Ioannis Sarii Zamoscii De senatu Romano libri duo. Index auctorum, & rerum memorabilium

발행: 1563년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

dibus in sententiam Ti. Neronis iturum se dixerat . Et xl. Philip. Q Pusius pollicitus est, si quis eoru , qui post se rogati essent, grauiorem sentetia dixisset, in eam se iturum. Discedebatur ergo primum in eorum sententias, quae de illo, quod consulas retulissent, erant. Itaqueam Lupus tribunus pl. exemplo nouo contendere coe pisset, ante se oportere discessionem facere, quam consc-las, eius orationi uehemeter reclamatum Cicero scribit. Interdum autem, si sententia res contineret duas, qua rum una placeret, altera displiceret, antequam inciperent pedibus ire, patrum aliquis postulabat diuidi sententiam, ut tradit Pedianus in commentario Milonianae. Idem indicat & Seneca lib. Epistolarum m. cum ait: Qiiod fieri in senatu solet, faciendum ego in Philosophia quoque existimo, cum censuit aliquis, quod ex parte mihi placeat, iubeo illum diuidere sentetiam, &sequor. Dices exemplo opus esses Non longe abiero. Nam est in ea, cuius iam Lepc mentionem feci, ad Lentulum epistola: Postulatum , inquit, est, ut Bibuli sententia diuideretur, quatenus de religione dicebat: et 'rei quia iam obsisti non poterat Bibulo assensum est. de tribus legatis frequentes iuerunt in alia omnia. Permittendae autem discessionis sormula in commetariis linguae Latinae Festi talis extat: Qui hoc censetis huc transite, qui alia omnia in illam partem. Atque alia omnia diccbat consul, non qui non censetis, ominis uitandi caussa. Praeire uero solitum his uerbis magistratum Plinius iunior significat, Nam sic scribit lib. ii x. Non consul etiam ubi quisque remanere, quo transgredi debeat, non modo solemnibus uerbis, sed manu, gestuq; demonstrat ΘNeq; enim ambigo, hoc quod dicit Plinius , ex antiqua senatus disciplina tractum. Eode autem modo de disce

102쪽

pellabatur, quod nunquam diceret, sed cum discedoretur transeundo tantum ad eum, cuius sententiam probabat, quid uideretur indicaret. Saepenumero autem nullis sententiis dictis, relatio ne facta statim fiebat discessio, quod Varro nominat S.C. per discessionem, illud autem per relationem. Atque ita duae opiniones, quas putat Gellius discrepantes, una Varronis de duobus generibus S. C. altera Atei, uel potius Tuberonis, qui putat in omnibus ι S. C. faciendis requiri discessionem , inter se conuenientes, & quasi g

minae reperiuntur. Faciebant autem S. C. perdiscessionem magistratus, uel ne quod simultatis onus senatoriabus imponerent, ne ue quis metu, aut uerCcundia compulsus, secus quam sentiret diceret, ut arbitratur Diolib. x L I. uel celeritatis caussa; ut Cicero narrat, Anto nium allato nuncio de legione quarta effugere sestina n.

tem, de supplicatione S. C. perdiscessionem secisse. Aetum maxime discedebatur tantum, inquit Varro, quum res minime dubia esset. Nam quid nccesse erat, uerbi gratia, de solemni religione, de qlia Mi Ian. usi prout qua ytate anni principium agobatur , consules prius.

quam rerum humanarum aliquid attingerent, more maiorum reserebant, singulorum sententias perquirere ΘItaque dicis selum caussa ea de re S.C. fieri selita per di

scessionem facile crediderim. . . i. At illuc

Antea quam uero exeamus e curia, quibus rebus inam a uoluntas senatus, quominus S.C. feret, impediretur exponamus . Horum ergo impedimentorum gen ra non pauca inuenio. Primum genus est intercessio. De

qua legem hanc rogat lib. m. Cicero: Ni potestas par, maior ue prohibessit, S. C. perscripta seruanto. Qua ex rogatione non tam ad effgiem moderati ciuitatis status, quam ad historiae fidem lata, patet, rationem impe

