장음표시 사용
191쪽
164 EPIs To Laedicere,quae maxime ad incredibilem virtutem tuam,& auctoritatem , si qua est , meam convenire videatur . Et quamquam non una est hominum utraque de vita sententia , activa videlicet & ociosa ;id ipse auxilio ac favore tuo fretus audenter aggrediar , ut quid hac de re sentiam intelligas, &tuum deinde quale sit futurum judicium, tua pro li-
heralitate odi1Icras. Persaepe enim, a negociis & re-hus te bellicis transfers ad studia litterarum , dc ab Ocio te ad negocium , militaremque disciplinam traducere consuevisti . Idque eo libentius facto , quod & res , mea quidem sententia, quae in medium deducatur dignissima est , & dignitati tuae, ut ante dixi, non inconveniens . Et ut quid exorare velim facile possis intelligere, nunc de re ipsa disserere incipiam , quam non modo aperire litterarum monumentis institui, sed me apud quemvis aequum judicem defensurum non solum rationibus & exemplo , verum & summa hominum auctoritate , cui refragari poterit nemo,& id praecipue apud Illustrissimum germanum tuum Francisc. Slortiam inclitum militiae Imperatorem & Mediolanensium Ducem, pollicear . Hoc mihi nihil gratius , nihilque jucundum magis esse poterit; ut δc ille, non oportere mugis ocio quam negocio ndulgere , intelligat, Non ignobilem arbitror , Princeps Illustrassime , nec improbandam quidem , cum pervetustam illam ceterorum virorum Illustrium consuetudinem, tum & in primis lautissimam divinamque Ro
192쪽
8Ac. XIV. ET XV. SCRIPT. 16ς manorum consuetudinem,qui rem omnem quamvis arduam ac periculosam sertiter & insatigate agere maluerunt, quam aliorum facta in ocio scribere :idque ea ut opinor ratione persequi consuevere . quod negocium octo semper anteponendum judicarunt ; tametsi alterum ita alterius eget auxilio, ut
ab alio aliud corroborari Videatur. Nam & arma consilio regi oportet, consilio investigata armis
exequi necesse est . Quid enim Solonis Ariopagus tantum Atheniensibus prosuisset , nisi clarissimis Themistoclis victoriis , & rebus Milciadis filii Ciamonis bene gestis, eorum patria fuisset illustrata 3 Licet idem de Pausania, deque Lysandro ducibus
Lacedemoniis dicere , quorum rebus gestis , dc dii latum est urbis imperium , & nomen ita adauctum,
ut vivant Lacedemoniae res memoria hominum sempiterna; etsi Lacedemoniorum Lycurgus auxerit
gloriam legibus & disciplinis. Praetereo ex eadem lingua & natione reliquos , Pyrrhum qui bello Tru, rentino primus clephantes in Italiam duxit, e A lexandrum Philippi Macedonis filium , qui subacta
omni Graecia atque Asia , in extremas Indiae regiones penetravit; quos fama ad hoc tempus , cum rebus optime tempore suo gestis . tum vel maxime
scriptorum indulgentia una cum illorum laudibus immortalitati consecravit. Sed ad divinos illos Romani imperii viros, ut sapientia, moderatione, liberali tate , ac justitia, ita & animi excellentia & corporis sortitudine praestantiis mos pedetentim ve-L 3 niamus.
