장음표시 사용
121쪽
diumque a senatu poscit, & flagitat. Extat item insignis
huius antiquitatis memoria cum aliis locis, tum in epistolis Coelii, quando, inquit; Cum referretur de stipendio Cn. Pom pei, mentio facta est de legione ea, quam expensam tulit C. Caesari. - Deinceps de triumpho dicendum est, quo pertinet imperatoris appellatio , atque supplicationis honos. Ordiamur autem a supplicationeia hanc enim praerogatiuam triumphi creditam Cato ad Ciceronem scribit. Ac certe plurimum in ea momenti ad augendas & exornandas uictorias positum fuit, gloriosissimiq; dies illi imperatoribus eram, quibus ad omnes aras ab uniuersa ciuitate , pro re bene gesta, diis immortalibus gratiae agebantur . Quod gratulationis publicae genus, ex senatus decreto semper indicebatur'. Auctoritates quibus adductus ita iudicauerim passim legentibus occurrent. Supplicationum autem hanc suisse rationem uideo. Re bene gesta ductor exercitus, a militibus imperator appellatus, nuncium uictoriae ad senatum mittebat, allatis litteris, recitatisq; a consule, uel, si is abesset, a praetore reserebatur ad senatum, ac demum eius auctoritate in dies aliquot a magistratu edicebatur supplicatio, & ad puluinaria constituebatur. Nihil necesse in his rebus sigillatim confirmandis immorari, uno loco indicantur a Liuio omnes, quem idcirco subscribam .Liuius lib. X X II X. Cuaegre in curiam peruentum esset, multo aegrius summota turba, ne patribus naisceretur, litterae quas praetori redditas paullo ante diXit in senatu recitatae sunt, inde traducti in concionem legati, L. Veturius litteris recitatis, omnia quae acta erant exposuit, cum ingenti assensu , postremo etiam clamore uniuersae concionis, cum uix gaudium animis caperent. Discursum inde ab aliis circum templa deum, ut grates agerent, ab aliis domos,
122쪽
ut coniugibus, liberisq; tam laetum nuncium imperturent . Senatus, quod M. Livius & C. Claudius cos. incolumi exercitu, duce hostium , legionesq; occidissent, supplicatione in triduum decreuit . eam supplicationem C. Hostilius praetor pro concione edixit. NumeruS au'tem dierum, quibus supplicabatur, alius aliis temporibus , ac pro rerum, & uictoriarum conditione fuit. Li,uius lib. v. ait, Veiis captis, Camilli nomine senatum inquatriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicatio, nes decreuisse. Tempus tamen consularis supplicationis
diu non ultra dies sex progresIum, Cicero demonstrat. cum de se ipso inquit: Quo consule referente primum decem dierum supplicatio decreta Cn. Pompeio Mithridate interfecto, confectoque Mithridatico bello, & cuius sententia primum duplicata est supplicatio consularis , mihi enim estis assensi, cum eiusdem Pompeii ii
teris recitatis, consectis omnibus maritimis , terrestribusque bellis, supplicationem duodecim dierum decreuistis. Quibus ex uerbis illud quoque apparet, in eam
ambitionis consuetudinem ultimis temporibus uentum
fuisse, ut & ad numerum dierum assidue adderetur, &noui uerborum honores in S. C. concipiendo, quo duis cum laudi senatus deorum templa patefaciebat, quotidie excogitarentur. Ac ob eam quoque caussam, ut senatoribus disserendi de uirtute imperatorum locus daretur, S. C. de supplicatione nunquam per discessionem, Cicerone auctore, sed per relationem semper, fieri solitum suspicor. Appellabantur item, qui uicissent, honoris caussa im. peratores a senatu. Ei praecepto firmat fidem Ciceronis in Pisonem oratio, in qua dixit, Torquatum, se reserente, absentem imperatorem appellatum. Et XI v. eius
dem Philippica, in qua haec leguntur: Augebo omnino' numerum
123쪽