diendi

103쪽

diendi edita uoce Veto, non ut alias quasdam senator si quoq; , sed magistratuu solum fuisse;nec quorum uis magistratuit, veru in maiorum tantum . Hoc uero nomine& tribunos pl. nunc coprehendo, quos& si minores tio cent, maximam tamen potestatem habuerunt, & intercedendi ius summum. Ac ob eam caussam, & ut sacrosancti essent, Dione auctore, Caesares tribuniciam potestatem assumebant. Alterum inuenio, cuin magistratus non uetabant, ted moram afferebanti ueluti cum Serranus noctem sibi ad deliberandum postulauit, quado de reuocando Cicerone ab exilio agebatur.Tertium genus est;cum, nullo magistratu intercedente, longa oratione senator tollit diem. Etenim quod post solis occasum senatus decernit irritu est. Quo in genere magnus fuit Cato. Quartum est,cu offertur religio magistratui senatum habenti, non satis eum auspiciis operam dedisse. Nam, si hoc collegi u augurum comprobasset, differebatur res in posterum. Quinctum impedimentum fuit, si senatus esset nullo edicto legitimo coactus. Sextum, cum loco non auspicato habebatur. Septimum, cum dies erat non senatorius. Neque uero subiiciendis auctoritatibus singulis generibus mihi, & aliis molestus esse uolui. Quod si qui nolint nobis sine pignore, ut dicitur,

credere, Dionis historiae librum L V.& Ciceronis ii I. de Legibus, orationem pro Sextio , atque epistolam E s ad Plancum, legant. Illis autem, quos Festus commemorat, modi S, cum numera senatum dicebat consuli senator ; aut, cum postulabat, ut res quae adserebantur diuiderentur; aut, ut singuli consulerentur, non tam senatus consilium tardabatur, quam magistratuum artes eludebantur. Si quis autem S. C. intercellisset, aut moram attulisset, id quod patreS decreuerant senatus auctoritas , ut docet Dio lib. L v. usecabatur. Vnde Serui- . . lius

104쪽

lius Hala apud Livium lib. 1 v. si quis intercedat senatus

consulto, auctoritate se fore contentum dixit.Cicero tamen nonnunquam senatusconsulti, & auctoritatis nomine pro eodem utitur. ut m. legum cum sc loquitur: Quo in genere seueritatem maiorum nostrorum senatu s uetus auctoritas de Bacchanalibus, & consulti exercitu adhibito quaestio, animaduersioque declarat. Nam Liuius S. C. mandatam hanc quaestionem Albino, Philippoq; cos. aperte narrat. At enim pro libidine magistratibus uoluntati senatus aduersari licitum erat λ Minime uero . Nam referebatur statim de eorum intercessone, esset a Rep. nec ne, atque cum non esse statuebatur,s intercessionem remittere nollent puniebantur. Cicero

lib. I l. ad Atticu m, Caesar lib. I. & alii. Vbi S. C. esset factum iussu magistratus recitabatur . Dionysius lib. x I. Quibus dictis mandauit scribae,

ut recitaret S. C. Dimittebatur autem senatus in haec uerba: P. C. nemo uos tenet. aut in haec: Nihil uos moror P. C. Cicero lib. II. ad in Fratrem: Tum ille se negauit senatum tenere. Capitolinus in Antonino: Nunquam discessit e curia, nisi consul dixisset, nihil uos moramur P. C. At par potestas, aut maior potuit retinere senatum. Nam, & cum dixisset Lupus tribunus pl. se non tenere senatum, surrexit, ut narrat Cicero, Racilius collega eius '& de iudiciis retulit. Quod qua ratione laetium esset non uideo, nisi Racilio retinere senatum pro potestate tribunicia, dimittente Lupo, licuisset.Dimisso senatu si S.C. factu,& perscriptum esset,

recitabatur ad populum a magistratu,aut senatores concione impetrata uerba faciebant. In recitando autem Se C. sere nominis eius, in cuius sententiam itum erat, interponebatur honorifica commemoratio. Hinc ille noster lib. I v. ad Atticum. Factum est S. C. in meam sententiam ,

