장음표시 사용
91쪽
senatus preces, quod relationi consulum i ure tribuniciae
potestatis non intercessisset: tamen consules potestatem reserendi maximam habuisse nemo ignorat. Et quanquam ille, penes quem fasces erant, hoc iure collega superior erat, Dionysio lib. I X. auctore, uterque tamen, cos. reserebat. Exempla passim occurrunt in annaliu monumentis. Itaq; de re minime dubia plura non loquar. Reserebant tamen ambo plerumque Liuius lib. xxv Ir
Consulum de prouinciis communis relatio suit. Ita, &de tribunis, &aliis,quos enumeraui magistratibus, obseruo, aliquando totius collegii unam fuisse relationem, aliquando uero simul aliquot, saepe separatim suo quenque nomine retulisse. Augusto XI. cum Pisone consuli, quo tempore L. Sestium in suum locum subrogauit, referendi potestatem, etiam si consulatum no haberet, S. C. tributam Dio prodit. Inde honos is, ut & cogendinas , ad alios imperatores permanavit. Nemo uero, ut in ueterum libris scriptum est, magistratus nisi stans in senatu uerba faciebat. Cicero lib. D. ad Q. Fratrem: . Racilius surrexit,& de iudiciis reserre coepit. Dionysus lib. v. Haec cum legati dixissent, surrexit Brutus consul,& huiuscemodi uerba locutus est. Lego apud Dionem, .
Augustum, cum aegrotaret quaestoris in senatu ministerio usum . eundem i; absentem de flagitiis filiae libellum per quaestore recitasse. Quod quasi honoris, & amplitu- dinis, non necessitatis, & pudoris caussa factu, successores illius imitatos tum ex aliorum monumentis, tum eXTaciti x I. Annali colligo. In quo haec sunt: Et oratio principis per quaestorem eius audita est. Duo etiam genera relationum Varro edit: Vnu, cum infinite de Rep. alterum, quando singulis de rebus finite patres consule bantur. Saepe uero aliquot magistratus priusquam sententiae rogarentur referre ordine: quenque, si quid habe
92쪽
ret, consueuisse, & si nemo tradit aperte, tamen ex Ciceronis v I I. Philippica, epistolisq; ad Lentulum existimare licet. Saepe item uno S. C. unaci; re perfecta,esiam relatam Seneca lib. de Tranquillitate uitae innuit. Anno CD XXI II. Plautium cos. accepi hoc modo retuliLse, hancq; sere relationis formulam esse. Quoniam auctores desectionis meritas poenas, & ab diis immortalibus, & a uobis habent P. C. quid placet de innoxiae multitudine fieri Equidem, & si meae partes exquirendae magis sententiar, quam dicendae sunt; tamen cum uideam Privernates uicinos Samnitibus esse, unde nunc nobis incertissima pax est; quam minimum irarum internos, illosq; relinqui uelim .Postremo, qui ius reseredi habebant, iis cum uellent relationem remittere concessum crat. De quo significat, ut opinor, legis de imperio V spasiani, quae in ars incisa, & perscripta adhuc Romae extare dicitur,caput istud: vTIAE EI SENATVM HABE RE, RELATIONEM FACERE, REMITTEREbLICE AT , ITA UTI LICvIT DIVO AUGUSTO
Sequitur ut doceam , qui fuerit sententiarum rogandarum modus. Si separatim consules retulissent, uel cum his tribuni quoque. aut alii quiuis magistratus, credibile est non omnes, sed eum tantum consulem, qui cum fascibus erat, rogasse. hanc ego facio coniecturames his Liuii uerbis: Consules de pace Caudina retulerunt , & penes quem fasces erant, dic Sp. Postumi inquit. At si consules abessent, qui rogaret quaeres Mihi quoque hac de re dubitanti nullum, quo stari possit, indicium in antiquorum libris occurrit. Sed si dicerem ur banum praetorem, praetoribusq; absentibus tribunum, quem uniuersum collegium delegisset, nescio an iudicarent, homines morum, disciplinae que Romanae periti , non omnino ineptam hanc meam responsonem eia
93쪽
