장음표시 사용
1쪽
teris explicata,eorum monimenta exquisitissima,& immortalitate dignissima, consumptrix omnium rerum uetustas exedit & consecit. Nunc uero ob auctorum penuriam , & eorum , qui ad nos peruenerunt negligentiam, uix restitui potest: Verum tamen, quod facile concedent omnes, non indigna est, in qua neruos ingenii,
ct industriae, si qua est in me, contendam. Quis enim locus in tota antiquitate Romana, aut ad intelligendos libros Latinorum scriptorum magis necessarius, quam hic de Senatu Rom. reperitur aut iis, qui ad gubernacula Reip. accessuri sunt, utilior aut ipso munere senatorum , & amplitudine grauior Quod si expressam illius , & germanam eis giem, in tam obsoleta priscorum institutorum memoria,assequi no possumus,saltem nos umbra & imagine oblectemus. Ac, quantum ingenio conniti, di praestare diligentia nobis licebit, ad eam curam incumbemus, ut hominum in hoc genere auidoru, non dico omnino depulisse & expleuisse famem, sed tamen levasse, & aliqua ex parte sedasse uideamur. Et primum quaedam, quae adhuc in obscuritate latent, e ue teribus Iitteris eruere conabimur ; deinde ea, quae in doctissimorum uirorum commetariis passim dispersa sunt, colligemus; ac postremo operam dabimus, ut doctrinam hanc relinquamus, & si non compositissimam sortasse,&rotundissimam, at certe non omnino temere exstructam, & conscriptam; nec tantum non temere exstructam, sed etiam priscorum annalium uerbis accurate confirmatam , & optime fundatam . Nam, ut concedam refertam auctoritatibus orationem no ita gratam & iucundam esse; genus tamen hoc tale est institutae scriptionis, ut nisi obsignatis quas tabulis agatur, nullam habeat per se fidem, si inlex&nuda narratio. Quo fit, ut in aliud L mp- reseruato, quὲ eS c inenti & perpetua percipi
2쪽
tur oratione suauitatis fiuctu, nequis fidem diligentiamque nostram in dubium possit uocare, laborandum nobis nunc, & omni cura prouidendum esse existimem. Verum iam ad hoc, quod suscepimus, munus, conficiendum , erecto atque alacri animo, pergamus. Duobus modis, ex antiqua Romanorum loquendi consuetudine, senatum appellari inuenio: uno cum nomine hoc uniuersos complectimur senatores: altero cusgnificamus senatorum, &eorum, qui ius sententi haberent, conuentum coactum, ab illo, qui ei muneri
praefuit, ad consilium capiendum de Rep. loco, tempore, atque modo instituto , & introducto legibus, moreque maiorum . Vnde dicimus legere in senatum , & mouere senatu ; itemq, habere senatum, & dimittere senatum. Quibus in loquendi formulis non parum discriminis est, quanquam in utraque significatione idem senatorum subest ueluti corpus.Itaque ad duas
huius uocabuli si nificationes omnem accommodabo,
quae sequitur de senatu Rom. disputationem. Et primu de senatoribus; deinde uero de senatu dicam , eiusq; antiquum morem, & ossicium explicabo. Si quis igitur definire, atque paucis uerbis, quid esset
senator,complecti uelit, quem quidem costat introitum quaestionis cuiuslibet aptissimum esse, nescio an non pessime ita patefieri & describi possit, ut dicamus, senatorem ciuem Rom. fuisse, per legitimam magistratus eius lectionem, cui munus istud incumbebat, in summo ordine constitutum. Cuius definitionis partes singulta, summa cum diligentia, expendendae, ac stabiliendae nobis sunt. Ac primum uereor, ne nimium lectorum ingeniis, diligentiaeq; dissidere uidear, si genus, quod constitui senatoris probabo. An enim o uiscuram tam ali nus erit a litteris, ut ignoret, tres Ordides Romae, serta
3쪽