105쪽

tentiam, ut cum Pompeio ageretur, ut eam rem susciperet, lexit; serretur. quo S. C. recitato, cum concio, more hoc insulse & novo, plausum meo nomine recitando dedisset; habui concionem'. Hactenus senatoriam decernendi consuetudinem , quae diu terris exterminata omnibus prope in tenebris

iacuit, in lucem reuocare, & pristino splendori restituere conati sumus. Deinceps de senatusconsultis triplex mihi exoritui dubitatio. Nam & a quo scriberentur quo modoque conciperentur;& a quibus magistratibus asseruarentur, & quo loco; tum quam uim haberent, quamque diu magistratus alligarent ambigo. -'Dicamus autem primum de prima. Scribebant igitur S. C. scribae, quem ordinem non adeo grauem, at- ue honestum fuis se Romae cilii ostenderunt. ut uero in -ceteris monumentis publicis, sic & in S. C. tabulis mandandis uersatum hoc genus hominum Dionysius significat lib. x s. in quo scribarum, qui senatui apparebant, mentionem facit. Legi etiam, qui intelligerent Cicero mem scribae alicuius posuisse nomen, cum in X l I. episto arum ad Atticum lib. ita ait: Tantum rogat ut S. C. corrigas .: Hoc quidem secisset etiam Ranio, s admonitus esset. At in magnis dissicultatibus, & perturbationibus, s interesset Reip. ne senatus decretum euulgaretur, uel ut summa prudentia, & fide omnia litterarum notis ad posteri temporis memoriam consignarentur, senatores quique consuetudine scribendi, inte3ritate, memoria , scientia praestantissimi scribarum ossicio, & munere fungebantur. Ita indicia coniurationis facinoroserit, di perditorum ciuium, cuius dux & auctor erat Catilina, non solum, ut est in oratione pro Sylla, perscribunt in senatu ex inferioribus gradibus tres sapientis; mi, & altissimis mentibus praediti senatores, uerum e-

106쪽

tiam praetor populi R. Sic ut dixi, S. C. quae a nonnullis Tacita appellantur', scribi solita a senatoribus obsedi-uaui. Qua de re Capitolinus in hanc sententiam: Hunc

morem apud ueteres necessitates publicae repererunt, ut si sorte aliqua uis ab hostibus immineret, quae uel cogeret humilia capere consilia, uel aliqua constituere, quae non prius oportereti dici, quam essici S. C. tacitum neret, ita ut neque scribae , neque serui publici senatus consilio interessent, uenim senatores omnia inciperent, ipsi ii scribarum ossicio fungerentur. Atque etiam cum huiusmodi S. C. fierent, non solum scribae senatus consilio non apparebant, uerum etiam pedarii senatores in . curiam non admittebantur. Quo factum est, ut quem admodum legimus apud Valerium, consules obiurgadii rint Q . Fabium, quod Z Crasso, qui etsi ante triennio gesserat quaesturam, nondum tamen a censoribus in s natum lectus erat, narrauerit, quod secreto in senatu Grat actum , de tertio bello Punico indicendo . At cetera S. C. adeo non occulta erant, ut Omnes prope ciues s natusconsultorum libros domi suae quisq; haberent,donec intercessit Augusti decretum, quo, Suetonio auet re, uetuit, ne senatus acta in posterum publicarentur. In S.C. autem scribendo tempus primum ponebant,&locum, in quo senatus decreuisset; deinde nomina eorum , qui scribendo affuissent, recitabant; tum relationem, cum nomine magistratus,paucis uerbis perstringebant; atque his omnibus ultimo loco senatusconsultum

subiiciebant. Quod autem diximus de iis, qui scribendo affuissent, illud ita intelligendum est, solita adscribi nomina testium senatusconsulti faciendi. Qua ratione in libro constitutionum nostrarum , legibus a quolibet rege, senatu censente, & legatorum equestris ordinis collegio consciscente, perlatis, nomina eorum, qui prae

