장음표시 사용
601쪽
IAco EI SADOLETI I77stris praecipue nitimur. Quae cum ita sint, Pater Sanete, cum iste nobiscum vivat, fortunisque apud nos , & liberis pluribus comparatis , multas , &honorificas conditiones, quae sibi offerebantur, aliassuerit aspernatus , nullo modo intendens ab umbra& patrocinio Sanctitatis vestrae se dimovere; intelleximus nunc magno nostro cum dolore Illustriis. Ducem Mediolani vocare eum ad Gymnasium
Papiense ; & nisi pareat poenam illi publicationis
honorum,quae possidet in Mediolanensi Ducatu , ex quo est oriundus, proponere . Quod si accidat, P, ter Sancte, nos maXimum Certe detrimentum, Sedes autem Apostolica non exiguum damnum sui splendoris , dc nominis inter has nationes factura est. Nec vero aequum nobis videtur,Cum hic tantus vir sub duorum Priucipum dominio constitutus, in amborum statu bona , & fortunas obtineat, ut a minore Principe ei imperetur , quo is majorem debeat posthabere , & relinquere . Hoc enim est inferiori Principi, non suo jure uti, sed alterius jus , quod , & gravius sit . & verius , velle pervertere. Atque etiam illud & expectant, & intelligunt omnes,Sanctitatem Vestram non minus sortem,& coninstantem in retinendo tali ornamento , & praesidi
fidelium populorum suorum esse debere , quam alios in eo evocando , & eripiendo . Quae cum se sic habeant, Pater Sancte ; cum magna populis his ex hoc homine utilitas, magnum Ecclesiastico statui proveniat decus; nosque si hoc lumine prive-O o muris
602쪽
ς 8 E p I s T O L Rmur, in tenebris deinde videamur quodammodo futuri; rogo ac deprecor Sanctitatem vestram , ut
suscipere curam sua magnitudine, & sapientia dignissimam hanc velit, quo nobis, & suae, ac Sedis Apostolicae laudi conservetur hic vir, sine quo Avento . hoc quidem in tempore , luce omni orba,& litterarum, & jurium , & quotidianae ad eam venientium celebritatis esset remansura. Quod cum& honoris Sanctitatis vestrae, & ipsius subditorum commodi causa postulo . tum vero illa mihi summum in hoc quoque beneficium privatim concessura est, qui huic homini conjunctissima amicitia sum astrictus, di ligoque eum amore quodam singulari ; ut si ille mihi eripiatur , dimidium pene
mei mihi videar amissurus; a quo moerore animi me . & totam simul Patriam hanc Sanctitas vestra, ut liberare dignetur , omnes illam supplices
oramus , & obsecramur. De hac eadem re ad D. Bl
sitimSecretarium scripsi , qui exponat Sanctitati v strae desiderium nostrum , & quod fieri ab ea pro nobis cupimus, requirat: cubilia , & fidem , & benignitatem suam exhibebit. Dominus Deus Sanctitatem vestram omni sua gratia . & prosperitate tueatur semper , & Conservet; cujus me pedibus sanctissimis humillime commendo . Carpencto racti x I. Martii MD XXXIII. S. V. infima creatura Ia. SadOl.