se. Memini tamen apud Ciceronem Iib. II. ad ratrem me legisse, cum Lupus tribunus pl. caussam agri Campani perorasset, & senatum se dixi stet non morari, Racilium de iudiciis retulisse, & sententias rogasse. A que antea quidem, ut docet Gellius ex lib. I v. Varroianis , de quaesitis per epistolam, in exquirendis sententiis consul incipiebat, ab eo quem principem in senatum
censores legissent. tum autem, cum illa Varro ad Oppianum scriberet, nouum morem inductum ait, ut is primus rogaretur, quem rogare uellet, qui haberet senatum, dum is tamen ex gradu consulari esset. Etenim,
ut se pra dixi, Liuius consulares principes sententiarum fuisse resere. Itaque concedebatur hoc beneuolentiae, &amori; tribuebatur sanguinis coniunctioni; pietati in pa
rentes dabatur; hominum sapientissimorum amplitudini, & dignitati deserebatur. Inuenio in annalium monumentis iam ante multis annis tribunum militum consulare P.Licinium Caluum a patre suo orsum . quod
principe senatus uiuo, qui facere potuerit non uideo, si statim soluta regia potestate illud, quod dicit Varro, institutum erat. Addit Suetonius,& Gellius obseruatu esse se colati liceret modo hunc, modo illu ante alios rogare,sed ut,a K. Ian.ad comitia usque,eunde ordinem in cosulendis patribus custodiret. Quodcirca C. Caesar consul , cum quatuor solos extra ordinem, in iisque principem Crassum, rogasset,&deinde Pompeium desponsa illi filia coepisset, rationem eius rei in senatu reddidit Tirone Ciceronis liberto teste.Id ipsum Capito Ateius, in libro de officio senatorio, quem iniuria temporum
amisimus,litteris prodiderat. Post comitia uero, consules des. primi in consulari gradu erant. Multa sunt huius consuetudinis expressa, & omni luce clariora signa.
Quorum potissima restae hon grauabor. Primum Ci-
94쪽
cem, cuius quot intueor uerba,tot pulcherrim orum in si tutorum uestigia agnosco, quincta in Antonium ita dicit: Qui ordo in sententiis rogandis seruari solet, eui dem tenebo in uiris sortissimis honorandis . a Bruto igiatur consule des. more maiorum capiamus exordium.
Deinde Sallustius in coniuratione Catilinae huiuscemodi uerba facit: D. Iunius Silanus, primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul des. erat. Caussam istutis instituti, ut a consulibus des. principum rogandi sumeretur , hanc reperi ex Appiano, lib. II. ut cautius, &circuspectius censerent, cum illis exequenda essent omnia, quae senatus decreuisset. Ambos autem ante cet ros senatores dicere consueuisse sententiam, indicat SNneca in lepidissimo quodam libello, qui
inscribitur, quando ait: Proximus interrogatur sententiam Diespiter, Nicepotar F. &ipse des.consul. Cum igitur locus hic nihil habeat dubitationis, consules nouos antequam inirent primos rogatos, deinceps uter ex
illis prior rogaretur merito ambigi potest. Sed mea quidem sententia facilis est deliberatio, & iam ab aliis N
re explicata. Nam si quis in historiarum monumentis euoluendis paullo attentius uersetur, eum, qui prius renunciatus esset, priore quoque loco in senatu sententia dixisse inueniet. Post consulares uero praetorii, post prae 'torios aedilicii, ac demum tribunicii, ac quaestorii censebant, ut gradus gradui semper praeserretur. Sic enim Cicero in Verrem per aedilitatem se assecutum antiquiorem sententiae locum rationem habet. Et in libro X II. eiusdem ad Atticum ita est: Catonem primum sente tiam putat de animaduersone diuisse; quam omnes ante dixerant, praeter Caesarem. et cum ipsius Caesaris tam deuera fuerit, qui tum praetorio loco dixerit; consularium putat leniores fuisse. Ergo hic praetorii ante aedili-
95쪽