rium maximum, equestrem huic dignitate proximum,& plebeium infimum, nihil aliud quam distinctione intres gradus ciuium Rom. fuisse. Sed quonia ita me scripturum de Senatu Romano recepi, ut nihil mihi non testatum proserendum sit, dabunt mihi hoc credo, concedentq; omnes, si etiam qua de re nemo dubitare posse
siti, argumentabor. Itaque ueterum auctorum uerba,
quibus hoc confirmari potest, audiamus. Cicero primo oratorio dialogo sic scribit : C. Mancinum, inquit,nobilissimum, atque optimum uirum, ac consularem, cum
eum, propter inuidiam Numantini foederis, pater patratus ex S. C. Numantinis dedidisset, eumq; illi non recepissent, posteaq; Mancinus domum reuenisset din que in senatum introire dubitasset,P.Rutilius M. filius, tribunus pl. de senatu iussit educi, quod eum ciuem negaret esse, quia memoriar sic esset proditum, quem p ter suus, aut populus uendidisset, aut pater patratus dedisset, ei nullum esse postliminium. Si igitur amissa ciuitate amittitur senatorius ordo, clarum & perspicuum est, ciuitatis expertem nullum senatorem fingi posse. Et in caussa Sex. Roscii, de iudicibus, qui suere dati ex sonatoribus, per legem Corneliam, idem Cicero loquitur hoc modo: Qui ex civitate in senatum propter dignitatem , ex senatu in hoc consilium delecti estis propter seueritatem. Atque hanc sententiam nostram sustinet etiam Livii historia, in qua hoc fere est: Cum ob solitudinem curiae, & infrequentiam conuenientium ad publicum consilium, M. Aemilius Pr. dictatore, post Caslinum amissum , prosecto iam ad exercitum, exposcentibus cunctis retulisset, tum Sp. Carvilius, cum longa oratione, non solum inopiam, sed paucitatem etiam ciuium, re in Datres legerentur, conquestus esset,
plendi senatus causta, di iungendi arctius Latini nominis,
4쪽
minis, pro magna re, se suadere dixit, ut, ex singulis populis Latinorum, binis senatoribus, si patres Romani censuissent, ciuitas daretur, iique in demortuorum locum in senatum legerentur. Eam sententiam haud aequioribus animis, quam ipsorum quondam postulatum Latinorum, patres audiuerunt ; & cum fremitus indignantium tota curia esset, praecipue Manlius esse nunc quoq; stirpis eius uirum dicebat, ex qua quodam in Capitolio consul minatus esset, quem Latinum in curia uidisset, eum sua manu se interfecturum. Omitto Ciceronis aliud testimonium, in oratione pro domo, in qua morem quendam explicat, ut de quibus ciuibus serebatur lex, qua iis aqua & igni interdicebatur, in eadem lege adscriberetur, ne eos in senatum legerent censores, aut, si essent ante lecti, praeterirent. Haec enim est huius
loci sententia: Me ne tum quidem cum aberam negare poteras esse tua lege senatorem. ubi enim tuleras, ut mihi aqua & igni interdicereturὸ quod Gracchus de Popillio,Saturninus de Metello tulit, homines seditiosissimi,
de optimis, ac sortissimis ciuibus, non ut esset interductum, quod fieri non poterat, tulerunt, sed ut interdiceretur. ubi cauisti, ne meo me loco censer in senatum legeret, quod de omnibus, etiam quibus damnatis interdictum est, scriptum est in legibus. Quibus ex omnibus locis efficitur, ciuitatem senatorii ordinis quasi fundamentum esse. Ciuem uero intelligo, qui optimo iure sit ciuis. Et ciuium nomine municipes, qui habuerunt hoc ius plenum, comprehendo. Quos quam primum Romam uenissent, ibiq; sedem rerum suarum collocassent, & conditione eadem, qua ciues natos in urbe, uixisse constat, & plurimos eorum magistratus summos gessisse, amplissimisq; honoribus Derfunctos esse. ac sapremi consilii suisse participes. Vnae E e noster in 'i
