장음표시 사용
31쪽
runt quid caussae suerit, cur de eadem lege Drusus trisbunitis pl. anno DCL XI I. referret. Atque huius diis c u Italis explicandae duplex adhuc reperta est ratio. Alii miporem fuisse lege Seruilia numerum senatorum dicunt,& opinantur hoc esse, quod in epitomis Liuii de sexcentis equitibus,trecentis senatoribus admixtis,ad C. Gracchi rogationem refertur: idcircoq; postea Drusum lege comisisse iudicia trecentis equitibus, totidemq; senatotibus, ut amplissimus ordo, cuius dignitati mirum in rnodum fauebat, multitudinem alterius assequeretur, &
aequaret. Quidam uero ex eo concludunt, rogatione Seruiliam, aut Caepione latore damnato abrogata,
aut certe nu quam seruatarae. Id quod magis placet, scriptum est enim apud Ciceronem in oratione pro C. Cornelio, primum lege Plotia senatores cum equitibus iudicasse .n Legibus enim Liuiis quoque S. C. sublatis, ad pristinum statum res iudiciaria redierat. Plotiarauatem tribuniciae haec fuit sententia, ut singulae tribus suffragiis quinos denos per annum iudicaturos crearent, ex eoq; factum esse ait Asconius, ut senatores quoque in eo numero essent, & quidam etiam de plebe. Tandem iterum soli senatores iudicarunt lege Syllae dictatoris. Hic enim rerum potitus equites, quod partes Cinnae fouissent, iudiciorum regno spoliauit. Sylla autem mortuo Aurelius Cotta praetor iudicia diuisit, inter senatores, equites, & tribunos aerarios . Omitto legem Pompeiam consularem, nihil enim de ordinibus mutauit. Senatorum porro,qui ea tempestate iudicarct, numerus notatur in ueteri senatusconsulto, Coelii epistolis interposito, cuius caput quoddam tale est : Et cum de ea re ad senatum referretur a consulibus, qui eorum in CCC.
iudicibus essent, sex abducere liceret. Plutarchus uero
32쪽
In Pompeio, &Paterculus lib. D. CCCLX. edunt.Proptereaq; uereor ne lacuna sit in libro Coelii. lendosum certe esse argumeto est dictio, S E X,no opportuno loco collocata. Iudicum autem senatorii tantum ordinis hac fuisse summam,& si neque in S. C. neque in Plutarchi, Velleiiq; historia id expressum sit,ex eo licet existimare, quod uniuersos iudices DCCCL. Cicero lib. v m. ad Atticum numerat. Inde Cesar dictator ad equites, &senatores iudicia redegit, tribunos aerarios sustulit Post M. Antonius ad duas decui ias senatorum, & equitum, tertiam centurionum, ac manipulariorum legionis laudar & mox Augustus quartam ducenariorum adiunxit. Verum quidem haec hactenus. Plura qui uolet li-
brum de Legibus Paulli Manutii diligenter legat, a quo omnis huius loci quaestio plene cumulateque est
persecta . . IVetus etiam institutum fuit, ut publici populi R.
