장음표시 사용
631쪽
I OoBI s A DOLATI fio certo che tenete & istimate. Pertanto torno adessoriarvi & pregarvi se mi portate amore , & se conoscete , che io amo voi di core veramente fraterno , che vogitate dichiarare ii bono animo vostro a sua Santita, come ho detto , con una lettera,
la quale io a tempo & luogo te presentero; & sono certo, che appresso quella ne acquisterete commendatione & gratia, & appresso tutio ii nostro sacro Collegio tal riputagione , che & a tuiti insieme &a classeuno di voi in particolare potra in molle co- se giovare, & neli' honore & neli' utile: oltra che, come vi assermo & replico , questa ε sola la via diessere grato a Dio , & di tenere it loco & nome divero Christiano . State sani. Di Roma alii xv. di
632쪽
C Upienti' mihi agere semper aliquid, quod esset dignum iis studiis , in quibus a puero , non
modo liberaliter , verum etiam magna cum spe fueram educatus, multa saepe obstiterunt, quae non tam interrumperent quidem hunc omnino meae voluntatis cursum , quam retardarent. Nam
cum mearum initio actionum , quas in media ipsa adolescentia, consiliis posterae & consequentis vitae capiendis susceperam , clarilsimis in urbe Roma & potentibus viris observandis me dedi si semέ quod is sero ad lucem & ad cognitionem hominum omnibus ingenuis, & praestantibus animis aditus primus atque introitus esse videbatur usus illorum auctolitate & consilio ad eam vitae rationem me contuli, quae soluta 8c caelebs, ac Sacerdotum ordini legibus nostris praescripta , magis etiam cum meis optimarum artium studiis& occupationibus congruebat . Quarum ego artium amore inflammatus, cetera omnia vilia dc mihi posthabenda esse ducebam. Itaque quantum mihi ab observantiae ossiciis vacui & liberi temporis
2 Proemium hoe esse operta, quod Sadoletna moliebatur de Rest. Christia inna ex ipsa eius lectione patet &stylo, qualis proemiorum esse consuevit. Auctor dialogi da elaris Poneseiarum ephiolariam Seriptoribus in Sa idoeti vita . quam dialogo subieeit pag. as. partem huius producit, at qne epsoιam semel iterumque vocat a
633쪽
IAC HI SAD OTI 6oyris relinquebatur, quod erat tum quidem plurimum , totum in Philosophia, & in volutandis summorum Auctorum libris monumentisque tere-ham , dieque ac nocte Graecis di Latinis insed ham litteris; semper id mihi, quod illa aetas tum ferobat, praecipue habens propositum , ut eis imitandis quos assidue legebam , immortalitatem aD sequerer eamdem si possem, quam illos videbam esse consecutos; dc in cognitione quidem rerum atque doctrina, ad omnem excellentiam; in param dis vero rei familiaris copiis, ad mediocritatem
aliquam pervenirem . Secuta sunt tempora , cum a Leone X. ptimum , deinde a Clemente v II. Pontificibus maximis ad negocia publica vocatus, factusque epitholarum principalium , hoc est earum quae vel ad Reges a Pontifice summis de rebus mitterentur , vel a Regibus cisdem ad Pontificem asseruntur , δέ lucubrator & cultos; quod munus ma gni sane in Urbe & honoris & nominis, superioribus temporibus Magisterium Scrinii, nunc a popu lo Romano Secretarium domesticum appellari video ; gratam illam admodum , & mihi non inop-
Portunam occasionem accepi, quae mihi datura EXercitationes videretur, ex quibus ad ea doctrinae sudia , quae Colueram , maximarum quoque rerum usum adjungerem . Igitur tredecim annis in eo negotio Versatus, cum ita & fidem meam Pontificibus ipsis, & ceteris comitatem liberalitatemque Probassem, ut omnibus perspicuum factum esset ,
634쪽