193쪽
niamus. Quis L. Apuleium Tr. Pl. sapientem virum a Populo Romano habitum Furio Camillo auia deat comparare , qui armis salutem patriae stabilierat, & felicitatem , trucidatis Gallis Senonibus,
ita auxerat, ut secundus pater patriae cognominari mereretur Z cum ille hunc , serrea , ne dura dixe- ' rim . sententia, ob praedam Veientanam minus bene
divisam, falso crimine in exilium misisset. Qui duo Petilii, habiti in Senatu sapientes in accusatione Scipionis Africani Z qui apud Linternum mOriens ejus cineres in male gratam transferri minime passus est. Et tamen ejus virtute 8c animi ma- gnitudine Urbis Romae imperium Creverat, & ita creverat, ut Africani nomen sibi vendicans, vieto Annibale , fractis Poenorum opibus, omnem Africam omnemque Hispaniam Romanae ditioni adjudicarit. Quaero abs te, Princeps Illustrissime , nunquid suis illi consiliis tantae patriae prosuerunt, quae sine Africano , Carthaginensium incendio ac serro; fuisset in cineres absque dubitatione collapsa 3 At quem mihi Iulio Caesari parem dabis, ne superio- rein dixerim,qui oceano imperium & astris gloriam terminavit Θ Summa fuit in M. Catone sapientia ,δc incredibilis tanti viri auctoritas. C. Laelius vir quidem maximo consilio & singulari prudentia in Rep. habitus est. Sed si hunc vel illum ad divinam Caesaris majestatem dc animi magnitudinem , si ad clementiam dc pietatem , si ad bellorum de patriae glo-
194쪽
gloriam ; denique si ad augendum & stabiliendum.
imperium, comparaVeris; nihil est sane quod in medium inerri queat: cum ne ulla quidem in re Cato , nec Laelius, divinitati Caesaris comparari possit. Quorsum haec p ut intelligas, Princeps Llustrissime Aemper octo negocium anteponi, vel ad conservandam humani generis societatem , quod a mundi principio aeternus Deus voluit, ut terram repleret unde est illud Domini, crescite & multiplicamini , & replete terram , vel ad unius principis utilitatem, vel ad usum rerum publicarum ;quae armis, justicia, liberalitate , misericordia, ceterisque virtutibus , & cum moderatione sapientia,
non modo conserVantur , Verum etiam augentur ,
& ita augentur, ut ceteris mundi Resibus eo dare legcs 8c imperare videantur . Non enim solum no- his , ut est apud Platonem , nati sumus; ortusque nostri partem patria Vendicat, partem parentes, partem amici . Quis neget omnia ab immortali Deo in usum fuisse creata 3 hominem autem ad usum
ipsius p unde illa est Philosophi definitio; homo est
animal sociabile per naturam . Praeterea quis es: tam mentis expers, qui privato bonum publicum anteponat 3 Atqui actio communem Ac publicam affert utilitatem ; ocium vero nihil habet commune cum
societate humana; solum sibi vivit: unde est illud D. Hieronymi; sancta quippe rusticitas soli sibi Pi odest. Q. Fabius Maximus ne privatos quidem honores saluti publicae anteponit. Dicet fortasse
195쪽
168 sp Is TOL Rquispiam : nunquid , caussa est effectu suo nobilior, ac digna magis p Ocio sorum vita est hujusmodi, ex
qua activa oritur : quam quidem ob rem ex Philosophi sententia in argumentatione concluditur, ut Ociosorum vita negocio anteponatur; quandoquidem contemplatio negotiorum causa e1se ostenditur . Isthaec disputantis propositio non semper meo judicio recte concludit. Persepc enim filius, qui est patris effectus , est ipso patre nobilior, ac dignus magis. Sed alio quodam modo respondendum censeo; quod hic de utiliore ac fluctuoso magis ad usum humanae societatis , non de nobiliore dignioreque effectu Contendimus . Aetivam vitam utiliorem Rei p. 8c fructuosam longe magis ad conservationem humani generis, hoc certe scio nemo audebit inficiari. Inquirant igitur ocios , quod verum, simplex, sincerumque sit, Zc habeant si inpliciter ista studia Philosophiae sine invidia. Meum semper hoc erit judicium ; intelligentiae studia perparum humano generi profutura , nisi ad actionem & commu-ncm utilitatem conserant. Recte igitur ac prudenter Cicero; contemplationis enim laus omnis in
