Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

194 EPIs TOLEnovimus comparari. Te tamen more humilium , modicae & incapacis intelligentiae fore dicis. Sed tuum vel bum , tuumque prius ans eloquium te longe alium indicarunt: mostrant enim verba plerumque mentis penetral ; nobisque ait Plato ad hoe datum suisse sermonem . Demum ; quod mordacia hus stiparis viris , dolenter assicior; & Optarem , ut Atlantem juvit Alcides in poli rectione , tuarum sic potens forem curarum parti, pem fieri, & te ab hoc quo premeris onere relevare . Multiplicitas namque curarum quod intenditur impedit ne ag tur ; veluti sata Creberrima areto in loco conjecta sese praepedire noscuntur . Sed , o Curae hominum frivolae, metus inutiles, spes inanest torquemur minimis quibusque prosternimur . Ideo miserabiliter humana conditio, nisi rationis virtutumque sustentaculo, relevatur . Quare cum sis prudentia Comitatus, ut video ; cum iis temporis experientia perdoctus , ut audio , solare in eo qui solus est omnium solatimn , dc salutare nostrarum remedium jacturarum , dc dede te libris, dc has mundi vanitates posterga; & praesertim cum non habeas filios , qui cor patrum plerumque mordacioribus eradicant curis , sese filiorum amore , perditioni corporis & animae,ut cos dites linquant, indigne subruentium; Et ut tandem claudam cpistolae meae metam,

me tuum , precor, habe; deincepsque ut filio me potire. Vale 1388. prima Julii. Johannes Mang. de Motta.

222쪽

VII. Ad Iohannem de Hurologio Palatinum

SPeculum quoddam, qualibet retrolapsi temporis aetate rarissimum , mirandillimuin in nOstia virorum sapientia pollentium inanistima penitus , interque clarissima illorum veterum ingenia, quos imperitantis Augusti tempestate floruisse' veridica quadam tua, nec non facunia epistola, quae priscorum merito intellectuum praulantiores prius natis excellentias praeconigat , elegantissime nominasti , locabile non indigne , splendidissimum ingenii tui lumen , laudatissime vir, omnibus virtute &humanitate consortium diligentibus percolende , verum mihi strictiori quadam reverentia praeferende , per diem digressus a te secreta mente , sed jucunda consideratione mirabar. Et scito, pater, quod dudum , postquam hanc urbem introgressus sum , quemadmodum claris plerisque viris faciebam , ad te quoquc aliquid scribere meditabar . Sed clariori , imo clarissimo litteraturus viro , singularius aliquid intendebam . Merces enim quaelibet suorum sunt valorum preciis dii inguendae . Lana nobilis, non ignobili luco , sed murice precioso, colore quoque praestantillimo tingi debet; regum corpora fulgentissimis vestibus induenda . Viri s pientissimi, non nugacibus , sed ponderatis, ma-

223쪽

l 196 EPISTOL turisque sunt alloquiis adeundi . Quare, quando me rebar impotentem scribere tibi huc usque , vir praestantissimc , deses fui: non enim mihi aequum. videbatur , sed absonum ; quod ignotus indoctus ego , quique sim Ju Venis imperitus, te virΟ-xum doctissimum , reverenda jam canicie colendissimum & maturissimum in omnibus, sic inconsiderate , & praecipitanter affarer prassertimque cum ferme per quadriennium a studio vacavissem . Ad haec , sita mihi superi auxilientur ostentandi de me cuiquam sui picionem ingerere non optarem. Novi enim aliquot, qui ut mirabiles appareant dietatores & lamosi Rhetores , praedicant, scripti . tant undequaque: qui cum sese autumaverunt f mam naetos, fastidium ingerentes, indoctissimi sunt reperti. Quorum de acie nollem fore ; post quam de te jam indelebilem' cordis mei conceptibus compressi fiduciae cicatricem , quam caua terio caritatis impressi , & ubi intus mentis in medio sumpsi tuae venerandae dilectionis emblema , teque habendum fore dum vives; postque fata , si tibi superstes mansero , absentem , praesentemque pro meae intentionis prospectibus proposui semper . pro eo bono dc spectabili viro quem dicit Annaeus,