107쪽

es pili es concilio intersu ere, apposita videmus. Si quis

autem auctoritatis momenta desiderat, ita interpreta

turgenus hoc loquendi Lampridius, de Heliogabalo impurissimo , & edissimo mostro loquens:Vbi primit,

inquit, senatus diem habuit, matrem suam rogari ius sit, quaecum uenisset uocata, ad consulum sublellia scribendo affuit g. id est i S. C. conficiendi testis. Horum uero testium nomina. si natuscosulii auctoritates a C B-lio,& crone lib. II 1. de Oratore nomitiantur. Nec illud ignorari vclimis si no paucos senatores uideamus saepe adsulta, tamen quaedam a duobus tuum senatu iatosulta esse scripta Id quod ex x I v.ni fallor, Iosephi aniiqimatturi Iudaicarum libro poterit reperiri. Exempla

denatusconsultorum non pauca extant in ueterum mo numentis ζ.sed cum omnium eadem fuerit uelut solem

Mibus uerbis concepta sermula, unum solum, quo iam saepe usus sum, ut quaerendi uitem molestiam, recitabo. Missum id S. C. est a Coelio M. Ciceroni. S. C. auctoritates. Pridie K. Oct. in aede Apollinis . scribendo an fuerunt L. Domitius Cn. F. Ahenobarbus, in Caecilius in F. Metellus Pius Scipio , L. Villius L. F. Pona. Annalis, C. Septimius T. F. Quirina, C. Lucceius C. F. Pup. Hirrus. C. Scribonius C. F. Pop. Curio, L. Ateius L. F. An. Capito, M. Oppius M. F. Terentina. Quod M. Marcellus cos. V.F. de prouinciis consularibu S. D. E. R. l. C. uti L. Paullus, C. Marcellus cos. cum

magistratum inissent, ad ex K. Mar. quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus prouinciis ad senatum referrent, n e quid prius ex Κ.Mai .nsue quid coniunctim de ea re reserretur a consulibus : utique eius rei caussa per dies somitiales senatum haberent, S. Q. C. facerent: ct cum de ea re ad senatum referretur a consulibus, qui corum in CCC. iudicibus essent, abduc P a re

108쪽

re liceret: si quid de ea re ad populum, plebeiii elato

Opus esset, ut Ser. Sulpicius, M. Marcellus. cc' prael.

trib. pl. quibus eorum uideretur, ad populum, plebemue serrent; quod ii non tulissent, uti quicunque deinceps essent, ad populum, plebem ue serrent. Ας illae notae celeritatis gratia adhibebantur, in v. F. C. hoc est, quod uerba fecit consul. Et haeri Q. D. B. F. P P.R. P.

I. C. Quid de ea re fieri placeret, de carre ita censu runt. Item S.C. istius clausula, ut docet Probus,' hac

breui scriptura signabatur . S. Q. D. E. h. A. P. P. V. L.

O. E. CO S. P.R . TR. PL. Q. E. V. A. P. P. V. F. Illa Ru

tem uerba, si eis uideatur, honoris caussa addebantur in S. C. si quid mandabatur magistratibus, ut facerent, quod obseruauit Donatus in comentario in Adelphos Terentii. Pro Donato stant sexcenta apud Ciceronem ;& alios exempla, quae putidum esset colligere. Ad haec Valerius tradit ueteribus senatusconsultis T. litteram subscribi solitam, eamq; notam significasse tribunos pL , S. C. assensos esse. In auctoritatibus uero, perscripto senatus consensu, adiiciebatur, qui S.C. intercessisset, Id animaduerti ex iis auctoritatibus, quae Coelii epistolis interpos tae sunt. Antiquitus autem S. C. iam enim ad alteram dubiatationem oratio mea delabitur in Cereris furum deserebantur ad aediles. Liuius lib. m. Institutum est, a Valerio, & Horatio cos. ut S. C. in aedem Cereris ad aediles pl. deferrentur, quae ante arbitrio consulum supprimebantur, uitiabanturque. uerum Dio eXtrema pagina lib. Liv. munus hoc inter tribunos pl. & aediles communicat ., ab hisque, imperante Augusto, translatum ad quaestores ait.Penes quos mansit demum perpetuo aetate Caesarum, quemadmodum ex Tacito colligo, senatusconsultorum custodiendorum cura. Ac iam pridem mutata