603쪽
XXX. AL RET MONSIG. BLOSIO PALLADIO
Segretario di N. S. Fratello amatissimo. O Mnibus in rebus, quae mihi praecipue cordi
sunt, confugio semper ad operam . & ad benivolentiam erga me tuam, quam nullo mihi loco defuisse expertus sum; quoque minor talium amicorum copia est. qui erga absentes amicitiae fidem
tueantur , hoc ego te merito magis amo , videorque mihi ex eo plurimum tibi debere, speroque tempus fore , ut tu quoque talibus tuis ossiciis, &ista animi virtute vehementer ex me gaudeas r non enim aliquam tibi aliquando gratiam non relaturus sum . Sed ut veniam ad id quod volo ; scito, mi Blosi humanissime , si ulla in re unquam benivolentiam mihi tuam praestitisti, eam nunc maxime me in hac re exquirere , quae, sicut ego jam semper soleo, ad ossicium meum, non ad compendium aliquod pertineat. Habemus in civitate Aventonensi summum quendam virum Ioannem Franciscum Ripam Iurisconsultum inter primos nobilem, cujus . O O a no-a Eiusdem argumenti epistola haee ae superior. Blosio litterae In editis extant Isb. v m. ra. los i vero ipsius extant versus in Corietania multi,& in Stiburbanum Chi sanum . Inter uberes suaves poeras recensetur a Sadtileto lib. v. s. a g. Factus est a Paulo III. Episeopus Fulginas. eoque Episeopatu abdicato Romae vixit,ubi a. I 3 3 8.decessit, sepultu'.est in aede L.M. de Aquiro piasito hoe titulo . Di O. M. Blosio Palladio Sabino. Prasuli Danae. Clementιs vis. Paula ri . Iulii Da. Pontis a se ereris , viro
604쪽
& Sedis Apostolicae dignitas in his gentibus ex imie
honestitur . Eum ego praeterea quoque incredibialiter diligo: summa enim est in homine comitas, summum ingenium , tum animus plane nobis deditus ; nosque illius consilio, virtute , opera plurumum utimur , neque nos tamen plus, quam reliqui omnes; quum maximi quotidie ex omni Gallia concursus fiant eorum , qui ad istius prudentiam .di consilium de suis maximis rebus referant: habet ipse in eadem civitate uxorem , familiam , fortunas , liberos, majoribusque sepe praemiis solicitatus , ut in alias regiones se conserret, nunquam voluit a summi Pontificis umbra patrocinioque divertere . Hunc nunc Dux Mediolani Papiam revocat , & nis pareat, publicationem bonorum minitatur , quae isti non pauca sunt in Cisalpina Gallia , ex qua est oriundus. Quod si accidat, ut istea nobis auferatur. non solum damnum, & dedecus, sed dolorem etiam magnum sumus accepturi: hoc civitas ipsa Avento , hoc provincia tota, hoc nos iniquo animo serimus . Itaque praeter alios ego quoque privatim ad summum Pontificem scribo; quarum litterarum exemplum ad te jussi perserri:
Petimus autem hoc remedii, ut maximus Ponti sex vehementer agat cum Duce per litteras , & Nuncios si Nuncium tamen apud eum ullum habet , ut hic ab hac praeceptione velit desistere , Sedique Apostolitae non minus , quam Duci ipsi subjectum,
605쪽
IAeo EI SADolas TI g8 Imajori, & potiori Domino suo deservire permittat . Etenim habet iste, ut dixi sub Pontificis ii 'perio domicilium , & sortunas , quodque pluris est , habet voluntatem, in Apostolicae Sed is gremio
semper requiescendi; tum autem etiam ad Leg tum hujus Provinciae , & ad civitatem Aventonensem literas Pontifex mittat, quibus severe jubeat, atque imperet, ne hunc ullo modo patiantur discedere . Haec te mi Blosit, ut renuncies Pontifici , agasque cum eo, ut quemadmodum volumus, fiat, in primis oro rogoque ζ ut Vero litteNe graviter, expresse, significanterque fiant, tuo nobis in. genio , tua diligentia , tuo labore fuerit opus; quem ut mea gratia levem tibi, ut jucundum esse arbitrere , magnopere a te peto : ni Ut mihi omnino potes tacere gratius ἔ inter plurima tua erga me ossicia, hoc mihi optatissimum futurum; qui vehementissime laboro,ut mihi vir amicissimus, s uum his populis solatium atque lumen , Sedis Apostolicae eximium decus, ne auferatur . Vale mi Blo si , nosque , quod facis, dilige , & Antonio Coxn,
Eano meo, qui tecum de hac eadem re loquetur humanitatem, &studium tuum accomoda. Iteium vale. Carpentora fit v. Idus Martii MDxxx III.