5쪽
na: At hic etiam, id quod tibi necesse minime fuit, sa-
cetus esse uoluisti, cum Tarquinium, &Numam,&me terbum, peregrinum regem esse dixisti . mitto iam de rege quaerere, illud quaero peregrinum cur me esse dixerisὸ nam, si ita sum, non tam est admirandum, regem esse me, quia, ut tu uis, etiam peregrini reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse peregrinum. hoc dico, inquit, te esse ex municipio. fateor , & addo ex eo municipio, unde iterum iam salus huic urbi imp rioq; missa est. sed scire ex te pervelim , quamobrem, qui ex municipiis ueniant, peregrini tibi esse uideantur. nemo enim istuc M. illi Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio, nemo M. Curio, nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inuiderent, obiecit unquam. Ex illa porro historia huc enim ut uenirem paullo fortasse longius superior fluxit
oratio intelligi potest,Latinos ante ciuitatem acceptam in senatum nunquam admissos. Ergo nec Italicos, nec prouinciales, quorum ius incommodius, & minus h nestum quam Latinitas extitit.Et hic mos ad DCLXII. annum urbis durauit, ut nemo iure originis in senatum uenerit, nisi Romae natus, aut in eo municipio, quod non modo munere honorario, ut Caerites, cum populo R. uteretur, sed & ciuitate, & suffragii latione fruere tur. Mutata demum est haec ratio seciali bello, cum Italicis propter ciuitatem denegatam, cuius summa cupiditate flagrabant, gesto, ob quod bellum ciuitatem maximae datam parti Italiae, iam a Carolo Sigonio demon--fratum est, in extremo libro eorum,in quibus antiqua
iura Italiae rotundissime, & litteris explicauit illustrissimis. Quo in statu & in iis, quae ueteri nomine colonia praesccturiae scederatae riuitates, sora, & conciliabula di
iamur, Oppici Ozia, nomae magistratus gerebant.
6쪽
Demonstrabimus autem paullo post, magistratus suis. se patrum conscriptorum quas seminarium. Nihil uero de priuilegiis loquor. Auctoritate enim, & exemplo Romuli principis, & creatoris urbis nunquam a Romanis intermissa est largitio & communicatio ciuitatis, praesertim uero benemeritis. Principio quidem, in magna paucitate ciuium, Sabinos, & Albanos, qui in partem ciuitatis uenerant, & pullis regibus Actium Clausum
Regillensem, non selum in patres, sed & in senatum ,
Plutarcho in Poplicola teste, lectum scimus. Verum occupata Rep. innumerabiles peregrinos senatores Romana curia uidit.C.enim Caesar, & quosdam e semibarbaris Gallorum recepit in curiam. Vnde lepidissimus ille libellus propositus est, cuius meminit Suetonius: Bonum factum ne quis senatori nouo curiam monstrare uelit. Et illa uulgo canebantur: GallosCaesar in triumphum ducit. Idem, in curia Galli bracchas deposuertit, Latum clauum sumpserunt. Ac deinceps tantae possessio dignitatis omnibus gentibus patebat, multiq; urbi Romae consiliarii suere, q ut eam, ut D. Augustinus loquitur , ne de facie quidem norant. Ita autem bracchati illi patres lecti sunt, ut primum in ciuitatem, deinde
in curiam,auctore Suetonio, uenirent: idemq, ordo ab
aliis omnibus imperatoribus in honorandis peregrinis obseruabatur. Sed hac de re satis, ac fortasse etiam nimium multa. Quare progrediamur longius, & quorum hominum fidei atque potestati lectio erat senatus commissa, uideam us . Pro uariis Reip. temporibus, diuersbs etiam senatum legisse Romae, in historiis videmus. Na, quoniam urbs Roma sub imperio regum ineuntem illam quasi art tem exegit, initio quoque arbitrium leaendorum senatorum penes reges erat. Ac Pinuum omnium sen.
