Reformatio Angliae ex decretis Reginaldi Poli cardinalis, sedis apostolicae legati, anno 1556

발행: 1562년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

querint , quininque dignitate sengantur sint eo ipso In fames,& omni iuri atronatus,seu qualibet alia debellii tuis 'di disponendi lacultate priuati, atque haec ipla imimediate ad superiore, qui in praedictis non peccauerit, libere deuoluantur. Lalci uero patron:

propter aliquod commodum, seu emolumentu ex his Inuae infrascripta iuramenti forma exprimuntur, quen quam praesentaverint,in sententia excomunicationis &In alias ecclesiasticas poenas incurrant. Qui autem ntiis quocunque modo interces res, seu mediatores suerint, ii sint eo ipse ad omnes actus canonicos intrabi..tes: si quid acceperint, ad restitutionem eius alicui loco pio applicandi per sententias ecclesiasticas ct alia

auris remedia compellantur.

Praeterea, omnibus locorum ordinariis mandamus, ut etiam iuxta prouincialis Concilii statutum ab eo,qui prauentatus fuerit, iuramentum secundum sermam in- Irascriptam recipiant. Itemq; se. re. Pauli Papae II. constitutionem, quae incipit, Cum detestabile, & quascunque alias tam generales, quam huius regni speciales ecclesiasticas leges contra simoniacos, non selum quoad beneficiorum prouisiones, ut praefertur,sed etia, quoad ordinum, & aliorum sacramen torum administrationem pure & sine aliqua labe faciendam latas, inn uamus; atque, ut hae inuiolabiliter obseriaentur, praecipimus. iuramenti autem per praesentatum praestandi forma talis est:-Ego N. praesentatus ad beneficium de N. iuro ad haec sacrosancta Dei Euangelia, per me corporaliter tacta, quod propter praedictum beneficium obtinenduin, aut praesentationem ad idem habendum, aut acquirendum, neque ego, neque alia persena uice

42쪽

& nomine meo, nec de consensu, aut scientia mea, patrono , seu alii cuicunque aliquid praemissorum nomine, aut intuitu promisimus, aut dedimus, nec quidquam eius rei gratia permutauimus, compensavimus, aut prius datum confirmaurinus , apud ue quenquam deposuimus; seu quidquam mutuauimus, seu elocauimus, priuSiue mutuatu, commodatum, depositum, aut elocatum, aut quocunque modo debitum remisi mus, seu relaxauimus, nec de sanctuario, gleba, domibus, terris, praediis, tenimentis , reditibus praedictae Ecclesiae, fructibus ue, decimis, aut oblationibus eiusdem praeteritis, praesentibus, aut futuris, d nationem , remissionem, locationem ue promisimus, fecimus, aut iniuimus, seu aliquis nostrum de manda to , scientia, aut consensu meo promisit, secit, aut ini

uit . ita me Deus adiuuet, & haec sancta Dei Euangelia.

DECRETVM X. De rebus Ecclesiae non alienandis, & bonorum inuentario conficiendo, &officiis ecclesiasticis non locandis.

ECCLESIARUM indemnitatibus in posterum o- mnino prospicere cupientes,hac eade Synodo approbate statuimus, constitutionem Q. re. Pauli Papae II. de rebus Ecclesiae non alienandis, quae incipit, Ambitiose , sub poenis in ea contentis obseruari debere, quibuscunque aliis tam generalibus, quam huius regni particularibus ecclesiasticis prouisionibus super eadem re in suo

nihilo minus robore permansuriS.

--t Itemq; Archiepiscopis, Episcopis, & omnibus pi F ii rum

43쪽

RE FORMATIO

rum locoru gubernatoribus, seu administratoribus, &aliis quibuscunque personis ecclesiastiacis, ecclesiastica

beneficia, quocunque nomine nucupentur, obtinenti bus , mandamus, ut insta sex mensium spatium, a pn sentium publicatione computandorum, inuentarium omnium bonorum mobilium,& immobilium, iurium, actionum, ac nominum, seu debitorum ad Ecclesias, uel pia loca, quae obtinent, aut regunt, quouis modo pertinentium, cum eorum qualitatibus & confinibus

coram pluribus honestis & fide dignis testibus in forma

probante conficiant: quod quidem inuentarium tertio quoque anno, & quoties in eadem Ecclesia, seu pio loco alius quis succedit, renovetur. huius autem inuentarii duo fiant publica instrumenta: quorum unum in propria Ecclesia, seu pio loco, alterum, si sit Ecclesiametropolitana, apud Capitulum; si cathedralis, apud Metropolitanum; si uero aliarum inferiorum Ecclesiarum, uel beneficiorum, uel piorum locorum , apud Episcopum perpetuo custodiatur. MetropoIitani uero,& alii locorum ordinarii in prouinciaru, & dioecesium suarum uisitationibus, siue qui alii eorum uice uisitabunt, dicta inuentaria apud se habeant,& diligenter inquirant, an eorum, quae in inuentario descripta sunt,

aliquid dest. quod si quid deesse compererint, id recuperare, seu ad ius pristinum Ecclesiarum reuocare studeant, culpam, seu negligentiam cuiuslibet hac inire iuXta canonicas sanistiones seuere puniendo: eXceptis tamen semper iis, quae circa bona ecclesiastica, ante ab Ecclesiis ablata, ia auctoritate Apostolica statuta sunt, quibus per hoc nullo modo derogari uolumus.