Ut tamquam te conspiciente convivam , teque meis in aetibus semper reverear : 8c quoniam silentium . modo rupi & audacem flatum coepi, non .ut tibi blandiar vel me ostentem , quoniam a me utrumque abesse curavi , sed ne muta caritas introrsum tor

224쪽

S 1 e. XIV. ET XV. SCR I pr. I97peat & vilescat. Nisi enim carbunculus sub acervo cineris consopitus admotis combustibilium materiarum aridis nutrimentis excitetur in flammam , reso lutus in se ipsum , inter cineres penitus extinguetur ; sic amor tacitus , non expressus nisi aliquibus justis & honestis fomitibus agitetur in flammam , paulatim deficiet & vanesceti ubi vero flamma , fomitibus undique coacervatis ad ipsam , e X- creverit in vaporem , non valet ullius aquae respergine comprimi vel extingui . Ampliatur enim amicitiae principium , tametsi requirat in virtutum mutuo substantiali fundamento primitus radicari . morumque similitudine , coaugetur inquam & accenditur ignibus veri amoris , communicatione secreti cordis , dulci Collocutione verborum , morum habitibus honestorum, decoris gestibus honestatis, utriusque pallicipatione sortunae, suavium visitaetionibus scripturarum & hujuscemodi. Esl quippe

aliquid, nec id evanidum, neque leve , cernere perlucentes splendidi cordis praecones, & indices amicantium radios oculorum ora gratissima con tueri et veras audire & reddere voces , inquit Maro,

in quibus sepe patet animi pulchii tudo & consor

mitas voluntatum . Speculum enim mentis plerumque resulget in verbis, ait Ambrosius . Praeterea jucundum est valde, litterarum figuras aspicerire , non volantium sicut umbra , sed durabiliter impressarum , manu ejusdem quem maxime diligimus exaratas , & de suae mentis fonte scatentes . .

225쪽

I 8 F p I s T O. L RHis igitur aliisque modis exsuscitatur flammae indesinentis taliter incrementum , quod nullis flaminibus turbinum , nullis susionibus undarum mortificabitur vel desistet. Quare pos dulce colloquium jam tecum Peramoene susceptum , . cum sis aetate venerabilis , imo pater prudentiae scientiarum excellentia dominus , & magister, vera bonitate &humanitate gratissima , multipliciter reverendus ,

propter se stabilitae amicitiae glutinio quadam caritativa parilitate domesticus aequat enim amor etiam eos qui gradu dispares sunt, ut nosti) , calamum sumpsi audentius , ut tibi aliquid qualite

cumque notarem ; nec curavi scribere tam amoene , quod nescio, quam amanter , quod vellem , spem de te , pater, non ambiguam gestans , quod insulsa recondies , resecribis superflua , & inconsonis vocem dabis . Nec tamen putato , ut te incitarem ad calamum , me nunc scribere absit . Nulgo vellem te labore vel tardio assici; satis mihi es: , quod hoc legas ; satius enim est quod tibi non ingerat taedium , vel faciat occupatum , vel aliqualiter te disturbet, satissimum denique mihi erit , idque permaximum quod me ames. Ad rem igitur

Affatu nudius tertius tu' de veneranda pater nitate iam habito , ejus quidem mei se jam lucis tenebris noctis obumbrantibus superficiem terrae , ViXoculos quivi saporosa quiete concludere , sed id longe ultra noetis medium parum seci: de te enim