7쪽
instituisse Romulum constat. Qua de re sic Dionysius
lib. II , Romulus autem, his constitutis, statuit continuo sibi consiliarios cooptare, uirosque centum ex patriciis legit, quibuscum Rem p. administraret. Livius. autem hoc modo: Cum iam uirium haud poeniteret,c5silium deinde uiribus parat. centum creat senatores. Postea uero & Romulus,& ceteri Reges,auctore Sex. Pompeio, sibi legebant, sublegebant senatum, & pulsis
regibus consules, & tribuni militum consulares. Sed uerba Festi adscribam. Praeteriti senatores quondam in opprobrio non erant . ut enim reges sibi legebant, sub
legebantq; , quos in consilio publico haberent, ita post
cxactos eos consules, & tribuni militum consulari potestate coniunctissimos sibi quosque patriciorum, & deinde plebeiorum legebant. Illud tamen uenit in mentem quaeri posse, cum tribuni militares primi anno CCCX. ut est apud Liuium , iniissent, annusque sequens, qui consules habuit M. Geganium Macerinum & T. Quinctium Capitolinum, initium censurae fuerit, quo
modo tribuni militares praeterire senatores, uel legere potuerunt Praesertim cu Liuius dicat, ortum inde censurae principium, quod in populo per multos annos in cense, neque differri census poterat, neque consulibus, cum tot populorum bella imminerent, operae erat id negotium agere. Additq; Dionysius intra x v II annos, post QVFabium L. Cornelium cos. Romae censum nullum actum. Illud autem constat iis, quae subsecuta sunt temporibus , & quando Resp. florebat maxime, hoc ius lectionis habuisse censores. Testes requiris quemcumque appellabo nemo negabit.Liuius lib. I x. Ob infamem atque inuidiosam senatus lectionem uerecundia victus collega C. Plautius i gistratu se abdicauerat. pius iam inde inii tam pertinaciam familiae gerendo
8쪽
luscensuram obtinuit. Epitoma lib. X um. P. Sempronius Sophus, & Valerius Maximus censores, cum senatum legerent, XIII. senatu moverunt. Idem lib. X L .Metellum hoc modo facit adhortantem ad conco diam, in campo seden tes, sellis curulibus, ad aram Mariis, Lepidum & Fulvium Nobiliorem censores. Quos coniunxit suffragiis suis populus R. hac etiam reconciliatione gratiae a nobis coniungi sinatis, uno consilio legatis senatum, equites recensi ly, agatis censum, lustrum condatis. Et Cicero pro domo : Vbi cauisti ne meo me loco censor in senatum legeretΘQuid dicam de Valerio λqui lib. v Io. ait, M. Perpernam sieptem tantummodo, quos cestor legerat, e patribus conscriptis reliquos uidisse. Denique plena est Romana historia innumerabilium testimoniorum. Nominat Festus Ouiniam quandam legem qua lectionem senatus censoribus commissam esse ait.Ilis enim, quae nuc recitauimus, eius uerbis haec continentia sunt & adiuncta: Donec Ouinia tribunicia interuenit, qua sanctum est, ut censores ex omni ordine optimum quenque curiatim legerent. Quae lex quando lata sit incertum est, neque eius alibi in ueterum libris, quos legerim, fit mentio. A Varrone quidem accepi Romae fuisse gentem Ouiniam . nam in lib. de Re rustica II. inter ea nomina Romanorum , quae tracta sunt a pecore , & Caprilium, & Ouiniti numerat. Atque Lampridius in uita Seueri,meminit Ouinii Camilli, ex antiqua, ut ait, stirpe, senatoris delicatissimi. crederem tam e pro Ovs Ni VS, in eo libro, FuRlvs reponendum esse. Paullus ille, a quo libri Festi, invita Minerua, & infelici quod aposteritatis fato, in breuiore sunt redacti sormam, ita hunc locum edidit: Donec potestas tribunicia interuenit nulla scilicet mentione nomii te ' quiore tr
9쪽