6 Io EPISTOLI nihil a me neque in uberrima re illiberalis Compendii , neque in illo honore fastus , sed tacitum integritatis fructum & bonam existimationem esse quaesitam ; cupivi me illinc aliquando abstrahere, & ad mea exoptata studia me referre, in quibus magnum proiecto damnum & quam- .dam veluti vastitatem eram passus; cumque aliquot annis ante , summum Sacerdotium Carpem toraetensem, quem Episcopatum vocamus, a Le ne accepissem, nactus idoneam causam commea tum petendi a Clemente VII. , quod me meam invisere Ecclesiam omnis divina Ac humana ratio cogebat, alacri δc laeto animo ex Urbe egressus sum , hac mente trans Alpes in provinciam Galliam proficiscens, ut omni abjecta voluntate ita Urbem unquam revertendi, perpetuum illic vitae studiorumque meorum domicilium ponere Constituerem . Sed profecto altior est illa, & longe potentior nostris omnibus consiliis vis & suprema Dei Omnipotentis dominatio , quae haec humana suo arbitratu agit atque versat , neque sinit fere cujusquam hominis consilia dc deliberationes ad suos ec destinatos exitus pervenire . Nam cum decimum jam annum in mea Ecclesia assiduus degerem, beatus si cuiquam homini e genere mortalium hac voce uti licitum dc concessum est) beatus inquam , quod Zc divinae religionis munerumque Ecclesiasticorum sanctitas , 8c hominum illorum benivolentia, δc optimarum litterarum in primis que
635쪽
IAco EI SADOLATI. 6 II que sacrarum studium attenetum 8c diligens . . ceterarum curarum Cupiditatumque omnium vacuitas animum meum summis semper gaudiis delectationibusque resarciebant, nullus ut unquam esse
posset in eo neque desiderandi quippiam, neque poenitendi locus; illinc tamen ex illo beatissimo ac jucundisiimo vitae statu, meisque jam fundatis
consiliis & rationibus migrare etiam , ac recedere compulsus sum . Vocatus enim ad Urbem a Paulo III. Pont. maX. qui Clementi successerat, ac eo nomine Vocatus, ut una cum aliis nonnullis electissimis viris, corrigendis moribus Sacerdotum, qui negligentia superiorum temporum a Veteris curriculo innocentiae deflexerant, operam & partes meas impenderem , cum id neque homini a me, neque rei ipsi denegari potuisset; haud ita multo post ab eodem Pontifice, praeter omnem quidem expectationem meam , in amplissimum Ordinem S. R. E. Cardinalium cooptatus sum . Si memorem , quanta cum animi mei molestia, fidem fortasse non faciam , quod ex consuetudine ceterorum de mei ipsius voluntate judicabitur : sed tamen ego Deum testem advocans,optima fide hoc assirmo, nihil mihi visum esse meis posse accidere institutis rationibusque inimicitius . Etenim qui Primum natura ipsa vere liber, deinde etiam mente atque animo studiis optimarum & praeclarissimarum artium totus deditus, cuique praesertim neque honoris ambitio nec cupiditas opes facit q - Opta-
636쪽
6Ia EPIs To Laoptabiles, sed tantum ardor quidam inhaerens Mpenitus insitus eum ad contemplandi & intelligendi incredibilem quamdam voluptatem rapit; isserat aequo animo, fructuosissimum ocium impeditissimo negocio, suavitatem libertatis servitutis molestia commutare Atqui perstringit fortasse
oculos minus acriter intuentium hujus splendor honoris; angores vero Ac solicitudines,quae insunt in eo & assidue haerent,cum non cuivis in promptust dispicere , curritur certatim ab hominibus leviter judicantibus ad eum ambiendum , flagitandumque , de quo nos plene longa observatione rerum antegressarum eramus edocti, nihil eo fieri posse placatae &tranquillae vitae repugnantius. Itaque & fugeramus eum studiose per Leonis & Clementis tempora, quorum uterque mihi honorem