nuncii, cum mandatis ad exteras nationes, ex solo o dine senatorio mitterentur. Ac huius quidem rei testem habemus Liuium libro ro I. Solitudinem, ait, in ciuit te aegra experti consules sunt, cum in legationes non plus binis senatoribus inuenientes, coacti sunt binos Gquites adiicere. De ultimis Rei p. temporibus nulla, quod sciam, extat ueterum auctoritas; neque aliquo exemplo hoc obeundarum legationum munus communicatum cum aliis ordinibus probari potest. Nam Seruium Honoratum ego non arbitror esse antiquitatis auctorem satis idoneum, qui cum lib. D. Virg. Aeneam ex omni ordine ad Latinii oratores delegisse fingit, expressam ab eo ueterem dimittendam legationum ratio . nem, quae ad suam usq; aetatem permanarit, interpretatur. Fctiales certe constat non fuisse senatores. Liuius
lib. x x x I, Consuli a patribus commissum est, ut quem
33쪽
uideretur, ex iis, qui extra senatum essent, legatum mi teret ad bellum regi indicendum. Atque etiam imperatores nonnunquam sibi legasse in equestri adhuc o dine constitutos, certum est. Scribit enim Cornelius Nepos, Atticum equitem Rom. ne cum in quidem Cicerone uoluisse ire in Asam, cum apud eum legati locum obtinere posisset. Iam uero cum senatorio ordine magistratus colligati, atqfuinculo quodam constricti erant. Docet hoc Cicero in Cluentiana his uerbis: Senatorem hoc queri nouposse , quod ea conditione honores petere coepisset, quodq; permulta essent ornamenta, quibus eam mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor , apud exteras nationes nomen, & gratia, toga praetexta , sella curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, prouinciae. Et indefensione Postumi, cum de equitibus loquitur: Quonam modo se defendent posthac qui uestri ordinis, cu magistratibus nostris, his erunt caus. sis implicati. Et supra in eadem oratione: Delectat amplissimus ciuitatis gradus, sella curulis, fasces, imperia, prouinciae, sacerdotia, triumphi. De prouinciis au- . tem,sunt etiam haec apud Florum: Quid ad ius libertatis magis efficax, quam ut, senatu regente prouincias, ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur. Fere enim prouinciae, & imperia senatoribus mandabdntur , uel iis , qui iure magistratuum in sena- . tum uene in FS Raro equitibus, ac nescio an alicui stante Rep. praeter Pompeium, quem cum XX.&m .an-
. nu uix excessisset,a Sylla aduersus Carbonem,&Perpernam cum imperio missum constat. Hinc M. Tullius in. Pompeiana: Quid tam praeter consuetudinem, quam homini peradolescenti, cuius a senatorio gradu aetas longe abesset, imperium, atque exercitum dari Θ Siciliam F permitti,
34쪽
permitti, atque Africam, bellumq; in ea administrandum Θ Ceterum narrat Dio lib. LIII. Augustum aliis prouinciis senatores praefecisse, Aegypto autem equites, quod eam gentem haberet suspectam , nelnouis rebus
studeret. Quoniam uero idem tradit infra lib. LIII r. ampliato censu,in magna paucitate senatorum X X uiros ex equitibus constitutos; quoru sunt VIuiri capitales, III uiri, auro, argento, aere, fando seriundo, Ira uiri uiarum in urbe muniendarum, &x uiri stlitibus iudicandis; Huiros autem uiarum extra urbem substruendarum, marginandarumq; ,&m I uiros, qui in Campaniam mittebantur, abrogatos; inde fit ut ista quoque in hunc numerum referenda existimem. xviri quidem stlitibus iudicandis, praeerant iis iudiciis, quae ad centumuiros sorte deserebantur. At h oc munus quaestorii ante bibant. Est enim ex Suetonio minime dubium hac de re argumentum: Auctor, inquit, fuit, ut centumuirale hastam, quam quaestura functi cogere consueuerant , X uiri cogerent. Ad eius rei illu strationem facit quoque
monumentum, patrum nostroru memoria repertum,cuindice tali: SCAEvA. QVAESTOR. XVIR. STLIT GBUS. IVDICANDIS . S. C. POST. QUAESTURAM.ET. XVI RATVM. STLI TIB vs. TRIB. D L. &c. Eodem
modo ex Plutarcho reperi Caesarem Apniae uiae sternendae, muniendaeq; post quaesturam praefectum . Utrum autem in rebus diuinis aliquid operae, & cum a senatoribus poneretur, nec ne , niti. erri scio. Nisi sorte lectum sternerent, quoties pacem Leorum, grata uissimis pressa calamitatibus, ciuitas exposceret. Sic enim Liuius narrat lib. x X I i. Postremo ex libris Decembri iam mense immolatum est , lectistemiurimi; imperatum , & cum lectum senatores strauerunt. Sed non ausim affirmare,hoc perpetuo in Rep. Romana custoditu,
35쪽
eum nullum habeam scriptorem, quo satis certo aucto'
re stari possit. Illud testimonio Ciceronis in caussa Rabirii Postumi, &Dionysi Halicarnasset lib. viri. fit muratumq; est, sacerdotia ad ciues nobilissimos, & fere senatorii ordinis deferri solita.
