Ioannis Sarii Zamoscii De senatu Romano libri duo. Index auctorum, & rerum memorabilium

발행: 1563년

분량: 140페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

. LIBER II. μperpetuo, sed uarias, ac multum inter se diuersas Reip. Rom. sormas extitisse . Vnde si eodem modo de senatus Rom. potestate statuendum existimem esse, quae modo

aucta, & ad summum fastigium perducta; modo diminuta, & prope concisa erat , haud optime hercle de

Rom. antiquitate mererer . Tum autem demum meo

me perfunctum munere arbitrabor, cum inde a primo urbis ortu initio sumpto, omnes mutationes, Omniaq; senatus tempora renouauero, dc quam potero, in hac annalium paucitate, & rerum ueterum obscuritate, planissime, ac uerissime demonstrauero.

Romulus igitur auctor, & conditor Reip. illius maximae , ac nobilissimae, senatui hoc iuris, & honoris tribuit, quemadmodum Dionysius lib. II .litteris prodidit, ut quibus de reb ipse, uel ceteri retulissent reges, de iis senatores cognoscerent, & sententias dicerent, ac quod uideretur pluribus id ratum esset. Hinc de Tarquinio Superbo Liuius: Hic enim regum primus traditum a prioribus morem, de omnibus senatum consulendi,

soluit: domesticis consiliis Remp. administrauit, bellum , pacem, foedera, societates, per se ipse, cum qui bus uoluit, iniussu populi, ac senatus fecit. Ac& si populo legum iubendarum, magistratuum creandorum,& belli, pacisque decernendae a Romulo permissa potestas esset, necessarium tamen fuit, ut populi iussum senatus iudicium, & auctoritas confirmaret. Qua de re

Dionysius in hanc scripsit sententiam: Ceterum plebi

haec tria concessit, magistratuum conserendorum potestatem, legum iubendarum ius, & belli decernendi ambitrium, si quando de eo suscipiendo rex cogitaret. N que tamen de iis rebus iudicium populi satis per se ponderis habuit, nisi illud senatus auctoritas confirmasset. Eodem modo &Liuius e Decreuerunt, inquit, patres,

112쪽

ut cum populus regem iussisset, id sic ratum esset, s patres auctores fierent. Liberata etiam Rep. regio dominatu prope idem erat status , eademque temperatio ciuitatis. Illa tria populus obtinebat; senatus cetera omnia suo consilio moderabatur; magistratus uero, quibus iurisdictio, & hoc genus alia quaedam concessa erant, summa cura , & diligentia patrum exequebantur uoluntatem. Sed postquam patricii, ex quibus senatus constabat, in plebem saeuire coeperunt, Aventinum montem multiam do armata insedit, tribunos sibi creauit, qui, ob paucorum uitia, uniuersis ordine inuidia flagrante, turbulentis concionibus leuem plebem quouis incitabant; auctoritatem senatus oppugnabant; eamque diminuendo potentiam suam augebant Exinde comitiis tributis institutis, legeque ut omnes Quirites plebiscitis tenerentur perlata, lummam licentiam tribunorum pl. nacta temeritas , procedente tempore non solum omne ius senatus fregit, ac debilitauit; sed demum etiam uniuersam Rcp. euertit. Ab co igitur tempore, quo senatus non omnia solus potuit, sed multa etiam per populum agebantur, illius cognitio diligentius, & accuratius nobis est consideranda.

Polybius historicus,qui Africani minoris doctor fuit,& perpetuus in militia comes, de disciplina, & temperatione illorum temporum Romanae ciuitatis disputans, haec senatui tribuit: Ait primum senatum aerarii totius dominum , & administratorem fuisse; quod & uectigalia omnia in eius potestate fuissent, & eiusdem arbitratu impensae omnes fierent; nec quaestores sine auctoritate senatus, praeterea, quae consules iussissent, uel minimum, cum opus esset, in rem ullam sumptum facere possent. Grauissimae etiam illi impensae, quam censores in quinquennales lustri apparatus saciebant.