numerum dierum, praesertim cum communiter tribus ducibus sint decernendae. Sed hoc primum faciam, ut imperatores appellem eos, quorum uirtute, consilio, felicitate maximis periculis seruitutis, atque interitus liberati sumus. etenim cui uiginti his annis supplicatio decreta est , ut non imperator appellaretur, aut minimis rebus gestis, aut plerunque nullis quamobrem aut supplicatio ab eo, qui ante dixit, decernenda non fuit, aut usitatus honos, peruulgatusq; tribuendus iis, quibus etiam noui, & singulares debentur . Quod uero ad triumphum attinet, certius nihil esse
potest in scientia memoriaq; rerum ueterum . Hoc enim
institutum , praeter Polybium , nobilissimum par historicorum Liuius, Dionysiusq; commemorant. Dionysii quidem haec pene sunt verba libro sexto: Claudius collegae, triumphum, qui ob insignem aliquam
uictoriam , a senatu more maiorum dabatur, petenti, impedimento fuit. Apud Liuium uero lib. m. qui dam senator loquitur nunquam ante de triumpho per populum actum, semper aestimationem, arbitriumq; eius honoris penes senatum fuisse, ne reges quide maiestatem summi ordinis imminuisse. De ratione autem petendorum , & decernendorum triumphorii haec habeo, quae dicam . Fusis hostium copiis, rediens in urbem imperator, edictum senatus ut conueniret praemittebat, qui mos clarissimis est Livii testatus, & consignatus monumentis, ueluti cum lib. XXox. de Nerone & Salinatore ait: Forte euenit ut eodem die ambo cos. Praeneste uenirent. Inde praemisso edicto, ut triduo post frequens senatus ad aedem Bellonae adesset, omni multitudine obuiam effusa ad urbem accessere.Quod quidem ita accipi uolo,s imperator qui ex bello rediret, nemini eoi u, qui in urbe adessent, imperio & potestate cederet. NamR 1 minori-
124쪽
minoribus a magistratu urbano senatus dabatur. Moris autem erat senatum dari honorem hunc postulantibus
imperatoribus ad aedem Bellonae, aut Apollinis, quam fuit se extra portam Carmetalem, inter sorum Olitori u ,
ct circum Flaminium, in orationis in toga candida comamentario Pedianus resert. Illius templi meminit Liuius, eo quem modo attuli loco. Huius autem lib. li I. his uerbis: Consules ex composito eodem biduo ad urbem accessere, senatumq; in campum Martium euocauere. ubi cum de rebus ab se gestis agerent, questi primmores patrum , senatum inter milites dedita opera ter roris caus se haberi. Itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est,' circum iam tum Apollinarem appellabant auocauere senatum. Atque propterea rerum gestarum auidiendaru in caussa senatus extra urbem ut haberetur custoditum est, quod, ut Appianus lib. II.& Plutarchus in Caesare scribunt, lege cautum esset, ne quis urbem ingressus, iterum triumphans iniret. Quanquam ego notauerim apud Liuium uictis Volscis A. Cornelium Cossum in urbem uenisse, &coniecto demu M. Manlio in carcerem triumphasse. Proconsulibus autem, & propraetoribus hanc ob caussam quoque senatus in urbe nodabatur, quod nemini sine magistratu cum imperio intra pomoerium nisi eo die , quo inibat triumphans, &hoc lege prius lata, esse liceret. Potuit tamen in urbe de triumpho agi, si non ipse imperator, sed magistratus urbanus referret. Sic enim Q. Fabius praesectus urbi, absenti Quinctio Cincinnato dictatori triumphum decreuit . Formula petendi quae fuerit, ex his Liuii uerbis lib. x L 1 X . intelligitur. Priusquam consules redirent Roma, M. Fulvius procos. ex Aetolia rediit, isque ad aedem
Apollinis, cum de rebus in Aetolia, Cephalentaq; ab se
125쪽
gestis disseruisset, petiit a patribus, ut aequum censenient, ob Rem p. bene ac feliciter gestam, & diis immortalibus honorem haberi i ubere, & sibi triumphum decernere. In triumpho porro decernendo magist ratum , auspicia, res gestas, numerum amissorum ciuium, holstium deuictorum conditionem a senatu obseruatam reperio. Quae singula si hoc tempore persequi ue em, merito me uiri eruditi ad nullum genus doctrinae idoneum.