illum desponderat . At posteaquam nihilon i ius in eas plagas quas diu vitaveramus fuimus compulosi , permisimus quidem nosmetipsos Dio , nothroque ossicio & muneri non deesse consti tu imus; decrevimus tamen , id quod fuit necesse, interinissionem studiorum commentationumque nostrarum, quarum jucundissima eXercitatione cum antea teneremur , ela scripta jam aliqua partim divin ae. Partim etiam humanaePhilosophiae in lucem edidit- semus , incredibile dictu est, quantum his deinde
decem annis, quibus ad Cardinatatum suimus evecti in omni gcnere litterarum jaetutae detrimentique fecerimus , quod in iis quando alterutrum
637쪽
IAcoHI SADOLETI. 613 scilicet necesse est, aut acquirere in illis quotidie aliquid , aut deperdere propter molestissimas quidem multarum rerum occupationes atque curas,& progrediendi erepta nobis facultas, & neccusitas retrogradiendi fuit allata . Sed tamen is, cum viri non sit debilitari animo, quamvis difficillimis in rebus, neque cum sortuna colluctantem in terram se abjicere atque prosternere , sed Contra niti sortiter atque constanter , si nihil aliud,
saltem ut non instrenue neque indecore cadatur ἰConstitui animo , anteaquam ea, quae diu & multo cum labore collegeram,veterum lectionum rerumque pulcherrimarum monumenta eX mente mea
proritis emuerent, ipsum illud opus, ad quod essi- Ciendam primo accersiti fuimus, correctionem videlicet morum atque emendationem, quae in cuncto quidem populo Christiano, sed maxime in Sacerdotibus Dei videtur necessaria, libris & litterarum Custodia comprehendere ; quando , ne eam re re pere exequi peragereque possemus, temporum ini quitas fuit nobis impedimento . Quamquam autem di senectute jam graves ; quippe qui ad septuagesimum annum accesserimus , 8c quotidianis disti, tionibus impediti, & non satis firma valetudine , tantum hoc onus tollere gerereque instituamus , quod magis videatur florenti validaeque aetati, quam nolitie aflecte ac debilitat e convenire ; tamen Dei clementia de bonitate confisi , qui pias fovere Voluntates est solitus , idque ante oculos positum imQq 3 tuen-
638쪽
6I4 Bν Is TOLEtuentes, de quo supra dictum est, nos, non ignave, sed sortiter conantes extremum diem fati expedi re debere; non deterrebimur , quin omni nostraec animi contentione , laboris, subcisi vis horis dumtaxat neque enim aliter nobis est licitum nitamur usque ac elaboremus, donec cudamus e Vetere sorma , quantum in nobis erit , aptum idoneumque velut simulacrum, in quo, tamquam in speculo, cerni & agnosci ab omnibus possit quae Christiani hominis vita,& cujusmodi specimen morum ac studiorum in Dei praesertim Sacerdotibus esse debeat, a quibus vivendi exempla potissimum petuntur , &quorum imitatio aut infundit vitia in populos , aut extrahit illa ab eisdem atque purgat; quod opus inscribere de Republica Ecclesiastica decrevimus : magnum negotium & perdifficile aggressi, sed in quo perpoliendo omnium dierum curas &noctium ponere conveniat. Quod si mihi , divina
suffragante ope, ex sententia processerit , erit ex illo aliqua sortasse tu ea non aspernanda hominibus utilitas; a me quidem certe magna & multa Deo habebitur gratia . Sin autem nos rum interim laborem atque conatum aut mors praeciderit , aut occupatio valetudine oppresserit; nihilominus tamen δc gratias Deo agemus, & posteris testatum de nostra voluntate relinquemus , quae profecto ejusmodi in nobis innata est , ut quicquid unquam ope, studio , auctoritate , gratiaque valuimus , totum
id , neglectis etiam & posthabitis commodis nostris, sicut
639쪽
IACOBI SAD LATI. 6 Issicut & praeterita vita & praesens nostra fortuna satis indicat, ad aliorum commoda utilitatesque contulerimus: in quo quidem juvandi & ceteris commodandi genere , hanc in primis ingenii &