113쪽

presuisse; a senatuit; auctoritatem illam, & sacultarc ni censoribus concedi, & permitti solitam . Maleficia item, ac crimina per Italiam commissa, de quibus publicum

iudicium constitui oportebat, ut proditioni S , coniurationis, ueneficii, caedis, atque insidiarum ad senatum re-

qata, eiusque de his cognitionem fulsisse. Quod si qua in -Italia controuersia dirimenda, si publice, uel priuatim

quispiam, uel ciuitas obiurganda, si cui auxilium serenia dum crat, de his omnibus senarum statuisse. eodemq;- modo, si qua eXtra Italiam ad aliquos legatio erat init -- tenda, aut ad aliquid decidendum, aut ad foedus facien. dum , aut ad cohortandum , aut ad imperandum, aut postremo ad res repetendas, & ad bellum indicendum, haec senatum curasse. praeterea quid de legatis exterarui gentium agendum , quid eis relpondendum esset, decreuisse. Ad id autem, quod de aerario dixit, reseren--dum&illud est de publicanis; quibus praefuisse senatum eodem libro narrat; senatumq; dic m proserendi, si quam calamitaterii accepi issent, eos releuandi, si quaedim cultas, aut publica calamitas, quo minus soluendo essent obstitissici, locationemq; prorsus inducendi ius, , ac potestatem habuissis. Addit idem auctor non paruam: rei militaris partem in arbitrio supremi consilii positam

fui sis. Etenim frumentum , inquit, uestimenta, obsonia non nisi ex S. C. exercitui suppeditabantur, adeo ut imperatorum expeditiones,& consilia omnia, quoties illorum gloriae obstare, & iniq; cum eis agere senatus uel- 'let, irrita redderentur. Atque etiam prorogandi imperii, aut successerem mittendi, annuo elapso spatio ius penes senatum narrat suisse, ita ut non difficille ei esset, : belli consecti laudem cui uellet praeripere. Denique po-

. tuisse res imperatorum gestas aut extollere,&exornare,

aut eleuare, ac deprimere; cum triumphum , in ciuili; in appa-

114쪽

apparatum ex publico sumptum, nemo nis beneficio se

natusconsequi posset. D. i V D i

Haec fere Polybius libro sexto, cuius & si auctoritatis neminem posset poenitere,tamen, ut si planior hic desenatus cognitione locus, quae de iis rebus apud alios scriptores obseruaui in medium proseram . Vt autem ab a

rario ordiar, & ordinem seruem Polybii usic dixit Cucero in interrogatione ini Vatinium aerarii dispensati nem penes senatu ni semper ita fui sic, ut nunquam a populo si appetita. Quamobrem non miror anae Mi Aemilium Lepidum &C. Flaminium cos. senatum de pecunia in publicu non relata quaesiuisse, ut m XXXIIX. lib. Liuius docuit. Quod uero scripsit publicanos cala- imitate infortum p pressos ad senatum semper coniugisse, eius rei uestigium inueniti in Cic. epist .ad Att.quando ait, Asianos, qui de censeribus conduxerant, qu stos hine in senatu , se cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse, ac ut induccretur locatio postulasse. De cognitione, criminum Italiae publicorum non admodum facilis est iudicatio. Quoniam ex nullotio scriptore istud potui reperire. Hoc solum memini ab Appiano historiarum monumentis proditum , t ge iudiciaria accepta C. Gracchum dixisse, se penitus neruos senatorii ordinis incidisse, idq; uere ab eo usu patum, rem ipsam postea comprobasse. Nam cum equitibus potestatem permisisset, ut de ciuibus Romanis, atque Italicis, &senatoribus ipsis iudicarent, ac mul tam, exilium, ignominiam irrogarent; eos quasi constituisse dominos, senatum uero illis subiecisse uisus est. Quare uidendum est utrum hoc potius ad ordinem amplissim ii, qui solus fortasse cum haec scriberet Polybius iudicabat, quam, ad senatus consilium sit referendum.