esos dicunt. Nam Cato post Caesarem rogatu Aquorum ille tribunus pl. ut inquit Velleius, hic praetor creatus insequentem annum, auctore Dione, fuit. Quo cognito superuacaneum est in singulorum graduum iure demo- strando haerere . Ac si praetor des. inter praetorios censebat, ut ex hoc loco patet, non dubito, & eum, & omnes designatos magistratus sui quemlibet gradus principatum tenuisse. Ceterum qui dicebantur pedarii senatores, ut supra memini, non rogabantur, sed tamen consulis permissis dicere poterant. Qua de re Gellius: Quia in postremis erant scripti, non rogabantur sententias. Et diligentissimus rerum Rom. scriptor Dionysius lib. v I I. Vbi seniores dixerunt, ex iunioribus Coriolanus postulata,& impetrata dicendi potestate,aduersus plebem huiusmodi orationem habuit. Et infra lib. eodem: Sole bant consulares, ac potissimum seniores, primi rogari. Iuniores uero aut non rogabantur, aut rogati non dicebant, sed dilcedebant in seniorum sententias. Quo spectauit Laberius poeta antiquissimus, cum,in Mimis, caput sine lingua pedariam sentetiam nominauit. caussam cur non dicerent reddit Dionysius: Quoniam, inquit, ueterum senatorum sententiis addere aliquid iuuenes,& rerum imperitos, aut detrahere uelle,impudetiar summae uideretur.Necessitate quidem pressis excusatio erat. Hinc ille Vipes Lucilii uocem mittere coepit. Vtrum autem magistratus rogarentur nihil habeo quod sequar, etsi in eo quaerendo non parum sane operae, & studii posuerim. certum est illos habuisse ius sententiae. Sed,cum
priuatis omnibus praestarent, non existimo rationi consentaneum, eos posteriore loco rogatos. Itaque considerare oportet, an maiorum magistratuum reserendi potius, quam censendi, partes fuerint; minorum uero p
tres admonendi quid per gratiam contra leges de rebusa
96쪽
DE SENATU ROM.bus, quas illorum fidei populus credidisset,homines po
tentes in senatu molirentur. Itaque Cato quaestor semper in senatum uenit, non aliam ob caussam, Pluta cho teste, quam, ut, si quid ex uectigalibus detraheretur, aut ex aerario erogaretur, impediret. Quanquam nihil affirmo. rem tantum noto, iudicium autem eius doctissimis uiris relinquo. Manifestum porro est ex Ciceronis ad Atticum epistola I i. lib. I v. in senatu nullam pontificum, uel aliorum sacerdotum rationem habitam in rogandis sententiis, perinde ac si senatores solum essent. Intelligedum est etia, & si hoc ordine senatores censerenti tamen cuilibet liberum fuisse petere a consule, ut interfari, aut praesari posset. Liuius lib. ID. Proditum memoriar est, Potitum post relationem Ap. Claudii, prius. quam sententiae rogarentur, postulando ut de Rep. liceret dicere, prohibentibus minaciter X uiris, proditurum se ad plebem denunciantem, tumultum excivisse. Ita igitur stante Rep. Consecto uero Africano bello decretum Dio tradit, ut Caesar primus omnium sententiam sua exponeret . Et Augustus, Suetonio teste, de maioribus negotiis,no more pristino curiae,nec uetere cosuetudine se, natus,sed prout libuisset patres rogabat, ut perinde quisque animu intenderet,ac si censend si magis, quam assen. tiendum, esset.Imperatoribus aliis reserentibus consules illi ficti, commenticiici; principes sententiarum erant.Tacitus lib. I 1 I. Primus sententiam rogatus Aurelius Coiita consul. nam referente Caesare magistratus co etiam
His ita constitutis rationem,& formam sententiarum dicendarum inuestigemus. Senatores rogati,itangis utebantur orationibus, quas aliquando ex scripto recitabant. Erat enim senatori ius, ut Capito testatum reliquit, apud Gellium, ut sententiam rogatus, diceret an
97쪽
te quidquid uellet alterius rei, & quoad uellet. TacL.