His ita constitutis, quae onera legum , ac iudiciorum senatoribus imposita essent, uideamus. Ac primum haec tot suisse, & adeo grauia, ut optime cum iis agi uideretur, qui in inseriore ciuitatis gradu constitissent, nemo
ueterum scriptorum non omni asseveratione affirmat.
Sed unus mihi pro cunctis est Cicero. Quid igitur hic scribit Multa sunt, ait, imposita huic ordini onera, multi labores, multa pericula, non solum legum, ac iudiciorum, sed etiam rumorum , ac temporum . Sic in Frumentaria; in Cluentiana uero hoc modo: Iniquum tibi uidetur Acci esse, non iisdem legibus omnes teneri. Primum, ut id iniquissimum esse confitear, huiusmodi est, ut commutatis eis opus sit legibus, non ut iis, quae sunt non pareamus: deinde quis unquam hoc senator accusauit, ut cum altiorem gradum dignitatis beneficio p puli R. esset consecutus, eo se putaret durioribus legum conditionibus uti non oportereὸ quam multa sunt commoda quibus caremus , quam multa molesta ac dissicilia, quae subimps atq; haec omnia tantii honoris& amplitudinis commodis compensantur. Quarum quidem
omnium rerum utinam nobis monumenta litterae prodi dissento Meum nostrae est diligentiae has perquirere, quae in locureconditis abditae latent. Ordiamur. autem ab illa lege de indicio, cuius &si annus tanto temporis quod ne sibi quidem ipsi parcit interuallo exoleverit, uetustissimam tamen esse haud inuitus crediderim. His, qui proditionis, maiestatis, uel
alterius id genus facinoris latebras detexissent, si eius F a conscii
36쪽
conscii reperirentur, impunitas dabatur. Solis senatori bus indicium profiteri, saluis legibus, nunquam licuit. Auctor est, quem uerissimum & tertissimum omnes appellant, Asconius in commentario diuinationis in
Ignoratur etia quando illud inductum sit in Rem p. institutum, ne senatoribus Italia egredi liceret, nisi ius haberent legationis liberum . Non licuisse uero ut credam eo ducor, quem subscribam , Ciceronis loco lib. II X . ad Atticum . Quod uideris non dubitare, si consules transeant, quid nos facere oporteat, certe transeunt, uel, quomodo nunc est, transierunt. Sed memento praeter Appium neminem esse sere, qui ius non habeat transeundi. Nam aut cum imperio lunt, ut Pompeius , ut
Scipio, Fannius, Voconius, Sextius, ipsi consules; quibus more maiorum concessum est uel omnes adire prouincias, aut legati sunt eorum. Ergo hi tantum transeundi mare potestatem habebant, & praeter hos nemo. Quae & si tecte scribuntur a Cicerone, ita tamen, ut facile possimus imagine antiqui moris cognoscere. Quod si quis repugnat, nec manus dare uult, appellabo Dionem, qui hoc non innuit, sed dicit nominatim: Iussit,
inquit, ut senatores omnes, omnes j; se magistratus sequerentur, proposito S. C. quo impunitatem eius demigrationis ostendebat. Post hoc S. C. cum multa alia, grauissimis illis motibus concitata ciuitate, perperam,& temere fierent; tum etiam contra morem maiorum senatores pergentes, per omnes prouincias uolitabant, donec intercessit Augusti decretum, cuius apud Dionem lib. LII. extat memoria; ne quis senator, nisi id ipse permisisset, I taliae fines excederet. Ante occasum autem Reip. liberae legationes a senatu dabantur; demum homines populares,cum eas a senatu impetrare non pos
37쪽
sent, ad populum confugere coeperant. Scriptum enim
est in quadam Epistola ad Q. Fratrem : Illud quod cupit Clodius, est legatio aliqua, si minus per senatum ,
