R. p. Ludovici Lipsin Catechismus historicotheologicodogmaticus, in quo Symbolum apostolorum et præcipui fidei christianæ articuli brevi, clara & facili methodo explanantur ...

발행: 1769년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

' Exhortatio. '

O quae lingua. vel narrare, Vel quis sensus Cogitare, ,

Quis vel audet numerare.

Mala multiplicia, Quae damnandis sunt parata, , Et diversia deputata . Prout singula peccata, Exigunt, & Vitia. l . Ignis . Ligus procellarum .

. Sulphur, laetor tenebrarum, Jugis lumis animarum Pars eorum calicis. Sem pilema mors, dracones. Fames . daemones, busones, Amarissimos agones Superaddunt miseris. Tot sunt lora tenebrosa,

Tot tormenta rigorosa.

Quod haec terra spatiosa, ' Atque visibilia. l. Quasi parum sunt miranda, Nec ad illa comparanda; Ista quippe enarranda, Hare indicibilia. Si laetitia Sanctorum, Jueunditas Angelorum, Dei gloria Deorum

Est inenarrabilis. Eris clare videns Deum, Fruens, ct amore tenens, Potens, sciens, placens, gaudens,

Fulgens, liber, agilis. φ

662쪽

Exhortatis.

i Conditoris tui Vultu semper possis fiuir

Felix prorsus illa, cui Visio conceditur. A qua nunquam separatur, Sed 'perpetuo laetatur,

Μali nihil formidatur, Nec quis ibi laeditur. Angelorum illic ehori. Sancti facie decori,

Vivere, δύ nunquam moti Μortis nee memoria. In aeternum sed gaudere, Summo bono inhaerere,

Cuncta bona possidere In aeterna gloria. Nunquam auris hic audivit, Nee videre quisquam scicit: Solum , qui in eoelis vivit, Scit experientia, Quid a malis liberati, Et in gloria collocati Ipsi possident Beati . In Christi praesentia. iSed his paucis propalatis, Partim tactis & narratis. Quae tum Sanctis, itum damnatis Praeparata legimus. Jain prudentius agamus, Sanctam vitam eligamus , In hoc mundo defleamus . Mala, quae peregimus.

663쪽

. Exhortatio. Non vivamus 'ut jumenta, Ne post mortem ad tormenta ' Veniamus . & lamenta

Intolerabilia. . Modo veniam preceπUr ,

Mortem Christi meditemur, Ad su perna praepar*mur Desiderabilis. Ecce mundus evanescit, Dςcor ejus jam marcescit,

Et quotidie vilescit , Fallax ejus gloria, Quae demergit ad inferna , Ergo gloria superna, Vita nobis sempiterna Jugis sit memoria. Ut defuncti sublevemur,. ' Cum Coelestibus laetemur, Et in Deo gloriemur Summe delectabili, Qui solus glorificandus Est, amandua & optandus, Laudeque magnificandus Est interminabilis.

DE CANONIBUS POENITENTI,

LIBUS. ' .

Cum neeessaria sit Sacer tofibus, qui Comsessiones audiunt, Canonum Poenitentia lium seientia, .ut iis velut dirigantur, tum ad culpae commissae grarerem recte dignoscendam, tum in imponen

664쪽

De Canonibur paenitentialibus. 64sdam pro illius ratione congruam satisfactionem. ut Patres docuerunt, Canones paenuem tiales pro Decalogi ratione dispositos a SCarolo Borromaeo, & ex antiquis Patribus ἀCoaeiliis, ex Poenitentiali Ada. ex Poenitem tiali Rabant, ct Poenitentiali Rom ino. nee non ex Burchardi Imrinalien's, An cuivi Ludi no, bovis Carnola ti, & Gratiani Colle tio a inus maximam partem descriptos . hic exta bere operae pretium est, in gratiam Parochor .mae Sacerdotum caeterorum, qui Conseisiones' excipiunt. CAMONEA POENITENTIAE , Spectantes peccata contra primum Decalogi Praeceptum commiussa.

Qui a Fide Catholica desciscens, intimo,

. summoque praevaricationis suae dolo. re affectus ad Ecelesiam redierit, Poeniten etiam aget anni decem. Qui daemoni immolaverit, in Poenitentia erit annis decem.