Missos quidem saepe lego a senatu magistratus, inquas. dam

115쪽

L I B E H II. dam Italiae urbes, ut de iis quaererent, qui proditionis

aut desectionis consilia agitassent. Itidem ad ciuitates obiurgandas . Neque uero de ceteris quae sequuntur, opus est tanquam de re dubia argumentari. An enim quisquam reperietur , qui ambigat auxilia Italicis ex S.C. cum bello urgerentur lata ξ quorum sere in foederi bus erat, ne ipsi pro se inscio senatu Romano arma caperent; aut componendarum inter populos Italiae controuersaru arbitros, qui in re praeserite cognoscerent, a senarii datos cum tabula aenea superioribus annis inuenta in Liguria declaret, missos a senatu arbitros finium regun- . dotum inter Genuates,& Viturios, req; cognita, eos Romam umire iussisse , & Romae coram ex S. C. senten

tiam dixisse. io uiri,

Legatos autem qui cum mandatis ad exteras nationes, & cum imperatoribus in exercitum, aut cum magis ratibus in prouincias irent, ex auctoritate senatus semper delectos , indicat oratio Ciceronis, in qua Vatinium, qui sibi lege sua detulerat legationem, hoc modo interrogat: Volo audire de te, q uo tandem S. C. legatus sis Θ de gestu intelligo, quid respondeas: tua lege

dicis. es ne igitur patriae certissimus parricida speraras ne id, ut patres conscripti ex Rep. funditus tollerentur ne hoc quidem senatui relinquebas, quod nemo unquam ademit, ut legati ex eius ordinis auctoritate legarentur ξ adeo ne tibi sordidum consilium publicum uisum est, adeo afflictus senatus, adeo misera, & prostrata Resp. ut non nuncios pacis ac belli, non curatores, non interpretes, non bellici consilii auctores, non ministros muneris prouincialis senatus more maiorum delirgere posset. Vnde&in Sextiana sic in Pisone inuehitur: Proteipso Piso nemo ne uestem mutauit Θ ne isti quidem, quos legatos, non modo nullo S. C. sed etiam

116쪽

repugnante senatu, tute tibi legasti. Non uidetur tImin silentio praetereundum legatos a magistratibus iussu sennatus nominari solitos. I iuius X LIII. Dccernunt fi quentes , ut C. Sulpicius praetor tres ex senatu nominet legatos. Tacitus autem legationibus. ne ambitioni , aut

inimicitiis locus soret, exempla ueterum sortem positis

se narrat.

- Illud superuacaneum puto exemplis 'aut testimoniis probare, resposse omnibus omnium gentium postulatis, ex publici consilii sententia semper data. Quin potius antiquum morem excipiendarum , & audiendarum legationum breuiter perstringamus, rem ba nemine hacte nus explicatam in pauca conferam uiaNam & ad exitum operis sestinat oratio, & singula copiose tractare sortassie huius loci non est .Ro in ana consuetudine si quando reges,aut legati, uenire nunciarentur, primo quid uellent ab exploratoribus cognoscebatur, postea ad eos egrediebantur magistratus minores. Nominatim istud munus

Liuius quaestoribus desert. Egresso, inquit, naue Masgabae Masini sis filio praesto fuit L. Manlius quaestor. Quod si essent legati hostium in urbem non admittebantur,sed iis & hospitium, & senatus extra urbem dabatur. Liuius lib. x x x.de Carthaginiensium legatis loquens: Quibus uetitis in urbem ingredi, hospitium in uilla publica, senatus ad aedem Bellonae datus est. Idem lib. x Lu: Per idem tempus legati ab rege Perseo uenerunt. Eos in oppidum intromitti non placuit, cum iam bellum regi eorum, & Macedonibus, & senatus decreuis.set, & populus iussisset. El.Nicostratus in libro, quei ascripsit de senatu habendo , tertium senaculum citra aedem Bellonae su i sse memoriar prodidit, in quo e

terarum nationum legatis, quos in urbem admittere nolebant, senatus dabatur. Legationes autem soci orum.,