per populum libera. Dabatur uero libera legatio, uel negotii priuati procurandi, uel pecuniae exigendae, uel hereditatis obeundae, uel uoti seluendi caussa. Nego alii priuati, Cicero in II. Rulliana: Legatos nostros, qui rerum priuatarum caus a legationes obeunt. Exigendae pecuniae, idem pro Flacco : Legationes su mere liberas exigendi caussa iustum est. Hereditatis obeundae, ut de lege Agraria K. Ian. Hereditatum obeundarum caussa, quibus uos legationes dedistis. Voti seluendi, ad Atticum epistola, Post tuum , libri x v: Scripsi ad Eutrape tum , ut is meas litteras redderet, legatione mihi opus esse. Honestior est uotiua, sed licet uti utraque. Quidam uero praeter rationem scripserunt, cocedi quoque Blitas, otiosae cessationis, suffragatorum conciliandorum , periculi uitandi gratia. Quorum primum ex lib. I. Legum, alterum ex tertia ad Terentiam, postremum ex prima ad Atticum epistola, posse inueniri putant. Sed eorum locorum expositiones, quas illi litteris tradiderunt, a uera sententia longe aberrant. Quanquam enim senatores ea, quae dicunt, proposita haberent, alias tamen caussas petendi honestiores praetendebant.Harum legationum nullum tempus definitum fuit, ante Ciceronis consulatum. Vndem. de legibus hoc modo loquitur : Sed quaero quid reipsa turpius, quam sine pro 'curatione senator,tegatus sine mandatis, sine ullo Rei p. munere quod quidem legationis genus ego consul, quanquam ad commodum senatus pertinere uideatur, tamen approbante senatu frequentissimo , nisi mihi l uissimus tribunus' pl. intercessisset, sustulissem: tamen minui tempus, & quod erat infinitum, annuum sectita
38쪽
ita turpitudo manet, diuturnitate sublata. Fuit item lex Iulia consularis, de legationum tempore.De qua epistola ad Atticum D. libri x v. Dolabella me sibi legauit ad IIII. non. Apr. id mihi heri uesperi nunciatum est . uotiua ne tibi quidem placebat. etenim erat absurdum, uaesistetisset Resp. uouissem, came, euersa illa, uota is luere. & habent, opinor, liberae legationes definitum tempus lege Iulia, nec facile addi potest: idq; adeo genus legationis, ut cum uelis introire, exire liceat, quod nunc mihi additum est. bella est autem huius tu ris quinquennii licentia. Sed propositum persequamur. Referendum in hunc numerum existimaui & institutum de censu. Non enim tantum ad consequendum si natorium gradum census requirebatur, uerum etiam ad tuendum. Et ne absque pignore, ut aiunt, nobis credatur, dico me id hausisse ex illo eloquentiae, & morum antiquorum fonte M. Cicerone. Nam haec eius uerba, in
litteris admorcam datis, nihil aliud significant: C.
Curtius habet in Volaterrano possessionem. hoc autem tempore Caesar eum in senatum legit, quem ordinem ille, ista possessione amissa, uix tueri potest. Cum Cia ceronis epistola congruit Annalis secundus Taciti.In eo libro sic est: Ceterum, ui honestam innocentium paupertatem leuauit, ita prodigos, & ob flagitia egentes Vibidium Varronem, Marium Nepotem, Appium Appianum, Cornelium Syllam, Q Vitellium, mouit senatu, aut sponte cedere passus est. Aduersus senatum quoque fuit lex de redemptionibus, ne quid enatori, praeter illa,quae erant nominatim excepta, redimere ab aerario liceret. Pedianus in post
riorem earum , quae integrae non extant, pro Cornelio:
Antonius redeptas habebat ab aerario uectigalcs quadrigas,quam redemptionem senatori habere licet per lege. Num
39쪽
Nunc eas leges, eaq; instituta, quorum auctores annalium litteris celebrantur, ordine temporum seruato reseramus . Antiquissima in his est Claudia tribunicia P. Cornelio & T. Sempronio cos. , ut Liuius prodit, lata: Ne quis senator, quiue senatoris pater fuisset, maritimam nauem, quae plus quam trecentarum amphorarum es et, haberet. Id satis habitum ad fructus ex agris uectandos. quaestus omnis patribus indecorus uisus est.