Qui more Gentilium elementa coluerit rq ut vel segetibus faetendis, vel aedibus emi struendis, vel arboribus serendis. vel nuptiis contrahendis, inanem signorum fallaciam observaverit, Poenitentiam aget annor duos feriis legitimis. Feriae legitimae sunt secumda, quarta 8 sexta , Canonum legibus Poeanitentiae, Jejunioque consecratae.. Qui cum Judaeis cibum sumpserit. Poenia tens erit diu deeem, pane di aqua victitans.

665쪽

. 646 o Canonibus Qui auguriis di divinationibus servierit. quive incantationes diabolieas fecerit, Poenio

hens erit annos Ieptem. Mulier incantatrix Poenitentiam aget per annum; vat, ut alio Canone cavetur, annorj tem.

Qui herbas medicinales eum ineantationibus collegerit, Poenitentiam aget dies via ginti.' Qui Μagos consuluerit, quive in domum' suam induxerit, aliquid arte magica GD, rendi causa, in Pamitentia erit annos quinque. Qui aedes magicis incantationibus lustrat, adiudve tale admittit; Sc qui ei consentiti quive consulit, in Poenitentia erit annos qui

Qui tempesintum immissox erit . . Poen, lentiam aget annor septem , tres in pane & aqua. Qui vero crediaerit, particepsve meo rit, annum unum per legitim s ferias. Si quis ligaturas, aut fascinationes iaceo rit , ' Poenitens erit annos duos per legitimas ferias.

Si quis sortilegus erit, Poenitentiam aget dies quadraginta. . Si quis in codicibus, aut in tabulis sorte ducti res futuras exquisierit, paenitens erit

dies quadraginis. . .

Respiciens furta in Astrolabio, 'annis du Si quis Clericus vel Μonachus, postquam Deo voverit, ad saeculum redierit, Poenitem

666쪽

mnitentialibus. . 647

iam aget annos siem, quorum tres in pane ει aqua. κ . CANON ES POENITENTIAE , ' Rantes precata contra fecundum mealogi Prope tum commissa.

Quicun9ue sciens pejeraverit, quadraginta dies in pane & aqua, de fertem sequentes

annos poeniteat , & nunquam sit sine Poenis entia, cic nunquam in testimonium recipia. tur; Sc post haec Communionem percipiat. . Qui periurium in Eeclesiam fecerit, Po nitentiam aget annos decem. Qui sciens pejerat domini impulsu, pt nitens erit quadragestimas tres, θι ferias legitimas. Dominus autem, quia PDaecepit. quo draginta dies in pane δι aqua, oc septem seu

Si quis sciens pejeraverit, alio,que inperjurium induxerit, Poenitens erit dies ρου draginta in pane re aqua, δι septem sementer annos: dc tot perjuria jejunabit, quot homunus in periurium induxeriti Si quis suspicatus, se ad periurium dii

ex consensu jurat, Poenitentiam aget dies quadraginta, dcfeytem annos sequentes quam sine gravi Poenitentia erit. Si quis per cupiditatem pessurium seceo .rit, carena in pane dc aqua jejunet Scq diu vivit, omnes sextas serias. Carenae jej

nium appellatur. quod per quadraginta dies in pane R aqua sieuat, ut Bure tausi intero Ss 4 Pr

667쪽

o Canonibus pretatur. Quidam carenam. alii carentenam, alii quadragenam dicunt. 'ltem, si quis per cimiditatum pejeraverit, omnes rer suas vendet, & pauperibus distribuet& Monagierium ingressus jugi se Poenitentiae subdet. Si quis coactus, necessitateque aliqua imis pulsus periurium comniiserit, in Poenitentia erit quadragesmis tribus. Item, si quis coactus pejeraverit, Poenutens quadraginta diebus pane & aqua victu tet, ac praeterea om ibus sextis feriis. Si quis seductus, ignorans, & postea e gnoscit, Poenitentiam annum uinum, Vel quadragesimas tres, vel dies quadraginta. Qui compellit alium, ut falso juret, qu Maginta dies in pane re aqua, do septem annos in Poenitentia erit.

Si quis jusjurandum, quo se Regi & D

mino suo adltrinxerit, violaverit, in Μona sterio Poenitentiam aget omnibus diebus vitae sua. Si quis se jurejurando obstrinxerit, ut cum aliquo litiget, nec pae'm cum eo recomciliet , Poenitentiam aget dies quadraginta in pane & aqua. per annum a sacra Communione iegregatus: ad charitatem vero celeriter re.

