Reformatio Angliae ex decretis Reginaldi Poli cardinalis, sedis apostolicae legati, anno 1556

발행: 1562년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

obtestamur omnes , qui superiori tempore in errores aliquos lapsi sunt, nec dum resipuerunt, ut ab eis recedere , & ueritate agnoscere, atque amplecti uelint; qui uero Dei gratia catholicam fidem retinuerunt, uel ad eam reuersi sunt, ut perpetuo in eadem perseuerent. Verum,quia in iis, quae ad doctrinam Capitis Ecclesiar& sacramentorum pertinent, hic maxime erratum est; ueram huius doctrinae traditionem, quae in octaua Renerali Synodo Florentiae sub se. re. Eugenio Papa IIII. celebrata, breuiter, de dilucide explicata est, hic ad scribendam censuimus.

Definimus, sanctam Apostolicam Sedem, & Romanum Pontificem, in uniuersum orbem term primam,&ipsum Pontificem Romanum successorem esse beati Petri, Principis Apostolorum, & uerum Christi Vic rium , totiusq; Ecclesiae Caput,& omnium Christia norum patrem, ac doctorem existere, & ipsi in beato Petro pascendi, regendi , & gubernandi uniuersalem Ecclesiam a Domino nostro Iesi Christo plenam pol statem traditam esse , quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum Conciliorum, & in sacris canonibus

continetur.

Ecclesiasticorum sacramentorum ueritatem pro ipsorum Armenom, tam praesentium, quam futurorum, faciliori doctrina, sub hac breuissima redigimus sermula. Novae legis septem sunt sacramenta, uidelicet, ba ptismus, confirmatio, eucharistia, paenitentia, extrema unctio, ordo, & matrimonium , quae multum a sacramentis differunt antiquae legis. illa enim non causabant gratiam, sed cani Blum per passionem Christi dandam esse figurabant: haec uero nostra & continent gratiam,

12쪽

ANGLIAE. 7

gratiam, & ipsam digne suscipientibus conserunt. Horum quinque prima ad spiritualem uniuscuiusque hominis in se ipso persectionem, duo ultima ad totius Ecclesiae regimen, multiplicationemq; ordinata sunt . per baptismu enim spiritualiter renascimur; per confirma tionem augemur in gratia, & roboramur in fide ; ren ii autem, & roborati, nutrimur diuina eucharistiae ali monia. quod si per peccatum aegritudinem incurrimus animae;per paenitentiam spiritualiter sanamur, spiritualiter etiam, & corporaliter, prout animae eXpedit, pereXtremam unctionem. per ordinem uero Ecclesia gubernatur , & multiplicatur spiritualiter, per matrimo nium corporaliter augetur. Haec omnia sacramenta tribus perficiuntur, uidelicet rcbus tanqua materia,ue bis tanquam serma,&per naministri conserentis sacramentum cum intentione faciendi, quod facit Ecclesia. quorum si aliquod desit, non perficitur sacrame tum. Inter haec sacramenta, tria sunt, baptismus, confirmatio , & ordo, quae characterem, idest spirituale quoddam signum, a ceteris distinctiuum, imprimunt in anima indelebile: unde in eadem per na non reiterantur . reliqua uero quattuor characterem non imprimunt , & reiterationem admittunt. Primum omnium

sacramentorum locum tenet sanctum baptisma, quod uitae spiritualis ianua est. per ipsum enim membra Christi, ac de corpore cilicimur Ecclesiae: et cum per primum homine mors introierit in uniuersos,nisi ex aqua& spiritu renascimur,non possumus, ut inquit Veritas, in regnum caelorum introire. Materia huius sacrame ti est aqua uera,& naturalis: nec resere,frigida sit, an calida. Arma autem est, Ego te baptizo in nomine patris s

13쪽

RE FORMAT Io

uis, & filii, & Spiritus sancti. Non tamen negamus, quin & per illa uerba, Baptizetur talis seruus Christi in nomine patris, & filii, & Spiritus sancti; uel, Baptir

tur manibus meis talis, in nomine patris, ct filii,& spiritus sancti; verum perficiatur baptisma: quoniam,cum principalis causa, ex quo baptismus uirtutem habet, sit sancta Trinitas, instrumentalis autem sit minister, qui

tradit exterius sacramentum, si exprimitur actus , qui per ipsum exercetur ministrum, cum sanctae Trinitatis inuocatione perficitur sacramentum. Minister huius sacramenti est Sacerdos, cui ex officio competit baptizare. In causa autem necessitatis non soluin Sacerdos, uel

