: manserunt tunc inter eas. quarum Censuram nondum visum fuerat publicare. Donec tandem alia occasione eadem Doctrina, sed adhuc foedius concepta, apud Ecclesiam Romanam delata, & nuper solemniter proscripta est. Deo gratias.

eo qui illam novit, imo de animum ad eandem reflectit. Cum igitur qui Deum non novit, vel de eo peccans non cogitat, non novcrit malitiam in actu suo infinitam nempe quae talis est ob ossentam Personae infinitae vel laltem ad eam non reflectati sequebatur . malitiam infinitam a tali non contrahi; adeoque non eam quae peccato mortali Theoli gita considerato convenit, eo qi,od Deo seu Legi aeternae repugner ; sed solum Philosophiciam aliquam . quatenus rectae rationi talis actus adversatur. Pavere videbatur S. Thomas, duplicem considerationem in peccato , Theologicam de Philosophicam, diserte d stinguens.

actu com nusso ell, contrahat, non est neces e, eum nosse illam malitiam, mulidque minus ad eam animum reflictere; sed susscit nosse potui sie ac debuisse, ut ocTheologia & sensus communis hactenus habuit. U g. iit quis Laesae Majestatis strvus, nun requiritur ut noverit ipse aut animum re flectat, hunc esse verum R gem,

Crin ra

10쪽

contra quem peccat enormiter; sed satis est, illum hoc scire debui ta , adeδque

potuisse. Alioquin a sormali rebellione excusaretur, qui caeco impetu, & contra omnem rationem, sibi persuaderet Regem non esse legitimum , & ita Tyranni partes sequeretur. Quod igitur de Rege terreno facile omnes capiunt, nec quis inruam in dubium vocare ausit, cur de coelesti audemus disputare λ An non, quodias in simili monitum est, quia magὶs in spiritualibus quam temporalibus & caducis coecutimus Caeterum sicut negari non potest , quod de ignorantia ejusmodi vincibili Regis, adedque& Dei, diximus: ita prorsus admittendum est , quem

pdmodum contra Regem non peccaret, qui faciens quidpiam , in vincibiliter ignoraret esse Regem; sic quoque peccatum non fore contra Deum, si Deus ignoraretur invincibiliter. Quod enim sic ignoratur, perinde est ac si non esset, ut omisnes admittent.

IV. Atque hinc revera sapiunt, qui modi, ne peccatum mere Philosophicum admittant, nobiscum negant, ignorari posse Deum invincibiliter dum taltem peccatur: imb ultrὶ procedunt, & nelcio an cuiquam fidem de eo facient in credunt, ne fieri quidem posse, ut quis dum peccat, Deum ignoret aut de illo ami non cO gitet. Consequenter nullae amplius apud illos gemes lunt in America, quibus Deus adeo est ignotus , ut ne nomen quidem quo illum appellent, habeant: quo argumento sint E contendebatur , posse Deum invincibiliter ignorari. Verum adhuc rectius& eon tequentius facerent, si quod dicunt, non ad casum quo quis peccar, restringerent. in is enim ipsis credet, hominem qui hucusque dum nihil mali egit, adeo ad solem justitiae caecutiit ut Deum videre non potuerit, nec quidem hoc momento adhuc videre eum posset si male non ageret; subito nunc ita illuminari dum peccat, ut videre jam queat quod alias nequi visset Quasi nimirum ad elum fructus vetiti aperiantur oculi eius: & non potius Deus juxta Aug. infatigabili lege spargat poenales cincitates super illicitas cupiditates, ita ut qui alias etiam Deum ejuliue legem vituri essent, per peccati tenebras obscurentur ne videant. Quasi nonni etiam mundi corde, de quibus specialiter Christus ait, quod ipsi Deum videbunt; non utique in alio seculo tantum . sed etiam in praetenti, quatenus hic videri potest: sed E contrario di ctum sit, Immundi corde, quod nempe peccatis inquitiant, lι Deum videbunt. Quidni vero tenent nobiscum sine exceptione, Deum a nullo rationis compote invincibiliter ignorari posse λ Ne alioqui dum ita, vel etiam tantisper, ignoratur; designari interim possint peccata quaevis horrendissima sne culpa Theologica . Sane hanc veritatem sine exceptione probant argumenta, quae nuper aliquis eorum facunde satis deduxit in sua Mologia Sed de his satis: quia sorte frustra eos adhortor, qui jam nullo etiam monen: e, ita sentiant. U. Unum addendum est more nostro, quo ex dogmatum damnatione sequelas aliquas elicere hucusque consuevimus. Damnatum ess hoc dogma, peccatum Philosophicum non esse ostensam Dei, adeoque malitiae infinitae.& dignum prena aetern in eo qui Deum ignorat, vel de illo non cogitat. Recte illud sequebatur ex Regula supra allegata quὁd non contrahat malitiam infinitam qui eam non novir. Igitur ab opposito Consequentis ad oppositum Antecedentis, corruit Regula issa: salsa est, Doctrinam damnatam inseri & fulcit. Atqui tamen ultr5 sequitur ex ista generaliori, Non contrahi malitiam nisi quam quis novit, juxta illud male intellectum, Nihil

SEARCH

MENU NAVIGATION