actione consistit: abduci enim ab usu publico propter studia Philosophiae contra officium est. At dices, Princeps Illustrissime; Non mehercle quid velis intelligo ; apertius post hac si placet; ut in omni hominum corona ea de ipsa re disputare possim . Dabo equidem operam , di libenter, ut Claritati tuae sim mea hac oratione dilucidius. Est
196쪽
S E c. XIV. E T XV. S c R I p T. 169sermo quidam in ore hominum, sane imprudenter , parumque inconsiderate loquentium; qui octo a his qui se ad negocia cujusvis honesti generis conferunt, anteponant. Sed respondeant, obsecro, aut desinant clanculum minus bene loqui , ne invidi potius & detractores habeantur , quam veritatis immisitores . Est enim boni viri proprium , nolle fallere , ac sapientis, ut A. Gellius reseri, non poste falli. Adde , quod neque bonum , neque sapientem virum decet, malle se videri quam esse sapientem. Nostris itaque aut rationibus acquiescant , aut eorum opinionem desendant : quandoquidem vel vieti mihi cedent , vel ipse victus mutabo sententiam , & ipsi militabunt. Quaero primum an non persecta est rerum cognitio, tametsi rem inchoatam nulla actio consequatur ; si eam virtutem deserat , quae pertinet ad tuendum humani generis societatem , in quo est justitia λ quis neget hoc 3 fides sine opere nihil , ut D. Paulus inquit . Accedit
quod Majores nostri actionem tanti aestimavere , ut probante Cicerone . pluris, agere considerate putarent , quam cogitare prudenter . Praeterea quae
esset illa animi magnitudo sine hominum communitate quae in actione consistit 3 Quid scientia militaris p Quid cura triumphandi; etiam cum sint omnia bene , prudenter moderateque considerataec cognita 8 Dices , quod est apud Ciceronem; Parva sunt arma soris, nisi est conuithun domi. Imo nullum
197쪽
rro Εν Is T o L anullum est paene sine armis consilium . Ubinam comsisteret illa humanarum rerum & utriusque sortunae contemptio ξ quod est proprium sortis magnique animi, & bene a natura Constituti. Ubi esset quoque gratissima illa cum ceterorum hominum, tum vel maxime Rerumpublicarum ac Principum liberalitas Θ Qua ratione pietas in parentes, amor in liberos dignosceretur Z Quo pacto sanctissimum illud vinculum amicitiae intelligeremus p Quomodo De rum immortalium religiones & ceremonias Θ Taceant,obsecro, iniqui tales rerum aestimatores, qui negocio ocium anteponunt,si de Terum utilitate conis tendant. Sed quid te moror, humanissime PrincepspNum quid ipsa prudentia, quae in rerum cognatione per se muta est3Quis est enim tam perspicaci tamque acute ingenio , qui cum rectissime omnia noverit, omnemque rerum naturam intellexerit, non subito quaerat, quicum quaesita & investigata conterre, quem erudire ac docere possit 3 Socrates Philos phorum parens Platonem erudiit; Lysias Pythagoricus Epaminundam , Dionem Plato , AIexandrum Aristoteles, Trajanum Plutarchus , atque alii alios erudierunt, quo meliores fierent & doctiores. At dicet quispiam . Inquirant ociosi volo; habeant quoad vixerint renum omnium cognitionem sine hominum societate : ubi e medio excesserint, relinquant monumenta li iterarum . O miram hominis iapientiam l o incredi cille acumen ingeniit o inauditam
198쪽
