Miscellaneorum ex mss. libris Bibliothecæ Collegii Romani Societatis Jesu tomus primus secundus Clarorum virorum Theodori Prodromi Dantis Alighierj. Franc. Petrarchæ Galeacii Vicecomitis ... et Jacobi Sadoleti epistolæ ex codd. mss. Bibliothecæ Colle

발행: 1754년

분량: 648페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

XXXIII. SANCTUS. AC BEATUS. D. N. PAPAE .

Ρ Ater Sanctissime ac Beatissime, post pedum d

vota Oscula beatorum . Etsi multis, ac magnis a Sanctitate vestra , non ullo meo merito, sed ipsius tantum bonitate,beneficiis affectus atque ornatus,

parem &similem omnibus debeo gratiam , quod quamquam illa gradibus inter se differant aliud enim est eorum quod ad commodum meum pertineat , aliud quod ad honorem , reliquum quod ad justam quandam , & piam animi mei jucunditatem tamen , quoniam ex eodem fonte benignitatis universa deprompta sunt, mea una, atque eadem omnibus illis est obligatio . Si tamen petatur mei animi judicium , & quo ipse magis sim delectatus requiratur, non dubitabo proferre palam , & dicere,hoc quo Sanctitas vestra hos nuper populos fidei meae a Deo omnipotente commendatos , & creditos, ab impendente illis ex impor

a Argumentum epistolae huius petendam ex Flore bello in Sadoleti vita . ubi de Carpentoractentibus scribit s Maxιma jamdaia Hebraorum mulare a apud eos consederati ii Christianos homines impeνitos is in Ilidas ciν-cμmυenιre . ev quibus pecunias credidissent, o, fenoris gravitare , reno-ndis multiplicandisque usuris ad extremum fortunis omnibus eυer. rere solebant . Eorum quoque a ratiam in fraudes, suscepta miserorum populorum causa , eaque distenter apud Pontis Max. o. Magistratus Hrbanos per litteras π pro ratores acta , magna ex parte repressit tandem erenit. Pro repressa ergo de coercita Iudaeorum avaritia , di fraudibus Paulo a D. gratias agit . De his saepius repetitum sermonem in epistolis ejus videbis lib. xii. ep. s. ra. I 6. 7. lib. κMI. ep. 3. lib. xlv. g. re s. quae sun ς Omnes anno superiore is 3 p. scriptae : lib. xvii. q. s. hoc ipso anno .

612쪽

ς88 EPISTOLAtunitate , & avaritia Iudaeorum exitio liberavit . maximum mihi fuisse jucundissimumque beneficium. Equidem habeo fixum in animo, hueretquo id mihi in memoria, & semper haerebit; Cum Sanctitas vestra suo ipso tacito mentis consilio , suaque sponte me ex longinquis oris, & regionibus Romam evocatum cum summo honore dignum non

tam invenisset illa quidem,quam secisset, in amplissimum ordinem S. R. E. Cardinalium cooptavit, Deique summi imitatione , dc moie, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, quem obscurum hominem , ignobilemque acceperat , In loco

illustri, & splendido collocavit . Quo ipsius de

me judicio nihil ornatius, honore autem dc munere nihil magnificentius potuit desiderari . Et certe nil videbatur ad hanc beneficentiam & paternam propemodum erga me voluntatem addi posse. Sec tum illud est, ut cum ad aures vestrae Sanctitatis pervenisset, me in re familiari, vehementer perturbatum elle , nec solum laborare animo , sed citam corpore jacere aegrum ; illa ad me visendum unum ex mis intimis , Ac fidelissimis mitteret, qui me non solum ipsius verbis consolaretur , sed magnum ab ea pondus auri, & subsidium vitae commodius agendae , statutum mihi in menses singulos largum ac liberale stipendium deserret. Qua ego vestrie Sanctitatis eximia , 8c singulari liberalitate cum non essem usus , ne gravius illi aliquod onus, quam meus patiebatur pudor, imponerem , praeoptassemque

