장음표시 사용
181쪽
Iς4 EPIs TOLAmior suerit, tanto de libertate nostra confidimus, . 8c illam stabiliorem credimus , Jc speramus . Quam libertatem , Commune nostrum , dc nos ipsos ad hinnores 8 vestra beneplacita praeparatos Celsitudini
vestrae totis nostris mentibus 8c affectibus commendamus Datum Lucae XV. Decembris.
Sub litta Anciani & vexilles Justiciae populi
Disola una D. Collucii Pierii Cancellarii Comun. Florent. missa Passumo Cancellario illustr. DOm. Comit. Oc. V Ir conspicue, amice carissime . Cum virtuosis, quorum prosecto ingens aetate nostra caritas est, favores omnes quos possumus debeamus, a quibus convenit illos petere , nisi quos videmus multorum cumulo praepollere Z Norunt etenim sapientes, hominem ad hominis auxilium esse creatum ; cui inter cunctas animantes non est inventus adjutor similis
ejus. Memini & illum rerum omnium opificem Desinihil homini salubrius , nihilque etiam abundantius injunxisse quam caritatem, qua cum proximi dilectione Deum coleret 8c amaret. Novit de quilibet cui flumen sapientiae datum est, dissicillime poste
Virtuolos emergere , nisi quos voluit majorum henignitas sublevare . Quoiluin haec Θ ut recorderis , quia cum te virtus tua extuleIit, tum omnibus,
182쪽
S A c. XIV. ET XV. S C R I P T. Is stum maxime virtuosis Obligatus es: non quia te possint convenire judicio , sed ut ipsorum precestum rationabilius , tum sperantius tuis auribus ingerantur . Proinde , Vir optime , quamVis te circum1tent stipplicantium greges , & aures obtundant tuas usque ad importunitatem , praebe rogationibus quae de longinquo porriguntur auditum,& exaudi precor amicum pro amico , non tam ob amorem , quam Ob ejus merita deprecantem . Et
fac obsecro , si me diligis, si me carum habes , aut si unquam meis precibus moveri debes , quod pro egregio legum doctore Domino Rotandino de Campia de Regio , compatre & amico meo taliter intercedas , quod aliquod ossicium incipiendum demense Iulii vel postea , quam citius fieri potest impetres & procures. Non enim pigebit, ut arbitror, in ejus promotione operam impendisse . Vir equidem est bonus, non illa vulgata bonitate , qua C, rentes malitia bonos appellamus, sed illa bonitate, quae, ut inquit Cicero , innumerabilibus meritis &laudibus continetur . Non sum animi dubius , quod post experientiam , & amicitiam tuam merebitur , & sibi majoris gradus eminentiam quamvis tacitus impetrabit. Vale felix; & illustri Domino meo , Domino Comiti Virtutum , quem mente tota veneror & adoro , si dignum putas humilitatem meam in conspectu suae Celsitudinis nominari, me devotissime recommenda; Et de hac rescribe quid sentias
183쪽
itas & quid speres . Florentiae XXV. Novembris . . A tereo litterarum . Insigni viro Pas uino Cancellario Illusti is Principis Domini Comitis Virtutum , starri mera carissimo Jc amico honorando . Sub litta . Tuus quidquid est Coluccius Pierius Cancellar. Florent.
vIII. Leonardus Aretinus Magnificis Dominis Senensibus . A I ac potentes Domini, Diti mei singuia1Va larissimi post recommendationem . Non sum oblitus , magnifici Domini, quanto me honore affecerit Civitas vestra dudum, cum essem ad balnea Petriolana valetudinis causa profectus. Dona siquidem ac munera vel magno alicui domino congruentia Antecessores vestri tunc in Magistratu amplissimo constituti, summa cum humanitate , summaque benevolentiae significatione usque ad ea loca mihi transmittere dignati sunt, ac tanto me honore afficere, quantus est pusillum hominem a civitate maxima publice honorari . Cum igitur & antea per me ipsum toto assicerer animo erga splendidissimam civitatem vestram , tum insuper tanto beneficio obligatus atque obstrictus mihi visus sum ad reverentiam & amorem eidem civitati perpetuo exhibendum; quod praestiti continuo ac praestabo , quandiu mihi vita supererit. Cogitanti vero
184쪽
S a c. XIV. E T XV. S C R I Ρ T. Imihi jampridem,quemadmodum reddere aliquid viceversa possem, non occurrebat sane aliquid ante hoc tempus , quod dignum esset EXcellentia vestra . Nunc autem , quoniam noviter libros Politicorum
Aristotelis in Latinum transtuli; & est judicio meo
luculentissimum opus, plarimum utilitatis afferte valens gubernatoribus rerum publicarum nam ejus docti ina tota eli de gerendis, gubernandisque civitatibus ) volumen unum illius pulcherrimi operis vestrae Magnificcntiae mittere constitui, quasi signum EV recognitionem amoris devotionisque