109쪽

O LIBER II. ' 39 n

& illa prisca consuetudine deserendorum ad Cereris S C. in intimo aerario reponeb*ntur. Quod si quis rerum

antiquarum imperitus arbitretur, Cereris fanum aer rium populi Rom. fuisse, eum ego, non tam coniecturis, quae non semper sunt efficaces ad concipiendam antiquitatem, quam manifestissimis ueterum testimoniis, utens, hoc errore graui leugbo. Sed quid, alios quaerendo, frustra opus est consumere tempus, cum mihi subito in mentem uenerit Macrobius Nullum enim esse puto , qui huic omnibus, quae apud scriptores aequales illis temporibus legit, uere reserendis fidem defuisse existimet. Quid igitur Macrobius scribit Aedem, inquit,

Saturni Romani aerarium esse uoluerunt; quod tempore, quo incoluit Italiam, sertur in eius finibus nullum es.se furtum commissum. Probandum nunc est S.C. in aerario Romanos reponere solitos. Cicero quincta Philippica , cum in Antonium acerbissime inuehitur, id ei maxime crimini dat, quod S. C. tanquam facta ad arrarium detulisset. Item Liuius lib. XLix. Fulvium con sulem S. C. per infrequentiam factum in aerario reposuisse narrat. Et Iulius Maratus, apud Suetonium, auctor est, ante paucos quam Augustus nasceretur menses, prodigium Romae factum publice, quo denunciabatur regem populi R. naturam parturire; senatum e territum censuisse, nequis illo natus anno educaretur; eos qui grauidas uxores haberent, quod ad se quisque spem traheret, curasse ne S. C. ad aerarium deferret.r. Quibus etiam ex uerbis Suetonii eis citur, summi ordinis mandatum, & praeceptum magistratus exequi nequiuisse, antequam esset ad aedem Saturni delatum. Restat tertium dubitandi genus, quanta uis senatus. consultorum, quamque diuturna ejet. Video in historia Livii lib. I v. cum nollent cos. ex S. C. diflatorem di

110쪽

cere, tribunos pl. pro collegio pronunciasse, si aduersus

consensum amplissimi ordinis ultra tenderent, in uincula se eos duci iussit ros. Ita quod semel senatui uisum eia set probabile, eo standum erat. neque a quoquam magistratu S. C. immutari potuit, sed ab ipso senatu inducebatur , quoties conuersis rebus, ac com mutata tempestate, ullas cum , quem laudasset cursum', euidenter araguebat. Cicero pro domor Coeptum est reserri de indubcendo S. C. ab uniuerso senatu reclamatum est. Idem Attico: In ducendi S. C. maturitas nondum est; quod neq; sunt, qui querantur; & multi partim malevolentia, partim opinione aequitatis delectantur. Caesarum autem aetate, comitiorum i ure, Tacito lib. I. teste, ad senatum translato a Tiberio, senatusconsulta perpetuarum, dciae ternarum legum uim habcbant; ut ex Pomponio Iurisconsulto constat. Verum ante iubendarum ius legum populo ui adeptum , uno tantum anno magistratus ea, quae censuerat senatus, alligabant. Sic enim Dionysius optimus antiquitatis auctor scriptum reliquit lib. I x.C5sules negabant S. C. de diuisone agrorum in suo magi

stratu factum, sed in Cassii, Virginiique; neque ut leges senatus decreta aeterna, sed annua tantum esse dic bant. In prouinciis tamen senatusconsultis diutius obtemperatum ex ultima epistola lib. v.ad Atticum,& aliis multis locis colligo. At ecce iam in manibus est de senatus potestate, &eognitione, perobscui a multisque partibus impedita, quastio. Experiri tamen libet, utrum opera, & diligentia mea aliquid illi possit adferri lucis. Quod totius disputationis de senatu, non solum difficillimum, ii rum etiam grauissimum caput, ingredienti mihi necessario repetendum uidetur; id quod ante nos a multis doctissimis uiris traditum,& demonstraturi est; non unam

SEARCH

MENU NAVIGATION