ri Hactenus Polybii locus sit a nobis illustratus. Fuere autem &alia praeclara, & ad memoriae aeternitatem illustria summi consilii iura. Nam Publilia lege centuriatarum legum, ante suffragium initum patres auctores fiebant, quam legem Philo didiator tulit, ut diminueret, non ut augeret supremi ordinis potestatem. Liuius libro It X. Philonis dictatura popularis, & orationibus in patres criminosis fuit, & quod tres leges secundissimas plebi, aduersas nobilitati tulit; una, ut plebiscita omnes
tenerent Quirites; alteram, ut legum, quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium patres auctores fierent; tertiam, ut alter utique ex plebe, cum eo uentum sit, ut utrumque plebeium fieri liceret, censor crearetur. Quo loco indicare uidetur Liuius, tum primum antiquum ius senatus, de quo supra scripsi, confirmandarum , uel repudiandarum legum solutum. Quanqua, si uerba Dionysii tum lib. IX. ubi de comitiis tributis loquitur, tum aliis locis plurimis attendas, hunc morem ante Philonis dictaturam commutatum statues. Nihil, inquit, centuriatis comitiis ferebatur, nisi prius senatus auctor esset; tributis uero institutis, inter alia ex tot sc- runt tribuni pl. ut deinceps cum populo sine senatus auctoritate, quod ille et cου Mψ uocat, agere possent. Iam uero, cum Dionysium testem locupletem habea
126쪽
mus, constat in legibus tributis senatus cognitionem,&auctoritatem haud fuisse necessariam. Habuit quidem ciuitas Romana quosdam tribunos uiros moderatos, qui ex S. C. tulerint, neque potestate tuendae libemtatis caussa data ad licentiam pestilentem abus sint. Liuius lib. IV. Tentatum a L. Sextio tribuno pl. ut rogationem ferret, qua Volas coloni mitterentur; per i ntem cessionem collegarum , qui nullum plebiscitum , nisi ex auctoritate senatus, passuros se perserri ostederunt, discussum est. In curiatis autem legibus senatus auctoritas requirebatur. Liuius lib.VI. Nec centuriatis, nec curiatis comitiis patres auctores fiant. Inuenio autem in Appiani Grorcis annalibus Publiliam hanc legem, temporibus illis, quibus sibi tantum licentiae furens plebe iorum magistratuum petulantia sumpserat, noniobser uatam. Appiani uerba totidem Latinis expressa infra apposui. Loquitur de Sylla & Pompeio consulibus. Primum uetus institutum Reip. sed quod iamdudum in desuetudinem abierat, renovabant, atque censebant, ni hil posthac ad populum oportere ferri, quod antea senatu decretum non esset. Deinde postulabant, ut comitia centuriata ex commentariis Seruit, non tributa haberentur. Arbitrabantur enim his duabus rationibus, et si patres ante auctores fierent, & suffragia pauperibus, a que in his audacissimo cuique adimerentur, rebus a ui ad consilium reuolutis, defore seditionum materiam. Omitto ius illud senatus clarum, & testimoniis omnium notum, quod totam Rem p. graui tempore posset
consulibus permittere, ut delectum haberent, bellum gererent, de sociorum, ciuiumque uita sine populi iussu
Venio ad religionem.Tertulianus docet nullum DeuRomae cultu m, nisi qui S. C. ascitus esset. Et Dio lib.