meae . Vestra igitur excellens magnitudo non dedi- gnetur hoc parvum munus recipere, eXistimans non
exiguitatem doni, sed affectionem mittentis, ac jubete ut ejus legendi copia fiat civibus vestris . Plurimum enim interest Reip. ut cives sanetissimis
pCeceptis imbuantur, ac non Casu , neque sortuito, sed certo legit timoque calle per disciplinam incedant ad civitatem gubernandam hic est enim finis hujus prieclarae disciplinae. Nam, ut medico quidem
sanitas , gubernatori autem navis cursus secundus,
Imperatori victoria; ita gubernatori Rei p., felicitas civitatis sua proposita est, tamquam finis & intentio ad quam omnis operatio dii igatur . Haec tamen non ad emendationem aliquam; nam optime gubernari Remp. vestram judico; sed ad incrementum restae gubernationis dicta intelligo ; recommendans me ipsum sublimati vestrae, cujus sum vere devotus. Florentiae v m. Kal. Decembr. I 38. IX. Leom
185쪽
QUI laudant tuam Sanctitatem , Beatissime pater, opus certe bonum agere pergunt,sed contra tamen atque ipsi volunt essicere videntur . Rem enim supra luas vires aggressi, cum magnitudine ejus parem orationem praestare non possint, tantam adhibentes , illam faciunt quantam ipsis ver- . his queunt in serre , cum veritate longe sit major. Ego autem summas ac veras laudes in ipsis opelibus tuis abunde petere arbitror, nec eloquentia: omnino indigere; qui in summo fastigio rerum , summaque letitia constitutus, ita salubriter omnia gubernas atque moderaris, ut universi homines te magnopere admirentur . Haec cum per se illustrissima sunt, tum ea de Causa magis elucent, quod eXoluerint jam a saeculo nostro nec multis annis in Ecclesiam Dei reduci posse videbantur, quae a te intra paucos menses summa animi prudentia vide nus reducta. Te vero Antistite , nihil ambitionis , nihil iniquitatis, nihil omniRo sordis auditur , aut cernitur : Tu omnem pompam, omnemque indignam potentiam repulisti : Tu non vi nec armis, sed lege& legibus valere voluisti: Tu domum orationis reddidisti. Pro quibus pro se sto rebus universi fideles, si modo esse volunt, optare dicunt immortalem
186쪽
S a c. XIV. E T XV. S C R I P T. IS9fieri ut omnes animae tam optimo pastore diutissime pascerentur . Sed cum inter Ceteras tuas laudes
doctrina quoque sit rerumque scientia , putavi tibi sore non ingratum , si aliquid studiorum meorum in tuo nomine ostenderem . Itaque rem preciosam 8c valde luculentam, sancti lsime dc beatissime Pater, ad te mitto , Platonis librum de immortalitate animorum . Nam cum illum Graecum legerem , multaque in eo libro pic 'c salubriter dicta intuerer ; digna mihi res visa est, quam in latinum converterem,& majestati tuae dellinarem et ut cui anima nostra est mandata , intelligere posset quid summus Philosophus de animo ipse sentiret. Erit igitur hic liber tibi, ut opinor , Viro doctissimo & humanissimo non ino Tatus ; ceteris vero hominibus valde utilis , cum ad doctrinam 5c intelligentiam , tum ad rectae fidei confirmationem : nec enim minima pars Religionis est, quae ad animas nostras post mortem pertinet . Qua in re, licet Christiana doctrina nullo indigeat adjuvamento ; cum omnia usque adeo firma& pl ina sint, ut in neminem penitus, nisi omnino insipientem ulla dubitatio cadere jam possit; tamen
erit ad recte credendum non mediocris excitatio ,
si videbunt homines, Philosophum ex omni gentilitate acuti Iimum ac sapientissimum idem quod nostri de anima sensisse . Quamquam non in hac dum-tλXat parte rectae atque verae fidei Plato consentit, sed in aliis multis; ut minime equidem admirer , fuisse jam nonnullos qui opinarentur Hebraeorum libros
187쪽
libros huic Philosopho non fuisse incognitos . Cernentes enim tantam doetrinarum convenientiam ,
nullo pacto sibi persuadere poterant, ex proprio sensu Platonem illa dixisse sed aut ex externa Philosophia didicisse, cum in IEgyptum prosectus est; aut in sacris libris,quos septuaginta interpretes in Grae- eam linguam transtulerunt, legisse arbitrantur . Quod si temporum supputatio non patitur ; tamen ex hoc intelligi potest , id quod nunc ostendere volo; me scilicet eum Philosophum ad te mittere, quia vera religione,cultuque divino nequaquam abhorreret, sed tantam haberet convenientiam, ut funda menta sententiarum suarum ex nostris libris sumpsisse videatur .
Disola Raroli Aretini ad Ducem Mediolani. .