Si quis per capillum Dei, aut per caput e jus juraverit ; si semel nesciens fecerit, faenutena aqua di pane septem dies victitet: si iscundo ac tertio monitus idem fecerit, dies quindecim. S

668쪽

Poenitentialibus. i 649 Si per Coesum, aut per aliam aliquam creaturam, dies item quindecim. Si qui1 blasphemat, ' tamdiu poenitens estrit, quamdiu impoenitens permansit. 'Si quis Deum. vel B. Mariam Virginem, vel aliquem Sanctum publice blasphemaveis rit; pro foribus Ecclesiae diebus Dominicis septem, in manifesto, dum Missarum solemo Ilia aguntur, stet: ultimoque ex illis die sine pallio & calceamentis, ligatus corrigia circa collum: septemque praecedentibus feriis se iis in pane dc aqua jejunet, Ecclesiam nullo modo tunc ingressurus. Singulis item septem iIIis diebue Dominicis tres aut duos, aut unum pauperem pascat, si potest; alioquin alia Poenitentia assiciatur: recusans, Ecclesiae ingreG .su interdicatur ; in obitu Ecclesiastea careat sepultura. Dives a magistratu mulctetur poena solidorum quadraginta, alioquin trigilis iata, seu viginti. , t si CANONRs ΡORNITENTIAE , Spemnus peccata contra tertium Decalogi Prae tum commissa.

Qui opus aliquod servile die Dominico,

Festove fecerit, Poenitentiam aget tres dies in pane & aqua. Qui die Dominica opus terrenum sece. 'rit, dies septem Poenitentiam agat. Si quis ante Ecclesias,' vel die festo saltationes fecerit; emendationem pollicitus, Poenitentiam aget annis tribus.

669쪽

o De Canonibus. Si quis pransus Missae interfuit, Poetuis . tens erit dies tres in pane & aqua. , Si quis saeram Communionem sumpserit posc aliquam . vel minimam degustati nem, Poenitentiam aget diri decem, in pane &aqua.

Si quis in Ecesesia eoqfabuletur, cum Dis vina fiunt, Poena tensa dies decem, in pane

Si quis jejunesa a sancta Ecclesia indicta violarit, Poenitentiam aget dies viginti, in pa ne S aqua. In Quadragesima, came sine inevitabili

necesIitate vescens, in Pascha non communicet, ac praeterea a carne abstineat.

Qui in Quadragesima jejunium violaverit , pro uno die Ι'cenitentiam aget dies δε-

Si quis jejunium quatuor Temporum

, non custodierit, Poenitens erit dies quadraginta, in pane & aqua. iCAMONEA POENITENTIIT , , Spectantes peccata contra quertum meatibi Praeceptum commissa. Qui parentibus maledixerit, quadraginta dies poenitens sit in pane & aqua. Qui Parentes injuria affecerit, annor. Qui perexisserit. annot septem. Qui expulerit, tamdiu Poenitens, quam. diu in impietate permanserit. si

670쪽

Poenitentialibus. 631 Si quis contra Episcopum , Pastorem dc Patrem suum insurrexerit, in Monasterio Oinnibus diebus vitae suae Poenitentiam aget. . Si quis contra Episcopum conspiraverit,

Si quis Episcopi sui, aut Ministrorum eis jus, vel Parochi sui praecepta contempserit,' vel irriserit. Poenitentiam aget dies quadra. elata in pane & aqua.

Qui Presbyterum oeciderit, Poenitentiam

aget annos duodecim. 'Si quis Presbyter Presbyterum occideinrit , Poenitentiam aget annos viginti octo. Si quis Presbyterum armis contra se irin 1 ruentem occiderit, Poenitens erit annos de

cem.

Si quis Patrem aut Μatrem, Fratrem aut Sororem oeciderit, toto vita sua temporδ non suscipiat Corpus Domini nisi in obitu : a stineat a came & vino, dum vixerit: jej et secunda. quarta & sexta feris. Si autem n lenti accioit, decem annis poeniteat judicio Sa .cerdotis. Qui voluntarie filium suum aut filiam suam, vel germanum aut germanam suam occiderit, quinque annis extra metas ipsius

SEARCH

MENU NAVIGATION