tus Annali x I M. De Bello, & pace de uectigalibus 'δe legibus, quibusque aliis Resp. continetur, suadere, disia
suadere ue patribus licebat, quoties dicendae sententiae ius accepissent,& quae uellent expromere, relationemq; in eo postulare. Scite hercules. Etenim Fressiis senator relationem & si rem suasisset, qua uel sola niteretur salus ciuitatis,tame de ea S. C. sine relatione noua, fieri non potuit. Vnde Liuius lib. x L . cum mentio facta es.set de pace Carthaginiensi, conclamatum ex omni pa te curiae prodit, uti referret P. Aelius praetor. Itidem docet Tacitus , cuius locum insta scripsi; Magno assensi celebrata sententia, non tamen S. C. perfici potuit, ab nuentibus cossilibus ea de re relatum. Vbi dixisset quoad uellet, rationemq; sui consilii explicasset, sententiam orationi sere epilogi uice paucis uerbis addebat. Exemplis librum infercire nolo,cum omnibus pateant orationes Ciceronis in senatu habitae, Sallustii ;, & aliorum
historiae. Vt autem uno uerbo dicam, id quod relatum erat, aut suadebat, aut dissuadebat, aut, si post alios rogaretur, alteri uerbo assentiebatur, aut diuidi relatione postulabat. Explicandum hoc loco est, quid esset petere, ut relatio diuideretur. Saepe, ut apparet ex Varronis apud Gellium testimonio, infinite de Rep. reserebatur. Si igitur relatione illa generali res continerentur ita diuersae, ut non idem de omnibus statuendum senatori bus uideretur, postulabant, ut separatim de singulis consulerentur. Exemplum huius rei suppeditat nobis Liuiana historia: Camillus consul de Latinis omnibus populis ad senatum retulit. principes relationem illius laudabant, sed cum aliorum alia caussa esset, ita expediri posse consilium dicebant, ut pro merito cuiusq; statueretur, si de singulis nominatim referretur populis. O Atque
98쪽
Atqpe sicut magi stratus , ita & senatores dicebant stantes. Quare, cum historici faciunt aliquem in senatu su dentem, eum surrexis te aiunt. Gellius lib. vli.Sententiae rogari coeptae, tum M. Cato exurgit. Sic, cum assedisse linatorem narrant, significant eum finem fecisse dicendi. Sallustius in Coniuratione Catilinae: Postquam Cato assedit, consulares omnes, itemq; senatus magna pars sententiam cius laudat. Et quemadmodum states cens e, sic assentiri sedetes Latini loquutur. Cicero Metello: Nulla est a me unquam sententia dicta in fratrem tuum . quotiescunque aliquid est actum, sedens iis assensi, qui mihi lenissime sentire uisi sunt. Ani- in ad Verti aut ζm aliquando sententias iuratos dirisse s natorqs; ut Lentulust Pario cos. Patres, inquit Liuius,
iurati ita conuenerat censuerunt, uti consules prouincias i iter se compararent, sortirentusve, uter Ita- illam , uter classem L. nauium haberet.Addo etiam illud ; senatori, cum esset a consule rogatus, non dicere sententiam suam , aut non probare alterius haud licuisse. Quod itulicant haec eiusdem Liuii: in Fulvius postulauit a consule, ut palam in senatu diceret, permitteret ne patribus ut de prouinciis decernerent, staturusq; eo est et, quod censuissent, an ad populum laturus.