613쪽

IAeo EI SADOLETI. g89que reverti huc ad meos, & cum his vivere, qui-hul cum eram assuetus ; quid mihi in mentem venit , aut postulare , aut Oprare, in quo Sanctitatis vestrae benignitas , atque humanitas precibus, dc votis meis non praecucurrerit potius , quam supplicanti mihi fuerit assensis. Vera dicam,Pater Sancte, si haec pendantur omnia, & simul examinentur . nec solum cujusmodi ipsa sunt , quam ampla, quam clara , quam honorifica, sed etiam a quo auctore profecta sint, nempe a Principe sapie tissimo omnium , & maximo, cujus vel nutus o nare solus quemlibet potest, mihi non intelligere solum nece1se est, verum.etiam confiteri, ad tantam vim, & magnitudinem Omnium obligationum ferendam, ac sustinendam, ane unum non satis esse; ad quam ne omnes quidem , qui ubique sunt, majore multo ingenio , quam ego; & opibus sortunae praediti , pares esse possimi. Sed etsi tantorum onere ossiciorum oppressus, & pene obrutus , lo-Cum novae gratiae esse non arbitrabar; quod videbatur mihi vestrae Sanctitatis liberalitas tot erga me donis, di muneribus jam esse expleta; accessit tamen recens haec gratificatio , quod ejusdem vestrae Sanctitatis providentia singularique consilio , populos meos mihi incolumes , atque salvos videre licitum est, quorum ego propinquum, & imminentem interitum lugere jam coeperam . Etenim cum ad domesticam eorum paupertatem , quae sane illis assidua & familiaris est de aratoribus,

614쪽

& agri cultoribus loquor , quae longe maxima, lemaxime cum Iudaeis implicita multitudo est cum

ad onera infantium , & liberorum , quorum ser- me haec gens nimis interdum est secunda , cum ad

sterilitatem terrae, rerumque gravem omnium,

intolerandamque inopiam . Judaeorum acerbitas . di crudelis exactio seueratarum pecuniatum accederet , quae illis per carcerem, per vincula, per detentionem in urbe agricolarum , & rusticorum , eorumque ab aratro , & opere rustico abstracti

nem, minus certe honestis , & laudabilibus privilegiis concessa est ; quis dubitare pollet, quin omnia , luctu . & lamentis. & direptione larium , Pauperumque socorum, fuga, ploratu , lacrimisque infantium , di muliercularum misceri, atque agitari futurum esset necesse , nisi Sanctitas vestra suo incomparabili . Ac opportunissimo dono , mora solvendi debitoribus ad annum prorogata , miseris, atque egentibus ipso in tempore subvenisset 3 Quod quamquam ab illa datum est summi hominis fidei, & praestantissimi Cardinalis auctoritati, & testimonio Reginaldi Poli, qui pro his

gentibus deprecatus est ; tamen quoniam hujus rei fructus ad me potissimum redundat ; egoque memetipsum ad hanc sententiam , 8c voluntatem quotidie magis erudio , ut eorum qui in fide mea sunt, salutem , & tranquillitatem meis comm dis & utilitatibus potiorem semper ducam; habeo , atque ago pro tanto beneficio Sanctitati vestrae

615쪽

IAeo BI SADOLETI. ς 9 Istrae maximas gratias, meque hoc ab illa praecipuo,

di summo ceterorum omnium munere affectum es

se , & confiteor , & praedico . Nam cetera illius erga me liberali tatis indicia ad me ornandum pertinuerunt ; hoc ad stabiliendum: ex illis meum nomen , & fama celebrior facta est; ex hoc pietas mea , caritasque erga meos eum fructum summae jucunditatis adepta est , quod fratribus his meis, atque filiis neque enim alia eos mente , &voluntate prosequor ), jam jamque iactante , &Proxima pernicie,per S. V.liberatis,me quoque in illis salvum , & sospitem ab eadem V. S. factum esse .gaudeo. In quo ipsa mihi, non honoris έolum ut olim , sed hoc tempore, virtutis etiam atque officii, quod mihi multo est optabilius , & charius, cti parons , & adjutrix , & conservatrix sola est. Sed cum leve sit verbis agere gratias, ab operibus

autem atque factis altitudo fortunae S. V. me prohibeat; testor omnes eos, qui virtute, & Veritate in cauo sibi domicilium acquisierunt, tanquam mei animi, & intimae voluntatis conscios,me,uno excepto dumtaXat Deo,& iis quae ad Deum pertinent . quae S. V. vult etiam excipi, omnes meos de reliquo sensus omnes , animi mei facultates atque partes , Omnem cultum , morem,

Observantiam , gratiam , ita & debere , & haberes. V. deditam , atque adstrictam , ut nihil neque in fortuna , neque in vita meum esse possit, quod non ad illius necessaria tempora , omnemque ejus

616쪽

sya EPISTOLAE auetoritatem , 8e dignitatem defendendam, si usus veniat, offerre, atque objicere sim para tus. Interim autem pia voluntate erga S. V. , & gr t, illius beneficiorum memoria incensus , Deum omnipotentem assidue rogo , ut is ea omnia V. S. largiatur semper , & tribuat , quae egomet maxime ab illo tribui mihi semper cuperem , atque concedi . Valeat S. V. cujus beatissimis pedibus me commendatum esse cupio . CarpentO- raeti Idibus FebruariiS Μ. D. X. L. S. V. infima Creatura Ia. Sadol.