Tuus frater amicissimus da. Sadol.
606쪽
SANCTISS. AC BEATUS. D. N. PAPAE LΡΑter Sanctissime ac Beatissime, post pedum de
vota oscula beatorum. Non sine magna cura,&solicitudine animi ad Sanctitatem vestram scribo de his quae hic passim seruntur , & praedicantur, quae
ad summam existimationem Sanctitatis vestrae videntur mihi pertinere . Increbuit enim sermo , atque opinio , omnium sere hominum vocibus divulga , hanc provinciam , in qua maximum prosecto Sedi Apostolicae apud exteras nationes ornamentum con1li tutum est , ad alienas manus, aliudque imperium translatum iri, propeque diem adesse , quo commutatio novi status facienda sit: in qua fama opinioneque Communi, utinam possem Sanctitati vestrae ostendere,quam incredibiliter homines doleant, quam alii aegritudine animi, alii ira , indignationeque serantur , quamque multa dicant, & proserant,quae perturbatis magis homi nibus , quam prudentibus, & moderatis sint co sentanea. Ego vero,cui ista & dolorem asserunt, &molestiam non mediocrem , quique pro meo summo amore in Sanctitatem vestram aegerrime ferre Cogor, recentem gratulationem adventus sui quae maximam illi laudem attulit, hac contraria hominum quasi recantione corrumpi, sustineo equidem
1 De rumore qui percrebuerat, Aventonem , oppidaque illi eoniuncta , Romani Pontifieis voluntate , ad alienas manus perventam iri .
607쪽
Iaco EIs AD LETI s 33dem partes, quoad possum , meoque solito & perpetuo more tueor honorem . & laudem Sanctit iis vestrae; sed studio , & sedulitati meae vehementer rumor iste adversatur, quem tamen confido esIefalsum; palamque ita omnibus dico , nullo mihi modo persuaderi posse , quod ab optimo, &pr dentissimo Pontihce tantum , dc tam inveteratum Sedis Apostolicae decus abiiciatur ; praesertim cum nullum in hoc Christianae Reipublicae comm dum , nulla praeclara dignitas , neque laus, nullum sapientis hominis consilium appareat , a quo genere rerum & actionum solita ut Sanctitas vestra abhorrere : tum autem Cum certum sit. eos, qui in
imperio , & ditione Sedis Apostolicae nati sint,
vixerint, eamque , ut matrem Optimam , ac benignissimam summo amore semper, summa observantia , de fide prosecuti sint, hanc rem gravius morte esse laturos; quibus vero hoc veluti munus, dc beneficium paretur , ut utilitatem suam non contemnant , animuin tamen , & consilium donandi parum esse probaturos; fit mihi prorsus incredibile, talem sententiam,& voluntatem in tantum,& tam prudcntem Pontificemaludiosissimum semper virtutis , & laudis incidere potuisse . Itaque ,
ut dixi, contrariam opinionem tueor , Proque nomine & fama vestrae Sancti talis sortiter propugno; idemque mecum facit vir omni virtute,& laude cumulatissimus Paulus Capisuccius Neocastrensis, dignus ea auctori tate, quam apud vestram Sancti talem O o 4 obti-
608쪽
hoino acer atque constans, cujus ego prudentiam ,& doctrinam, Jc singularem aequitatem , integi iis talemque in maximo honore habeo : sed tamen utrumque nostrum iste hominum metus,& suspensio cunctorum animi,rumorque parum Apollo lico nomini decorus non mediocri dolore assicit. Quod si Sanetitas vestra non alienum sua dignitate arbitrabitur, nos ambos de hac re ,. Cujusmodi sit , certiores facere; erit utile prosecto dc ad decus Apostolicae, Sedis, & ad consolandos horum populorum animos,ut non rationibus solum,& argumentis,quae innumerabilia , & mani sesta sunt , verum etiam vestrae Sanctitatis testimonio , quod unum erit plurimi, haec falsa, & indigna ipsius nomine opinio penitus tollatur. Quod ut facere Sanctitas vestra dignetur, ego eam vehementer oro atque rogo. De rebus
reliquis scripsi superioribus diebus ad Sanctitatem
vestram , librumque misi ; quas meas literas ad eam puto perlatas . Itaque repetere eadem , supervacaneum esse duco. Me quidem amantissimum, deditissimum, observantissimum nominis, honoris, laudisque vestrae Sanctitatis, ipsius benignitati , & clementiae summae commendo ; cujus Deus , & vitam& virtutem quotidie magis, & secundet, & augeat . Ex oppido Bauceto v I. Id. April. Μ DXXXIV. Sanctitatis vestrae infima creatura Jacobus Sadoletus.