S a c. XI v. O XV. S I p T. III ditam docti hominis inventionem l Hunc prosecto 'hominem audire semper velim , qui novum sane hominem fingit nunquam visum , nusquam inVentum . Ego disputandum de his rebus censeo quae sunt, non de his quae esse possunt. Sed si ita est. nihil quidem resert roganti respondere. illi facile respondebunt; quod non sine ratione suas ille rationes perscripsit. In ea enim scribendi ratione actio est , sine qua nihil alium , nihil magnificum, ni- ωlque ad usum humani generis accomodatum esse potest. Rogat quis denuo, quid de his dicendum sit , qui divinitatem contemplantes sine litterarum monumentis soli vivunt. Quapropter Christiana religione consecuti sunt gloriam sempiternam . Ego id sacris Theologis infici ari non audeo; propterea quod intellectus & animae bona bonis corporis anteponenda judicamus: haec est & Αristotelis sententia. Sed si velim in certamen descendere , eorum ratio longe abest a proposita quae- 'stione, quae usum concernit rerumpubi. & humani generis comunitatem . Erit igitur nobilior ac tutior mentis agitatio , non utilior . nos Vero clautilitate & necessitate certamus . Sed dic , obsecro
te qui causam adversarius suscepisti , quis inficiabitur , sanctissimos illos patres, ct contemplationi indulgentes aliquid agere p At quid , si quis roget porant, Contemplantur, mentes agitant, quas res
in actione dubitat esse nemo . Nam orare sedulo &Contemplari quodammodo impossibile est . Ne igi-
199쪽
r a sp Is TOLEtur in octo id temporis consumant quod contemplationi superest, aliquid agunt; ut in vitis P trum legimus ; aut calathos & fiscellas intexunt, retexunt; aut stagnant rivulos ; aut hortis & oleribus indulgent. Hoc pacto vivendum est illis,quos necesse est, ministros esse sibi in rebus ad cultum vietumque necessariis. Id utrum ita sit, humanissime Princeps , sapientissimo judicio tuo disserendum relinquo . Ad utrumque enim quam aptissimus , sed ad rem militarem longe promptior , & Majoru
tuorum more inclinatior : tametsi, ut antea commemoravi , altera alteri auxilio est , actio tamen utilior , mentis vero agitatio tutior , quae sortunae volubilitatem contemnit , periculis non ullis
r subjecta est . Quare perge ita ut facis , magnanime Ρrinceps , ac gerendis rebus Cum pro regnorum amplificatione & paterni avitique nominis claritate , tum & pro tuo, proque posteritatis honore &' gloria , ac seorsum ' pro conservanda humani generis societate incumbas . Et cum octo litterarum suppeditare non possis ; res abs te magno fortique animo gestas mandare litteris & aeternitati potero in tuo ipse nomine consecrare : quod facturum vel metrica vel soluta oratione speres . Ita enim me velle ac debere , pro summis beneficiis in me tuis profiteor; pro Virili debitum erga te meum obsolisuam . Vale Italiae militiaeque decus , spes mea &temporis no stri gloria.
200쪽
Pasequino de Capellis honorando Secretario Principis Lombardorum.
ΡRincipem nostrum gloriosissimum Ioannem
Galeacium , Virtutum Comitem , earum domicilium , Christianitatis reparatorem,& Imperatorem Serenissimum Lombardorum,quam
to nunc , & quam ingenti fastigio summus rerum pater , & opifex exaltavit Θ Et quali voce, quibusque operationibus, aut qua saltem imaginatione cordiaca , gratiarum ad debitas lationes ipsi omnipotenti Deo procumbere debeamus , nec mens ulla posset aestimare , nec facunda quaevis 8c fertilis sermocinatio propalare . Multas quidem praestantissimas & laudabiles victorias , grandiaque beneficia , non indigne translatis tempestatibus , suae magnificentiae contulit ille princeps altissimus; quae omnia in sui laudem , nomenque benedictum, sese recepi se fassus est. Prae omnibus autem earum , presens trophaeum supradici ratio ipsa me Cogit; cum eX- cellat omnia mirabilia opera quae nostris temporibus contigerunt et ut antiquum & nobile Pallavium , ipsius victorioso cooperante sceptro , dudum sibi sublatam receperit libertatem , sub tuto