Diaconus, sed etiam laicus, uel mulier, immo etiam paganus, & haereticus , bahtizare potest, dummodo formam seruet Ecclesiae, & ficere intendat quod facit Ecclesia. Huius sacramenti effectus, est remisso omnis culpae originalis, & actualis, Omnis quoque poenae,quae pro ipsa culpa debetur. propterea baptigatis nulla pro peccatis praeteritis iniungenda est satisfactio ; sed morientes ante, quam culpam aliquam committant, sta tim ad regnum caelorum, & Dei uisionem perueniunt. Secundum sacramentum est confirmatio: cuius mat

ria est, chrisma consectum ex oleo, quod nitorem si gnificat conscientiar, & balsamo, qui odorem significat bonae samar, per Episcopum benedicto : forma autem est, Signo te signo crucis, ct confirmo te chrismate sa lutis, in nomine patris, & filii, & Spiritus sancti. Ordinarius minister est Episcopus. et cum ceteras unctiones simplex facerdos ualeat exhibere, hanc no nisi Episcopus debet conserre: quia de solis Apostolis legitur, quorum uicem tenent Episcopi, quod per manus impositionem

14쪽

ANGLIAE. 8

positionem Spiritum sanctum dabant, quemadmodum Actuum Apostolorum lectio manifestat. Cum enim, inquit, audissent Apostoli, qui erant Hierosolymis,

quia recepisset Samaria uerbum Dei, miserunt ad eos Petrum, & Ioannem : qui cum uenissent, orauerunt pro eis, ut acciperent Spiritum sanctum non du enim in quenquam illorum uenerat: sed baptizati tantum erant in nomine domini Iesu. Tunc imponebant manus super illos, & accipiebant Spiritum sanctum . loco autem illius manus impositionis datur in Ecclesia confirmatio . legitur tamen aliquando, per Apostolicie S dis dispensationem ex rationabili & urgente admodum causa, simplicem facerdotem, chrismate per Episco pum consecto, hoc administrasse confirmationis sacramentum. Effectus autem huius sacramenti est, quia in eo datur Spiritus sanctus ad robur, sicut datus est Apostolis in die Pethecostes; ut uidelicet Christianus audacter Christi confiteatur nomen. ideoq; in fronte, ubi uerecundiae sedes est, cofirmandus inungitur, ne Christi nomen cofiteri erubescat, & praecipue crucem eius, qui Iudaeis in scandalum, genti Dus autem stultitia secundum Apostolum, propter quod signo crucis sigia

tur. Tertium est Eucharistiae sacramentu, cuius m teria est panis triticetis, dc uinum de uite, cui ante consecrationem aqua modicissima admisceri debet. aqua autem ideo adiniscetur, quoniam, iuxta testimonia sanctorum patrum, ac doctorum Ecclesiae, pridem in di sputatione exhibita, creditur, ipsurn Dominum in uiano aqua permisto hoc instituisse sacramentum deinde , quia hoc conuenit Dominicae Passionis repraesent tioni. inquit enim beatus Alexander Papa V. a beato

Petro

15쪽

RE FORMATIO ,

Petro i In sacramentorum oblationibus, quae intra Mi sarum solennia Domino offeruntur, panis tantum, &uinum aqua permistum in sacrificium offerantur . non enim debet in calicem Domini aut uinum selum , aut aqua sola offerri,sed utrunque permistum: quia utrunque, idest, sanguis, & aqua, ex latere Christi prosi xisse legitur: tum etiam, quod conuenit ad significandum huius sacramenti estectum, qui est unio populi Christiani ad Christum . aqua enim populum significat , secundum illud Apocalypsis, Aquae multae, populi multi. Et Iulius Papa primus post beatum Silue

strum, ait: Calix Dominicus, iuxta canonum praec

pium , uino, & aqua permistus debet offerri: quia uidemus, in aqua populum intelligi, in uino uero ostendi sanguinem Christi. ergo,cum in calice uinum, &aqua miscetur, Christo populus adunatur, & fidelium plebs ei, in quem credit, copulatur, & iungitur. Cum ergo tam sancta Romana Ecclesia,a beatissimis Apostolis, Petro, & Paulo, edocta, quam reliquae omnes Latinorum, Graecorumq; Ecclesiae, in quibus omnis sanctitatis, & doctrinae lumina claruerunt,ab initio nascentis Ecclesiae sic seruauerint, &modo seruent; inconu niens admodum uidetur, ut alia quartiis regio ab hac uniuersali&rationabili discrepet obseruantia. Decernimus igitur, ut etiam ipsi Armeni se cum uniuerso Ombe Christiano conserment, eorumq; Sacerdotes in calicis oblatione paululum aquae, prout dictum est, ad

misceant uino. Forma huius sacramenti sunt uerba Satiuatoris, quibus hoc confecit sacramentum. Sacerdos

enim, in per na Christi loquens, hoc coficit sacramentum . nam ipsorum uerborum uirtute, substantia panis