226쪽

c. XIV. E T XV. S R I P T. I99 dumtaxat, & tui intellectus mirabili profunditate mea cogitatio volvebatur , & de tuae praestibilitate sapientiae, quam tibi donavit qui potest omnia Deus, quamque industriae tuae nobilibus & lab riosis studiis adauxisti. Quae quidem cogitatio mire dulcis , quamquam sopito mihi nulla somni gravedine decussa est : quin posteaquom obdormivi

conversa est in jucundissimam visionem . Re vide- .ham enim sphaerilogium tuis fabricatum manibus, deque tuae profundissimae mentis altitudine protructum in formam; opus hercle ingentissimum , opusque divinae speculationis , opus denique hominum ingenio non dabile, neque operabile , & nul- lis unquam diebus antelatis plasmatum : quamvis

dicat Cicero, Possidonium sphaeram effecisse, cujus singulae conversiones essiciebant in sole & in luna ,& quinque stellis errantibus , quod efficitur in caelo singulis diebus & noctibus . Non equidem reora tantam illi operi insuisse rationem artis, non id ingenii magisterium quod in isto . Nec per posterorum quemquam credo unquam factibile erit, vel saltem superabile ; cum non videamus in aetatum successione tam excelsas ingeniorum auehelas . Sed

quid fabor Θ Deccntius quippe foret hujusce rei silentium figere , quam exiguum loqui, ut de Carthagine Crispus inquit. In hoc enim opificio artificiorum plenissimo, tuis manibus elaborato, elima to , atque adeo mire sculpto quod nullius artificis docta manus ipsum quiret agere , cernere datux, N ' ce

227쪽

uoo ΕpIs TOLA certis discriminatos metis septem stellarum , qtne ab incessu dicuntur erraticae , circos sese orbiculata Circinatione urgentes ; quorum altior est is qui dicitur Saturni, quem Munt in aethere minimum Videri , sed ipsum maximo ambitu circumagi; hic-que tardiVagus anno triceno ad metam a qua digressus fuerat regissum inchoat , & orditur; hic in-4luentiam consert gelidam & rigentem . Post hunc

Iuppiter vertiginem suam rotat, volucri Ore tamen motu , annis scilicet duodecim complens cursum . Tertium Mars mox globum sortitur bino peragens Viam anno , cujus ardore protenso & super-- stantis pulpito primo siqnis rigore , qui falce recurva priscis temporibus pingebatur , Contemperatum Jovem utrique interpositum , salubrem influen tiam dare eonstat. Sol autem lucis maximus lator ,

solus omnium generabilium post Omnipotentem Deum productor & similiter propagator , medius existens perlucidissimis & amplistimis mentibus ,

annuo per Zodiacum transitu complet orbem I cujus ascensum pariter & descensum , temporum vices , mensium ordinem, signorum respectum , dierum augmenta , nec non decrementa , horarum denique spatia & momenta, & totum ejus officium subtilissimis figurationibus exemplorum per singu los gradus & puncta , perspicacissime designasti . Post hunc Veneris sidus , loca quod alterno per

ambulat i tu ; nam Solis ortum priecurrens Ut egre gius praeco, primo Lucifer nuncupatur: ab occi- ω dente

228쪽

S A c. XIV. s T XV. SCRIPr. a OIdente stero lucεm prorogans est nomen Vesperis consecutum. Hujus sideris influentia cuncta gignit in terris . Nam , ut inquit Plinius Veronensis, in

alterutro cXOrtu genitali rore conspergens, non modo terrae Conceptus implet, verum animantium

quoque Omnium genituram stimulat. Signiferi autem ambitum peragit diebus illis totidem quibus Phoebus, ab ipso ni quam absiistens partibus sex &quinquaginta longius , ut Timaeo libet. Penultimum si tuasti descensive Mercurium , illi proximum

sed non ejus virium, non etiam quantitatis . Hic fertur novem diebus circulo ociore γ modo autem solis exortum , modo radians post occasum , ab eo nunquam ΚXII. partibus amotus, ut placuit Sosi-geni. Phoebem , quam Lunam, Dianam , Dictynnam , Proscrpinam, dc Cynthiam nostri prisci vates variis respectibus nominarunt , Planetarum ultimum , terrae magis proXimum demum sistis; quae