609쪽
ΙΝcredibilem coepi voluptatem ex tuis litteris ;vidi enim in illis, & perspexi, meam in te sum
mam benevolentiam , insignemque observantiam,& cognosci a te, & in primis grate accipi r quo nihil mihi potest evenire optatius . Certe enim ego, quo ex tempore nosse te coepi, statim de te feci id judicium , quod praestans virtus tua Ac nobilitas postulabat: quorum utrumque etiam mihi videbatur in te esse illustrius, quod cum integritate animi. & quadam religionis erga Deum constantia erat conjunctum ; quam ego virtutem omnium statuo esse maximam . Itaque & antea semper ama- . vi te , & colui, & nunc hac Collegii necessitudine φ adjuncta, etiam enixius veneraturus sum: sed haec factis melius praestabo , quam Verbis . Ex li teris Id Paulum , quas dedisti, cognovi quam amanter & quam diligenter ossicio pro me sunctus apud Memorantium Magnum Magistrum fueris, de quo ago tibi maximas gratias. Illum ego certe virum jampridem honore magno atque observantia sum prosecutus, non tam quicquam expetens ab eo non enim tum egebam, cum illam vivebam vitam , cujus etiam nunc desiderio non mediocriter
1 Rodu pho Pio , eui extant editae litterae Sadoleti lib. v. s. ia x. 3. quarum postrema gratulatoria est de Cardinatatu . llis vero . oficiosit eiusdem cardinalia litteris pari timeto & benevolentia respundus . a creati sint una Cardinales 1 Paulo ..
610쪽
tus hominis , & prudentia , quam in maximis rebus admirabilem perspexeram, totum me illi vinctum , adstrietumque tradiderat, ut nihil mihi esset in amore ardentius. Nunc cum tantum ipse erga me humanitatis , benivolentiaeque ostendat , idque bonitate tantum sua , nullis meis meritis ,
flagitationibusve compulsire; infinitum est profecto, quod illi debeo: cujus utinam persolvendi aliqua saltem ex parte aliquando mihi offeratur occasio ; sed hoc dies ipsa, & ratio temporum gubernabit. De subveniendo fortunis meis quod tam liberaliter pollicitus est, gratissimus mihi est
animus; res autem ipsa, etsi necessaria es , quod hic locus atque honos uberiorem fortunam pollulat , quam mea sit; tamen judicio magis summi viri, quam munere laetabor ; cum praesertim ipse sponte sua in hanc venerit cogitationem , ut Acipsius liberalitas illustrior , & mea modestra , qua ego semper a petendo ac flagitando deterritus sum, incorruptior possit permanere . Sed de his satis . Ego in te, amplissime Carpensis, & ut in amicissimo fidem omnem meam, & ut in dignissimo honorem , atque cultum jamdudum collocavi; tu ut me diligas, tibique deditissimum suscipias, magnop
Te te rogo . Vale X D. Kal. Apr. Μ DXXXV M. Roma.