16쪽

in corpus Christi, & substantia uini in sanguinem co uertuntur , ita tamen , quod totus Christus con tinetur sub specie panis , & totus sub specie uini: sub qualibet quoque parte hostiae consecratae, & uini consecrati, separatione fusta, totus est Christus. Huius sacramenti effectus , quem in anima operatur digne sumentis, est adunatio hominis ad Christum. Et quia per gratiam homo Christo incorporatur, & memoris

eius unitur ; consequens est, quod per hoc sacramentum in sumentibus digne gratia augeatur : Omnemq; cffectum, quem materialis cibus, & potus, quo ad uita agunt corporalem, sustentando, augendo , reparando, & delectando, sacramentum hoc, quoad uitam operatur spiritualem, in quo, ut inquit Vrbanus Papa, gratam Saluatoris nostri recensemus memoriam, a malo retrahimur, consortamur in bono,& ad uirtutum& gratiarum proficimus incrementum. Quartum sacramentum cst paenitentia: cuius quas materia sunt actus paenitentis : qui in tres distinguuntur partes . quarum prima est cordis contritio: ad quam pertinet, ut doleat de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero: secunda, oris consessio, ad quam pertinet, ut peccator omnia peccata, quorum memoria habet,suo Sacerdoti confiteatur integraliter: tertia, satisfustio pro peccatis secundum arbitrium Sa cerdotis; quae quidem praecipue fit per oratione, ieiunium, & eleeemosina. Forma huius sacramenti sunt uerba absolutionis, quae Sacerdos proseri, cum dicit, Ego te absoluo &c. Minister huius sacramenti est Sacerdos, habens auctoritatem absoluendi uel ordinariam, uel ex commissione superioris. Effectus huius sacra C menti

17쪽

REFORMATIO

scopum benedrinum . hoc facitamentum

gustum, uel locutione, in inanibus propter tactum in

pddit ping umon renibus propter dentionc ibidem uigente. Forma huius fac iEti est haec P reeat tibi ,hu'l' ' ci 'hm mmisericordia indulFeat tibi Dominus,quidquid per uisum &c. et similiter effectu, ubi 2 4 μ ' hv V insiti est Sacerdo, eque si, LR'δ ' ,& , in Mantum autem

expedit, ipsius etiam corporis. De hoc sacramento in-

presbyteros Ecclesiae, ut orent Ter eumngentes cum oleo in nomine Domini: & oratio fidei: &alleviabit eum Dontinus & s. i. a. . si ii Ny xςnxur Q. Sextum sacramentum ς tu materia est illud, per cuius traditione

confertur ordo: sicut presbyteratus traditur per calicis Cum uino, & patenae cuin pane porrectionem; diacona. tax perlibra Euangeliorii datione, subdiaconatusa I V ςμὲ ς m patena uacua stiperposita tra similiter de aliis, per rerum ad ministeria 4 p rtillentium assignationem. Forma sacerdotii talis

occipe potestatem offerendi sacrificium in Eccle-M pro uiuis, & mortuis, in nomine patris, & filii. &cipiritus sancti. & sic de aliorum ordinum formis, prout in Pontificali Romano late continetur. ordinarius minister huius sacramenti est Episcopus: effectus augmentum

18쪽

ANGLIAE.

, augmentum gratiae , ut quis sit idoneus minister. Septimum est sacramentum matrimonii, quod est Cgnum coniunctionis Christi, & Ecclesiae, secundum Apostolum dicentem . Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo, & in Ecclesia. Causa efficiens matrimonii regulariter est mutuus consensus, per uerba de praesenti expressus. Assignatur autem triplex bonum matrimonii. primum est proles suscipien-da, & educanda ad cultum Dei: secundum , fides,

quam unus coniugum alteri seruare debet et tertium,

indivisibilitas matrimonii, propter hoc, quod significat indivisibilem coniunctionem Christi , & Ecclesiae . quainuis autem ex causa fornicationis liceat tori separationem facere; non tamen aliud matrimonium contrahere fas est ; cum matrimonii uinculum, legitime contracti, perpetuum sit.