117쪽

& amicorum regum, aut populoru non excludebantur urbe. Vnde Liuius narrat pace decreta a sen itu, permissum Carthaginiensibus urbem introire, & cum captiuis ei uibus suis colloqui. Varro etiam prodit locum prone curiam Hostiliam substructum, ubi nationum subsisterent legati, qui ad senatum essent missi, eumque Grae-hostasin a parte, ut multa, appellatum. Quae uero dabantur legatis hospitii gratia lautia dicebantur, auctore Sex. Pompeio. Liuius lib. x x Ii x. Locus inde, lautiaque Saguntinorum legatis dari iussa, & muneris ergo in singulos dari ne minus dena millia aeris. Et lib. XLIIo Quaesitum ecquid ita non adissent magistratum , ut ecmstituto loca, lautia acciperent. Huc pertinet lex Gabinia, de qua iam disserui, ut ex K . Feb. usque ad K. Mar. legatis senatus quotidie daretur. Quo fit ut in epistola quadam ad Q. Fnatrem, lepidissime Cicero scripserit: De Commageno rege, quod rem discusseram, mirifice mihi &per se,&per Pomponium blanditur Appius. uidet enim hoc dicendi generoosi utar in ceteris, Februarium sterilem futurum. Cognitionem porro patrum conscriptorum poscebant a maximo qui in urbe esset magistratu, hic l; , cum patribus uisum es set, eos in

senatum introducebat. Vnde in explicatione rerum a

Rom. bello Hannibalis gestaru in serunt, legatis Camthaginiensium, & Philippi regis petentibus, ut senatus sibi daretur, responsum iussu amplissimi ordinis a dictatore, consules nouos eis senatum daturos esse. Introduci autem solitos more maiorum ab eo, in quo summa esset tum in urbe imperii urs atque auctoritas, testantur annales omnes. Ita Polybius libro sexto tradit, consulibus ceteros magistratus, praeter tribunos pl. subiectos esse, hos legationes in senatum introducere, de rebus quae nullam admittunt moram statuere, quando res tempus

118쪽

tempusque postulat ad senatum referre. Ita consulibus absentibus Liuius lib. X. legationes sociorum a M. Attinlio praetore in senatu introductas narrat. Introducti mandata exponebant per interpretem, etiam qui nationis, sermonisque essent Graeci, quem nemo non modo senatorum, sed ne elegantium quorum uis hominum Romae ignorabat. Primum obseruat Valerius Molonem Rhetu rem, qui studia M. Ciceronis acuit, &sne interprete auditum esse, & uolubilitati linguar gentis illius aures curiae in posterum patefecisse.Hi autem interpretes ciues erant nobiles, senatoriique gradus. coniecturam meam tuetur Gellius lib. vi I. ubi agit de legatione Atheniensi, quam tres Philosophi nobilissimi,oratores eloquentissimi, Critolaus Peripateticus, Carneades Academicus, Diogenesque Stoicus obiere, quos in senatu interprete usus esse Caecilio senatore refert. Magna uero laus sena torum fuit legatos bene interrogare, & esscere ut alia quid, quod nollent fortasse, responderent, perconctandi arte, ct calliditasi irretiti. Hoc eius, qui senatum habebat iussu concessuq; , postquam illi dixissent, fieri solitum ex historiae Liuianae X X X. libro clarum, ac manifestum est. Cum more, ait, tradito a patribus, potest

rem interrogandi, si quis quid uellet, legatos praetor sc-cisset: senioresq; , qui foederibus interfuerant, alia alii

interrogarent, nec meminisse se per aetatem dicerent le ti, conclamatum ex omni parte curiae est, Punica fraude electos, qui ueterem pacem repeterent,cuius ipsi non meminissent. Responsa uero non subito, & temere, ue-

rum iussis excedere e templo legatis, re diu, multumq; agitata & deliberata dabant. Sic enim apud Liuium sequitur. Emotis deinde Curia legatis, sententiae interrogari coeptae. Libro etiam X X x v i I .apud eundem ita scriptum est . Ceterum & praesentes interrogationibus undique