Vtitur ea lege Cicero in oratione de suppliciis. Post Claudiam uenit in mentem Sulpicia, & ipsa tribunicia, de qua Plutarchus in Sylla: Cum legem tulisset, nequis senator supra duo millia denarium deberet,
repertum est eum, cu moreretur, aere alieno obstrictum fuisse, ad centum & uicies HS. IAc ne illud quidem alienum est facere mentionem hoc loco legis a Sylla dictatore latae, ut de nummariis iudicibus, de corruptoribus iudiciorum, deq; fictis &mercenariis testibus quaereretur. quae crimina, cum aliis quib usdam, uno nomine falsi continebantur. Ante fuit Gliam nescio quid eius rei a C. Graccho rogatum,placuit tamen eam potius tribuere Syllae, cum ab omnibus Cornelia, non Sempronia nominetur. Ratio uero cur hanc legem non putarim silentio praetereundam, haec me impulit, quod uiderem, a Cicerone in Cluentiana non semel dictum, hoc genere quaestionis senatores tantum,&eos, qui magistratum habuerunt, alligatos esse. Etenim caput de falsis testibus ita tractat: Quis de plebe Romana testimonium dixit unqua, cui non hoc periculum T. Accio auctore paratum este uideatis Θ nam dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem unquam esse confirmo. De iis uero, qui conuenerunt, quo quis iudicio condemnaretur, sic Uit: Vt haec ad me caussa delata est, qui leges eas, ad quas
40쪽
quas adhibemur,& in quibus uersamur, nosse deberem, dixi Habito statim, de eo, qui coisset, quo quis condemnaretur, illum esse liberum, teneri autem nostrum ordinem . Et infra: Illi non hoc recusabant, ea ne lege accusarentur, qua nunc Habitus accusatur, quae tunc Grat Sempronia, nunc est Cornelia: intelligebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri. Et cum senatores, equites, & tribuni aerarii, per legem Aureliam, iudicarent, illo capite, quo constituitur quaestio, in eos, qui, corrupti pecunia, innocentem damnarunt, aut nocentem absoluerunt, solos senatores ait teneri. Fidiculanius quid fecisse dicebatur ξ accepisse a Cluentio HS.C C C C. cuius erat ordinisὸ senatorii. qua lege in eo genere a senatore ratio repeti solet de pecuniis repetu dis, ea lege accusatus, honestissime est absolutus. Itidem in Postumiana dicit. Potentissimo,&nobilissimo tribuno pl. M. Druso, unam in equestrem ordinem quaestionem ferenti, si quis ob rem iudicatam, pecuniam cepisset, aperte equites Rom. restiterunt.Notauimus quide lib. I. ad Atticum, Epistola Magna mihi, cum post absolutum Clodium, promulgatum ex S.C. esset, ut de iis, qui ob iudicandum, pecuniam accepissent, quaereretur, equites hoc valde grauiter tulisse.& ex iurisconsultorum , qui eam legem interpretati sunt, commentariis intelligimus, de omnibus, qui haec crimina admittunt, tanquam Cornelia lege teneatur, pronunciandum csse. Itaque hoc magnopere considerare oportet, utrum Cicero in Cluentiana uere serioq; loquatur, an tempori caussaeq; seruiat.
Adhaec scripserunt quidam se legisse in Suetonio, lege Cornelia de fictis testamentis, neminem praeter senatores suisse alligatum. Non satis intelligenter meo quidem iudicio. Non enim id cogi potest ex Suetonii uere biss