Cum Scipio respondisset, se quod e Repub. esset facturum, tum Fulvius, Non ego ignarus quid rciponsurus, facturusve esses, quaesivi: quippe cum prae te seras, tentare magis, quam consulere senatum : & ni prouinciam tibi, quam uolueris, eX templo decernamus, paratam rogationem habeas . Itaque a uobis tribuni pl. postulo, inquit, ut sententiam mihi ideo non dicenti, quod si in meam sententiam discedatur, non sit ratum habiturus consul, auxilio sitis. Inde altercatio orta, con, sui negabat aequu esse tribunos intercedere, quo minus
99쪽
suo quisque loco senator rogatus sententiam diceret. Hactenus Liuius. Nec praetermittendum puto, quod in lib. m. Ciceronis de Oratore notaui, asperitatem, &acrimoniam in dicendo Crassi, pignoribus a Philippo
consule coerceri; &quod tradit Gellius, Catonem, praefracte obsistentem relationi, & diem eximentem dicendo, a Cassare consule in carcerem ductum. Ac de antiquo more sent tiarum diximus. Perrogatis Gmnibus sententias, uel si non adesset quisquam, qui aliud dicere uellet, cum treS,aut quatuor, ut semper accidere videmus, controuersis inuenirentur, oportuit in aliquam earum S. C. fieri. Fiebat uero ineat i, quam plures laudassent. Nam . Cornelius Nepos lib. v. exemplorum, auctore Gellio,& Liuius x xlxvii.
memoriar I & litteris tradiderunt, multis placuisse, ut ii, qui de permutandis captiuis, post Cannensem cladem , lurati ab Hannibale missi redire nollent ; datis custodiabilis ad eum reducerentur ; sed eam sententiam numero plurium, quibus id non uideretur superatam a Diuersa igitur tententiae ordine pronunciabantur a magistrati bus . cuius praecepti fundamentum, et sedem, non m a
gni negotii est ostendere. Caesar commentario primo de bello ciuilii Lentulus consul sententiam Calidii pro
nunciaturum se omnino negauit. Cicero Lentulo: Sententia prima Bibuli pronunciata est, ut tres legati regem reducerent; secunda Hortensii, ut tu sine exercitu reduceres ; tertia Volcatii, ut Pompeius reduceret. In persequendis porro sententiis non tam qui primus suasisset , quam qui uerbis luculentioribus, & pluribus rem compi ehendisset, consules spectare solitos notaui in Ciceronis x ii. libro ad Atticum. Tribuebatur hoc quoque gratiar, eodem lib. X. epistolarum teste. Pronunciatis differentibus opinionibus senatorum in singulas discedeba
100쪽
tur,ut quam plures probarent cognosceretur. Neque uero auguror cum id dico, sed re clara, ac testatam affero.
Primum hoc intelligitur ex iisdem litteris ad Lentulum . Deinde ex illis Hirtii uerbis: Sententiis dictis, discessi nem faciente Marcello, qui sibi omnem dignitalcm ex
Caesaris inuidia quaerebat, senatus frequens in alia omnia transiit. Postremo ex his sextae in Antonium Philippicae: Itaq; haec sententia sic per triduum ualuit, ut quanquam discessio facta non esset, tamen, praeter paucos , Omnes mihi assensuri uiderentur. Mansisse hanc consuetudinem redactis omnibus in potestatem Caesarum Lampridius in Seuero innuit: Nulla minit, constitutionem iacrauit sine uiginti iurisperitis, & doctissimis, ac sapientibus uiris, iis denique disertissimis, non minus quinquaginta; ut non minus in consilio essent lententiae,
quam si S. C. conficeret i& id quidem ita ut iretur per sententias singulorum, ac seriberetur quid quisque di Nisset. Neque me ualde angit, quod apud Dionysum nulla discessione iacta Appius x uir Cornelii sententiamsbi obnoxiam uicisse pronunciauit. Nam, ut alia multa, quae mos maiorum minus serebat, ita & hoc nullo exemplo ueterum imminente bello periculose, cupidissimus imperandi homo fecit, cum perrogatis sententiis denuo quidam senatores referri uellet rem integram ad senatum; & tempus extrahendo , aut dominationem Xuirorum infringere, aut hostium potius vim, quam tyranorii impotetes animos, & superba imperia perpeti.
Quae quidem consuetudo, & ratio a sapientissimis hominibus introducta fuit, & excogitata, ut qui ante dixerat,s post ab alio melius quidpiam cesseri animaduertissent, in eius sententiam possent pedibus ire. Ita in historia Sallustii Silanus consul des. cum primus suum exposuisset consilium, postea permotus oratione Caesaris, pedibus