rio. Quis enim & si erratum sit, studium tamen,&laborem, qui in uero exquirendo ponitur, non laudetξSuspectus igitur est mihi hoc loco Sex. Popeius, &, ut credo, non lal so suspectus. Etenim est apud Liuium secundos
censores, samercum, quam primum abiit dictatura, tribu movisse,& octu plicato censu aerarium fecisse. Itaque existimo ego, non ariolans ,sed uera & firma nixus coniectura, non alia lege, quam qua creari coepti sunt, ordinum omnium regimen ce res usurpasse. Neque hoc
dico quod Festum, uel potius Verrium Flaccum, quem fere sequitur Festus non fuisse in rebus Rom.peregrinuatque hospitem ignorem, cuius mihi potius nutus, qua
aliorum quorundam iusiurandum faceret fidem . V rum in artatem superiorem omnem consero culpam;
nam eius inertia, & iniquitate, Iacerata, & corrupta huius auctoris praestatis scripta, uix aliquam sanguinis puri guttam hoc tempore retinent. Quod si non libet ab his, quae in commentariis linguae Latinae leguntur, Festi uerbis recedere; dicendum est non lustris, uerum singulis annis senatu ante legi solitum, illudi' certum eiate, ante annum CCC xl x , & huius ordinis, & totius ciuitatis Romanae disciplinam censoribus commissam . Nam, & Cicero, ne qua huius antiquitatis dubitatio in
animo meo resideat, effecit, cum cestorium iudicium notionemq; quadringentis ante illatam annis, quam Piso, Gabinius l; consules essent, ait. Animaduerti autem extra ordinem dictatorem senatus legendi caussa dictum a consule Terentio N. Fabium Buteonem. Nec Qtum
Buteo senatum legit, sed & illi, qui Rem p. inuaserat Sylla, & Caesar dictatores. Et post nece Caesaris Antonius,
et uiri &post hos Octavianus. Ac ne quid praeter- mi se uidea-& Drusi lectione infra meamententiam , ubi de numero senatoru agam, explicabo. Ceterum .
10쪽
Ceterum illud'huius 'lac & temDris est, quod Appia ius scribit L.Cornelium Syllam, Λ Pompeium Bulam consules, propter solitudinem curia senatores adlesisset.. Doctissimus uir ., & antiquitatis , ueterum i scriptoruiri peritissimus putat hoc ita accipiendum, ut hanc doetionem factam a L. Caesare & P. Crasso censoribus in et elligamus. Ego mallem suspicari id extra ordinem se .ctum turbulentissimo illo praesertim anno, quo a Mario, di consulibus in urbe ipsis ad Esquilias dimicatum est; uidiisq; Marianis iam tum quoq; Sylla dominationem sibi quae fuerat. Qua dominatione moderata, & minime crudeli, pro dignitate,& auctoritate tantum senatus usus est. Nam cum collega &comitia tributa, sustulit, ut
suffragiis pauperes, atque in his audacissimos quosque spoliaret, & ius ui prius ademptum, patribus restitui ;ut nulla ad plebem rogatio ferretur sine senatuscosulto, &, ut diximus adlegit in senatum CCC. ut non modo, accisa tribunorum pl.potetitia, senatus plus uirium haberet, sed quoniam tum ualde diminutus erat ordinis quoque frequentia. Ac de institutione senatus,& qui inam agistratus senatum Romae legere solebant, uel aliqua do extra ordinem legerunt, exposui breuiter. Deinceps de legendi modo dicendum nobis esse uidetur. Dionysius lib. II. hac ratione , & modo senatum lectum a Romulo tradit. Centum,inquit; uiros ex patriciis ita secreuit; unum ex omnibus p stantissimum,
ipse declarauit, quem uoluit praeesse rebus urbanis, si quando ad bellum proficisceretur. Deinde iussu singulas tribus tres uiros aetate, prudelia,& genere praecipuos seligere. Post hos nouem singulas curias iussit denuo tres uiros e patriciis maxime idoneos deligere. Adiectis ad illos nouem his x C. quas riuurcarant , δ praesecto, quem ipse antea decreuerat, centum sena-B a torun