127쪽
XXXIX. nunquam carmen Sibyllinum nisi senatus dincreuisset evulgatum. Ad haec maxima pars iuris diuini amplissimi ordinis fidei, potestati, uoluntati permisi erat. Hinc in senatus disciplina cautum fuisse ex Varronis scriptis, & multis exemplis antiquis cognouimuS, ne prius de rebus humanis, quam de religione, ad sena
i Haec suetunt, quae diligentia eruere potuerim, potisisma, ct quae diu solus tenuit sine controuersia, senatus iura. Nam & si iam ante anno.urbis C C C I V. triumq)h tum est ex populi iussu, tamen hoc raro factum in annalibus reperietur; & alia inonnulla uulgata quidem sunt cum populo, sed in illo demum statu maxime populari annis aliquot antequa Resp. concidisset. Si uero quae senatus cognosceret animo complecti uoluerimus omnia, curiam interpretem legum, religionum, & caeremoniarum praesidem, magistratuum custodem, ciuitatis magistram, gentium aram atque perfugium suisse inueniemus; ab hac socii ornamenta expectabant, huius uigilantia & prouidentia urbem, imperium, populumque uacuum metu & periculo reddebat. denique summum consilium omnia statuebat; praeter illud, quod populi iudicium, ut Liuius, lib. IV. docet, & eaS rogationes, quas populus accepisset, nunquam rescinderet, nisi illis quatuor modis iam ab aliis ante nos explicatis;& quod de ciuibus iniussu populi nihil agere posset, Liuio lib. XX v I. auctore. Praeterea antiquo iure nemo legibus , nisi per populum, soluebatur. Sed postea etiam senatus id sibi usurparat, quemadmodum Asconius, &Dio testantur. Non repeto, quod ab initio dixi, senatum neque magistratus creasse, neque leges iussisse, nec de bello, aut pace statuisse; etsi iis rebus saepe consultaret. Excipio item a senatus cognitione iurisdictionem,
128쪽
& illa, quibus magistratus, sacerdotesque publici praeerant. Quorum explicatio in aliud tempus est differenda. Atque his ex rebus breuiter a nobis pertractatis omnia tempora, uniuersamque summi consilii cognitionem ab omnibus non stupidis perspici posse arbitror. Itaque hic iam depono, quam susceperam,de senatu Romano disputationem, & uehementissime gaudeo ingrandem ad operis, utinam ita mihi glorios ad posteri temporis memoriam, quam dissicilis, & laboriosi ex tum, & finem peruenisse. m .is, li
129쪽
aut declarauimus, aut ad confirmandam hanc doctrinam attulimus. In paginis quibusdam semel indicatis, plures eius. dem scriptoris locos reperies.
L. Caesaris . 3 8. b. 3 6.b Capitolini. 3 6. b. 3 7. bcatonis maioris. 28. a. 32. b. 3 q. a. 37 a Catonis minoris. 6s. a
ciceronis in epistolis familiaribui.
ra Verrinis. II. b. I a. a. II. a 2 q. a. 26. a. I. bPro C. Cornelio. ΣΟ. a. 26. bPro lege Manilia. Io. a. 2I. aq9.b Pro Cluetio. 8.a. 9. a. a I. a. 24.b26. b. 32. b. 33. a. b. 33. adi agrariis contra Rullum. 23. a Pro C. Rabirio. In Catilinariis. Pro Murena. Pro Flacco .
Pon reditum, in senatu. 3I. bPro domo. 3. c. I. a. p. a. qq. a
Pro Sextio. s. b. I O. a. 21. b. '.aF6. a. 62. a In Vatinium. 6 I. b. 6 2. a. 6 . a
130쪽
colum est e. O. bCommentariorum pontificum. .b Constitutionu regni Poloniae. 3 7.b cordi Cremutis . .. I8.b Cornelii Nepotis. 2I. a. a