De custodia , & administratione sacra mentorum, deq; Ecclesiarum dedicationibus certo die, & aliis festis deuote celebrandis.

C O N S T I T V T I O NE M bo. me. Ioannis Archiepiscopi Cantuariensis,in Concilio prouinciali editam,qua pie,& provide statutum est, ut in qualibet parrochiali Ecclesia tabernaculum fiat cum sera, & claui, decens, & honestum, pro curae magnitudine, & Ecclesiae facultatibus, ubi sanctissimum eucharistiae sacramentum custodiatur, non in bursa, uel loculo, sed in panno lineo mundissimo, in pixide decenti incluso, ita ut sine ullo diminutionis periculo facile reponi, & eximi possit: atque

19쪽

:3 REFORMATIO

ut ipsum uenerabile sacramentum singulis hebdomadis

renovetur, poena etiam contra Sacerdotes in cucharistiae custodia negligentes statuta , huius auctoritate Concilii in nouandam censuimus: eaque ut omnino seruetur, decernimus: adiicientes, ut hoc tabernaculum in medio altaris maioris ita eminenter, ut ab omnibus

conspici possit, collocetur, & ita astigatur, ne facile a quoqua amoueri possit. si uero in eo loco commode poni non potest; tum in alio altari, maiori proximo, ac maXime decenti, ponatur. Locorum autem ordinarii in suis Ecclesiis initium huius obseruationis facientes, ut in aliis idem fiat, prouidebunt, negligentes in hoc per eius fructuum Ecclesiae portionis, quae ad huius rei consectionem sufficiat, subtractionem, &alia iuris r media ad hoc decretum obseruandum compellendo.

nec alios propterea, quicunque praeter rectores ad huius rei contributionem tenerentur, exoneramus . Huic

etiam constitutioni ob honorem corporis Domini nostri Iesu Christi, qui est candor lucis aeternae, hoc addimus , atque decernimus, ut iuxta antiquam, & laudabilem Ecclesiae Anglicanae, & aliarum prouinciarum consuetudinem lampas, uel cereus coram eo continue ardeat. ubi uero facultates Ecclesiae non suppetant, curent locorum ordinarii, quantum in eis est, ut iacultas aliunde paretur, qua tam honesta, & pia consuetudo, quae sere iam in omnibus huius regni Ecclesiis superiorum temporum iniuria est sublata, renovetur. Praeterea omnes constitutiones ecclesiasticas,ta generales, quam

huius regni particulares,de custodia sentis baptismatis, chrismatis, & olei sancti, & de sacramentis ipsis rite, &Iecte, ac cum ea, qua decet, reuerentia, administran-

20쪽

dis latas, & promulgatas , innovamus, easib ab omniabus , ad quos ea res pertinet, sub poenis, quae in eis c tinentur, & aliis etiam grauioribus arbitrio Ordinariorum pro modo culpae irrogandis, inuiolabiliter obse uari decernimus.

De Ecclesiarum dedicationibus certo die, ipsis m, de aliis festis deuote cclebrandis.

VT in solennitatibus dedicationum Ecclesiarum, quas iuxta antiquum huius regni morem ubique primo die Dominico mensis Octobris celebrari uolumus, prophana, & irreligiosa uulgi cosuetudo uana spectacula edendi , commessationes, tripudia, & alia id genus facien di tollatur, statuimus, ut Episcopi diligenter prouideant, ne quid tale posthac eo die, aliis ue festis diebus fiat ; sed ut populus audiendis diuinis officiis deuotus intendat, inobedientes autem per ecclesiasticas censuras, & alia iuris remedia, inuocato etiam, si opus su rit, brachii sarcularis auxilio, compescant.

DECRETVM III. De residentia Episcoporum, & aliorum

inferioris ordinis clericorum, & scholarium, collegiorum praesectorum. C V M Ecclesiae reformationis initium ab iis fieri debeat,

qui aliorum curam gerunt; in iis aute magnus hic uigeat abios, quod multi eorum in Ecclesiis sibi comita sis non residentes eas mercenariis relinquunt, quae res omnium fere malorum in Ecclesia causam attulit: icci co, ut hic abusus, quoad eius fieri potest, tollatur Primum

SEARCH

MENU NAVIGATION