XXXIV. CAROLO LOTHARINGO CARD.

SAepe mihi ad amplitudinem tuam scribere cupienti , & initia ejus familiaritatis , quae olim

summa tua humanitate mihi tecum contigit hoc litterarum genere , quando majoribus ossiciis non possum , colere , illa res fuit impedimento , quod sum veritus, ne si tibi tot tantisque negotiis im

pedito

a Beelesiasti eam provinciam Comitatus Venusini magnis affectam ineom. modis . lniura regiorum militum, Carolo commendat, quo tempore ad Regem Legati mittebantur , qui praesentIum incommodorum levamen pete hant , di adversus sutura aliquod praesidium . Notissimum est Caroli huius nomen, vel ex hiltoria Tridentini Coneilii 3 Ee de eo nos quoque multa orarionem uιermam Perri Perpiniani , atque inter cetera, cum vulgo Gui sus seu Gusianus diceretur , defuncto Ioanne patruo Cardinali , LOrbarin gium dici coeptum s quod & Thuanus lib. s. num. t a. tradit, & Ciac niux rom. 3 σοι. 724. cum tamen Cardinalis ereatus sit va. Kal. Aug. R. 34γω hine vel error irrepsit in anno adisibendo . legendusque hic idem , Sadoleti vitae postremus , vel inscriptio Graio Cardinali postea addita 3 quod est fortasse verius e ita enim scribit Sadoletus . ni videatur Carpentoracti cilc .

617쪽

I coHI SADOLETI. ς 93 pedito inanes litteras misissem , non satis tibi vi

deier , dc gravissimarum occupationum tuarum, 8t publicae utilitatis rationem ducere . Nam tu cum eas apud maXimum istum Regem Reipublica partes geras , quae summa tua vii tute , summoque ingenio, tuaque, & Majorum tuorum nobilitate maxime sint dignae; proiecto curae cogitationesque tuae minime sunt interpellandae, nisi cum se aliqua giavior occasio obtulerit, ut ad operam

patrociniumque tuum pro necessariorum nostrorum commodis sit confugiendum . Quae quidem nunc , Cum mihi in primis opportuna esset oblata occasio scribendi ad te, ut tibi horum populorum, qui meae curae a Deo commilli sunt, res & commoda dissicillimo ipsorum tempore commendarem , libenter eam arripui; existimans tkl quod re

est, me neque honestiore ratione meae summae

erga te observantiae amorisque constantiam tibi declarare , nec justiore de causa tuam humanitatem , benivolentiam, atque amicitiae fidem impios a e posse . Ea autem res sic se habet. Cum haeCEcclesiastica provincia Comitatus Venesini magnis modo aflecta osset incommodis ex militum regi rum exercitu,qui non eis legibus eaque moderatione,quae illis ab optimo rege fuerat praescripta, iter

per haec loca fecerint, sed fere hostili animo hanc maxime pacatam, & Regi ipsi deditam provin-

Ciam Vexaverint, magnisque nostros homines cum injuriis contumeliisque affecerint, tum extraordi-

P p nariis

618쪽

ςs EPIs T LAEnariis sumptibus exhauserint; statutum est publico consilio duos isthuc ex nostris mittere , genere, probitate , industria in primis insignes, qui clementissimum Regem de provinciae hujus incommodis admoneant, petantque ab eo cum aliquod praesentium incommodorum levamen, tum futurorum etiam temporum praesidium : quod quidem non in pecunia , sed totum in ipsius Regis gratia benignitateque positum sit. Eos ego , Causamque una hujus provinciae, tuae amplitudini, bonitati,

fidei, humanitatique Commendo; te etiam , atque etiam orans atque obtestans , ut tuam gratiam auctoritatemque , quae summa est, interponere velis , quo Rex ipse facilem se precibus nostris praebeat , nosque , quos suo nomini, auctoritati, voluntati addictissimos, cum usus venit, semper est expertus , dignos statuat, quos & justitia sua aequitateque tueri, & benignitate . & gratia prosequi velit. Hoc cum nobis gratissimum & ad homines hujus silietae provinciae sublevandos opportunisiasmum feceris, tum tuo etiam ossicio , & dignit ii maxime Consentaneum : Cum haec ipsa provincia ita in ditione Romana , & sic Ecclesiae sit, ut nominatim , ac proprie ad amplissimum ordinem S. R. E. Cardinalium pertineat ; in quo Ordine

cum tu auctoritate , gratia , opibus, virtute , dignitateque tantopere excellas , debes profecto ea ipsa eximia, cum animi tui, tum sortunae bona, quae ad omnium commoda , qui tua opera indigeant ,

619쪽

IACOBI SADOLETI . s9Stam liberaliter adhibere es solitus, in primis ad eorum, qui tuae fidei crediti sunt, salutem, utilitatesque conferre : me Vero ipsum tanto tuo beneficio devinxeris, si tum negotia hujus provinciae , tum eos ipsos actores , & nuncios tua illa insigni comitate fueris complexus, ut maXimam tibi perpetuamque gratiam , si minus eam meis officiis referre possim quod tua amplitudo tenuitatem sortunae meae longe exsuperat) ; gratisIimo tamen , &memori animo sim habiturus. Vale Kalend. Aprilis Isssa.