119쪽

que senatorum , concessionem magis noxae quam responsa exprimentium aligati fiant;& excedere curia ius simagnum certamen praebuere.Postremo, quod placuisset senatui, eius nomine magistratus respondebat. Liuius lib. II x. Cum de postulatis Samnitum. Ti. AemiVlius praetor senatum consuluisset, reddendumq; his foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit. Hostibus aute dies praefiniebantur citra quos urbe post responsum acceptum, Italiaq; excederent. Ita Aetoli, Liuio teste, lib. xxxvii. Italia intra X v. dies excedere, urbe eodem die iussi. Socios autem quaestores saepe prosecutos notaui, & omnem sumptum, quoad in Ita- - lia essent, iis praebuisse. Quam uero pie studioseq; ius gentium , quod legatorum corpora sancta , &inuiolata esse iubet, Romani coluerint, notius esse puto, quam ut a me praecipi hoc loco debeat. Sed de antiqua legationum citione,& consuetudine haec a nobis breuiter di

Vt autem illud, quod de stipediis exercitus, & de successione prouinciarum sequitur, cuiusmodi fuerit intel-l ligatur, paullo longius exordium eius rei demo strandae repetendum est. Senatus, Cicerone auctore in Vatiniana , prouinciae decernendae potestatem habebat . -Ex quo sonte illud ad Atticum manavit: Senatum bo- num putas, per quem sine imperio prouinciae sunt. Hoc autem ita fiebat, ut quas uellet consulares, praetorias l. prouincias nominaret, & eas, quas constituisset, consules , praetores ue , sortirentur. Quandoque etiam consules comparabant inter se. Sic enim Liuius: Consulibus alteri Pisae, cum Liguribus, alteri Gallia prouincia decreta est. Comparare inter se, aut sortiri iussi. I--dem lib. XL vi I. cum Scipio Laeliusq; permisissent, ut ex prouinciis duabus decretis nominatis utra u ui uel -

120쪽

et senatus suo arbitrio conferret, scribit rem hanc rela,

tam ut noua, aut uetustate exemplorum memoriar iam exoletae expectatione certaminis senatum erexisse. Ac

nescio an post aliud par adeo elegans consulum stre pertum, quod senatus iudicium potius, quam temeritatem sortis & fortunae, expetiri mallet . Itaque si uellet senatus alicui succedi, prouinciam eius in sortem consi- ciebat Qua potestatem Ti. Gracchus, qvi senatum oppugnabat, & si a summi consilii gubernatione non abstulit, eam tamen noua lege astrinxit, qua tulit , ne quem plus anno prouinciam consularem tenere senatus pateretur, ut ex Oratione pro domo, & de prouinciis consularibus, animaduertere licet. Post ea Casar uicto Pompeio, cum ipse per nouem annos Gallias, . contra Sempronium plebiscitum, obtinuisset, pertulit, Dione lib. XLl Il. teste, ut praetoriae prouinciae annuae tantum essent, ne ue consulares ultra quam in alterum annum a senatu prorogarentur. Non solum autem dece

nebantur a senatu prouinciae, sed etiam, post legem cu- Tiatam , Ornabantur, hoc est, summum consilium si tuebat, quo uiatico , quo comitatu de publico instructi magistratus in prouincias proficisci,&, si piouinciae tuendae armis essent, quot legionibus rem gerere deberet. Liuius lib. XI. Disceptationem inter praetorem legatumque, consulum relatio interrupit, qui suas ornari prouincias priusquam de praetorio exercitu ageretur aequu censebant. Nouus exercitus omnis consulibus decretus est; binae legiones Rom. cum suo equitatu, &socium Latini nominis, quantus siem per numerus, X v. millia peditum ,& DCCC. equites. Postremo senatus de ali- mentis, uestibus & stipendio exercitus prouidebat. A gumcnto nobis est cpistola Cn. Pompei lib. m. historiarum Sallustii, qua suis legionibus frumentum, stipen

SEARCH

MENU NAVIGATION