. nocturnarran tenebritudinum antidotum , vari tionis ambiguae, nunc exiguam & inanem , nunc imbutam & bene pinguatam se offert, nunC arcu tam cornibus , nunc circumflexam orbibus , nunc' nitentem juventa, nunc languentem senecta , nunc rubore sui fusam ventorum bajulam , nunc tinctam pallore nunciam pluviarum , nunc alba serenitate perlucidam tranquilli temporis quod a nobis

mundo degentibus frequentius exulat hortatricem , quandoque latentem, quandoque serius , quando que ocius apparentem ; nonnunquam corolla prae

229쪽

acia EPIsaeo Lacinctam, puri coloris aliquando, alias denique rutilantis : laec est aliquando sanguinea magnarum pertendi trix jacturarum , excelsa plagis in aetheris aliquando , contigua montibus aliquando ; aliquo tempore vergitur erecta in boream , nonnunquam dejicitur verius austium : ambitum quippe suum minimum obit ; vicenio namque septenisque diebus ,& tertia diei portiuncula tantumdem aetheris emetitur , quantum gelidi senis sphaera trigesimo lustrat anno . Fratris is a fulgore suum radium occulit &asumit, amplificat ac extinguit; hujus ob interventum cum dem etiam Solem nobis occultari compertum est, ipsamque Lunam terrae obice : radii enim Solis , Lunae interpositu opacati , splendorque Lunae,terrae objectu, tenebras invehunt repentinas . Quae quidem omnia singulaque intuentibus perspicaciter , materiali excmplo vivo mirabiliter demonstrasti. Sed de his satis superque per me nescium siderum perstrictum sit; de quibus cum alio . ponitus siluissem , tecumque , ni fidens audacia de te sumpta me intimidum secisses & promptum;

cujus & non alterius in manus fore perventura, tam temerarias ut sinerem non essem ausibus 1 quia pos- 'sem facillime subsannari, ut in Oratore suo Cicero risum narrat ab Hannibale Phormionem , tanto tamque probato bellorum imperatori scientiae mi litaris monitus ingerentem . Porro circulus ille imserior in opere hoc tuo locatus , in quo dies singula mensis cujusvis ,& totius anni computus, & ka

230쪽

S A c. XIV. ET XV. SCRIPT. ao 3lendaria sertate noscuntur , dc rimatae sese offerunt senes rellae , festi solemnitatem , si quam ea luce celebrari contingat, ostendenti, pandentique Cancellulo Sancti nomen designatum in circulo; non parum admirationis ignorantibus causam affert ι intelligentibus Vero delectationis ingentis. Atque ut paucis expediam, nullum magnis temporibus tam egregium, tam mirificum , tamque praestantis

artificium ingenii non fuisse repertum . Quod aedepol si fuisses tempestate priscorum, ante scilicet quam Verbum , & Unigenitus Dei Christus ex utero Virginis carnales sumeret induvias, te coli fecistes, & transtulisses'in Deum . Si enim Apollinem cithara , si Asculapium & ipsum Apollinem medicina , si Saturnum Bacchumque Jc Cererem agricultura , si Vulcanum fabrica, si linum Osirim;

si denique . ut sileam ceterCs , Ollya Minervam munere Divinitatis beavit, Ac in culturam celebrem posteris suggessit, cur non te tam mirabilis horinlogii inventorem , in Astronomia ceteris eminentem , naturasque rerum omnium , 8c arcana rimatum , utque testabatur in quadam magna quam tibi scripsit epistola laureatus noster Petrarcha ', heu dum vixit amantissimus tui, principem medicorum, cum ipso superstite tot florentiores qui' modo Vigeant reperti forent medici , te tamen praeponentis omnibus non indigne; Cur non, inquam, te in Deum merito posteri coluissent 3 Verum te vere divinum , OrbiL

V. Praefat. . .

SEARCH

MENU NAVIGATION