XXXV. Iacobus Sadoletus Episcopus CarpentoraeteUs Clarissimo Iuris utriusque Doctori

IO ANNI DE LOPIS.

AMor tuus erga me omnibus in rebus se oste dit , idem ille quidem semper , & inveteratus jam inter nos, sed aliis atque aliis quotidie

operibus ac ossiciis novus. Nam ut ego principio tuae virtutis atque doctrinae fama commonitus,

P p a Cum

Iohanni Lopis qui opusculum quoddam suum et nuneupaverat ossi ei Osexespondet. Opuseuli hic est titulus 3 Solennis repatitio utili sim a L. si pater C. de Hared. instit. per elariss. I. I. Doctorem D. Dan. de rapis Vieerectorem Comitatus Venusini edita. In qua ultra prineipalem materia multa inseruntur, qua ad rectorum animarum mores pertinent. Lugduni apud Seb. Guphium , 336. ιn . . Post nuncupatoriam epistolam ipsius Ioannis de Lopis , ibidem edita est hae ipsa Sadoleti epistola . Eam tamen maluimus hie repraesentare . quod in paucor n manibus sit ille liber.; quem Fontana Bibl. Legat. parr. s. solum memorat ex testimonio Freymonii. Qualis quantusque vir fuerit Ioannes , Sadoletus , qui eum VI eatium sibi dein se Serat , testatur. Sadole tum vero vieissim laudat Ioannes , ac de eo inter

620쪽

ς 96 EPIs T LAEcum essem absens , atque in urbe Roma degerem , te ad meae procurationis Episcopalis onus mecum

una stibeundum Vocavi, vicariumque meae diligentiae constitui ; primum illud suit indicium tui

amoris, quod libenter &studiose meam vocantis auctoritatem secutus es , totumque te mihi &meis commodis dedisti atque eX posuisti: alterum etiam praestantius quod tanta integritate 8c diligentia munus illud curalli, ut tuam singularem juris uti iusque scientiam non minore cum fide Acjustitia conjunctam omnes e Xperiremur . Veni in Ecclesiam meam , hic quidem commorandi, &

eetera , haee habet in nuneupatolia illa episto Ia ς Aeeedunt ad bonarum inseiplinarum tuarum splendorem tot praelare anιmr dotes ramque singula. vis virtus , ut omnrbus, qui te norunt, re a ιν arι δ scile , te mutari ἐmtosibile videatur . Fecerunt hae , Reverende Pater, ut tu muneri, eui merato praes . non prece . aut precio, non potentΜm instanyia , mustus .etiam tua . ne datam importunitate , sed neque peritione pervectus sit . sed re era Leonis x providentia, qui ex urbe Roma multis militaribus absentem . hute Eeelsis passoνe de νιτ uta . d. repor us quam tiba voluit pro invιdere I teque ex longa rerum experιentia eum essesc/eus, eus Pa Ioris oJ

eium eongruebat, ad aereptandum compulit remteutem . . . . Hac tua tam

praelara sertus, tuιque mores trobatιsmr, Aut de= digni si me, me a natali solo . dulcismaque Αυenionensi patria in tuum perυιtium evoctarunt ;cum rua amyἰιtussint, cui pro susceptis a te bensciis putrimum d beo ali 3uas luere brattouum mearum primitias offerre hone tiιm exi timaνem , interam dum argumentum quod tibi gratum esset,cogito relatum est,re e.ius am duorum ervium ruorum , qui jam annis plurimιs litigarunt, eo o-n naeam suscepit; unde non indiguum existιmavi legem illam , in qu srotius proceseus summa eoosissit repetere.non ut tue amplitussina ae plenituis diui aιiquιά adbriam ;seae eum in eausa illa ego jus dixerim , ut omni Isinnotelent, quam examinatum O, circumstpectum no=rum in ea re si rae udierum , ad eo etiam inee extra propositum ali 1 aqua ad Pres , Perorum recrorum animarum rem multum stertinent, ut eos , quos in silici- ruinis partem voeasti, ad tu ι rmitationem excitarem. Ex quibus habes, praeter Sadoleti laudem, Joannis patriam, S: libri scribendi causam plane cognitam atque perspectam.

SEARCH

MENU NAVIGATION