I Llustrissimo Mediolani Duci Κarolus Martropi
nus 'se commendat. Si quid Reges,aut quovis alio imperio constituti, felicissime Ae gloriosillime Princeps , ad sua regna tuenda , civitatesve gubernandas viros ingenio praestantissimos , moribus juvatissimos sibi adjungendos putant, nostro judicio praeclare agunt. Nam & eorum vitae jucundissenos comites parant, & suis hominibus eos gubernaturos praeficiunt , quibus obtemperantes , si divino Platoni Creditur , merito beatissimi sunt nuncupandi. Non satis prudentis Principis Bret,malle inter indoctos, quam
188쪽
S A c' XIV. A T XV. S c R I T. I6 Iquam inter doctos aetatem agere , & vocibus scurrarum , quam sapientium suas aures quotidie circumsonare . Siquidem parcns Philosophiae Socrates vel in conviviis , psaltriis atque omni musicae varietati voces eruditorum anteponendas censuit :nec certe de suo imperio gubernando satis pensi habere videretur , qui id mallet temeritate fieri, quam sapientiae obtemperari. Quid enim absurdius fieri posset, quam si nostrie vitae curriculo ducem quidem optaremus stultitiam , aspernaremus Vero prudentiam ; praesertim cum hac felices, illa vero miseri essiciamur . Quis in navigando , naVi guber natorem imperitum Θ quis gregi tuendo , pastorem incautum praeficiendum putat 3 navis namque magistro malo facile naufragium facit : grex pastore improvido perit; universa vero res temeritate gubernante evertitur : quae sententia& apertissima est, & a Majoribus, non solum verbis comprobata,
sed re ipsa magis usurpata . Quid enim aliud cauta fuit Pericli Athenarum Principi ut Anaxagoram . quid Scipioni ut Panetium , quid Dionysio ut Platonem ; quid denique tot Italiae principibus ut Pythagoram accerserent 3 nisi quod haud satis sine doctissimis illis viris se felices arbitrabantur . Quo in loco si evagari vellem , non solum Fulvium , dc Ennium , Catonem , Athenodorum; verum & Caesarem, Alexandros, innumerosque alios in medium adducerem , qui suas sortunas mancas esse quodam
189쪽
I6a EPISTOLAE de doctrina non fruerentur . Itaque, clarissime Princeps , quod tuum imperium recte gubernari ducas , a viris gravibus , qui prudentia , qui doctrina , qui longo rerum usu Ceteris praestent; quemadmodum tua ad nos humanissima epithola testatur , vehementer tuum judicium approbo : quamvis & tuum divinissimum ingenium , non minus Consilio dc togae quam bello δc armis aptum existat. Hujusmodi t men viri, cum ob vitae suavitatem , tum ob imperii dignitatem & amplitudinem nullo pacto sunt repellendi. Nam & Ajax ille Homericus Ulissem
socium non est aspernatus , dc Agamemnon, si plures sibi darentur , Trojam facile perituram existimabat. Quod vero in tam praeclaro virorum Coetu me & cooptari dc numerari non indignum esse putes , in eo tuam inauditam humanitatem , summamque in nos benevolentiam facile recognosco r& quamvis nulla vox laude , ut inquit Xenophon, sit jucundior ; quamvis , ut Naevianus ille Hector a Priamo Rege dc patre laudatissimo se laudari cupiebat , sic ego ab illo Principe laudari cupiam , qui est militiae splendor , decus Italiae, omnium denique virtutum domicilium atque ornamentum tamen amore hujusmodi laudis non ita caecus feror quin Videam , quantum tam gloriosissimi ducis in nos humanitas & benevolentia de veritate detraxe Tit . Hoc certe fateor , me tali honore honestatum, cui, tametsi pro tui fortunatissimi imperii amplitudine vitam profunderem , nulla tamen eX parte respon-
190쪽
Sac. XIV. ET XV. SCRIPT. I63 sponderem ; cui & nullae gratiae satis dignae referri possunt. Nam cum id agere meditor , stupet ingenium , lingua haeret, eloquentia vero nostra quaecumque est, muta quodammodo essicitur; omni denique ex Parte vires nostrae infirmae reperiuntur.
Non igitur satis tanto tuo in nos ossicio agi puta , si verbis quod fieri non potest explicetur , sed , quod facilius est, si tacitis animis pandatur; nec eo me ingratum existimes; sed potius.tributum Velim magnitudini beneficii tuae Celsitudinis : cui me,
universamque nostram familiam iterum atque iterum diligentissime commendo , quam aeternus Deus faustam , selicem, incolumempue tueatur eamdemque suis omnibus in coeptis secundet, fortu-netque . Florentiae XI I. Kal. Martias .
Illustrissimo ac gloriosissimo Principi & Domino Domino Francisco Ssortiae, Vicecomiti, Duci Mediolani, Domino suo praecipuo. X I. Arcellus Poeta ct orator IIIugiri Principi Sortia inclito miIitum Duci felicitatem .
ΙΝstituenti mihi quippiam ad te, humanissime
Princeps , soluta oratione perscribere , post divinum illud epigrammatum meorum munuscumlum , digna quidem res mihi visa est, ea ipsa de re L a dicere,