- Praeterea, constitutiones bo. me. Othonis, & Othol l .l ii i boni

44쪽

boni in hoc regno Sedis Apostolicae Legatorum editas, ut dignitates ,uel officia, Decanatus, uel Archidiaconatus, siue prouentus ex iurisdictionis spiritualis exercitio prouenientes , nullo modo locentur, seu dentur ad firmam , innovamus; utque ab omnibus lub pcenis in eis contentis observentur, praecipimus . Addimus etiam, ut reliqua beneficia ultra anni spatium sine ulla innovationis spe ad locationem, seu firmam conce dere nemini liceat, praeter Ordinarii consensum : quem is non ante praestabit, quam, quibus personis, & oo quam causam huiusmodi concessiones fiant, diligenter cognouerit.

Vt in cathedralibus certus initiatorum numerus educetur, ex quo , tanquam ex

seminatio, eligi possuit, qui digne E

clesiis praeficiantur.

CVM,magna sit hoc tempore ecclesiasticarum person rum penuria, praesertim idonearum, quae Ecclesiis, seu ecclesiasticis muneribus uel praeficiantur, uel inseruiat; atque huic incommodo nulla ratione magis occurripolst, quam si soboles quaedam , & tanquam seminarium ministrorum saltem in cathedralibus Ecclesiis instituatur,&conseruetur: hac eadem Synodo approbante statuimus, & decernimus, ut singulae metropolitanae, & cathedrales huius regni Ecclesiae, pro cuiusque censu, & facultatibus, proq; dioecesis amplitudine,

certum numerum puerorum alere teneantur.

45쪽

ἴ REFORMATIO

In hunc uero qui cooptandi erunt, annos sint minimum undecim, uel duodecim nati; qui & legere sciant,& scribere; & quorum indoles, ac uoluntas certiorem spem afferat, eos sacerdotes futuros , &ecclesiasticis muneribus perpetuo inseruituros. Pauperum autem filios praecipue eligi uoIumus, neque tamen ditiorum excludimus, modo studium prae

feferant Deo & Ecclesiae inseruiendi. Hi primum grammaticam discant: post, in ipsam metropolitanam, sive 'cathedralem Ecclesiam adsciti, sub cancellario Ecclesiae, aut alio docto, & graui uiro, qui ad hoc munus delectus sit, in ecclesiastica doctrina, & disciplina erudiantur. Horum classes instituentur duae, altera prouecti rum aetate, & litteris,quos Acolytos esse uolumus, quibus , praeter uictum, & togam, qua liberalem uocant, mercedis etiam aliquid in singulos annos attribuetur: altera iuniorum, quibus toga, & mensa tantum dabitur . Vniuersi autem tam prioris classis, quam posterioris,tonsura, & habitu clericali, eademque uiuendi ratione utentur, & diuinis in Ecclesia officiis oportune inseruient. Porro ex Acolytorum classe quicunque ad aetatem legitima peruenerint, & in moribus, atque in litteris profecerint, sacris ordinibus initiabuntur, &ipsi cathedrali, seu metropolitanae Ecclesiae, in quocunque ministerio Episcopo , & Capitulo comodum uid bitur, operam suam nauabunt: atque his ut pro cuiusque merito beneficium aliquod ecclesiasticum deseratur, ipse Episcopus,&Capitulum curabit. In eorum autem locum, qui ex Acolytorum classe ad ordines sacros, & maiora Ecclesiae munera adsciscentur, subsit tuendi erunt, qui ex classe inferiori moribus, aetate, ac litteris

46쪽

litteris proxime accedant. Ad scholam grammaticae, &alia commoda, discendi causa, admittantur alii etiam ciuitatis &dioecesis pueri : qui tamen sint honeste educati , & bonis moribus praediti: quibus eodem uestitu,

quo ceteris, qui ab Ecclesia alentur, utendum erit, a que eodem modo uiuendum. Ex his autem,qui maxime idoneus erit, & Ecclesiae inseruiendi uoluntate pra seseret, in eius locum susscietur, qui ex clericorum numero desiderabitur. Et quia, ad hanc puerorum sobolem alendam , necesse est, ut, quoad certa dos ex redi tibus beneficiorum , quae deinceps uacauerint, huic tam pio operi in perpetuum assignandorum, seu quo alio modo erit constituta, quod breui factum iri sper:υ. mus,census aliquis annuus ad tempus prouideatur, qui tam puerorum uictui, quam praeceptorum stipendiis

suis cere possit; statuimus, ut Archiepiscopi, & Episcopi omnes fructuum annuoru, quos ex prouentibus Episcopatuum suorum percipiunt,deductis decimis, subsidiis, & seudis, quadragesimam partem cum ad ipsos pueros alendos, tum etiam ad mercedem soluendam magistris, qui eos in grammatica, & ecclesiastica doctrina&disciplina erudient, in singulos annos pendant. quod item ab omnibus, qui praebendas, uel beneficia quaecunque ecclesiastica aut iam obtinent, aut posthac obtinebunt, fieri uolumus, ac iubemus , ut scilicet ex fructibus beneficioru suorum ,quae uel singula, uel plura simul,decimis, subsidiis, & ieudis, ut praesertur, d ductis,ad annuum censum uiginti librarum ascendant, partem quadragesima ad hos ipsos usus in ea dioecesi, in qua beneficia obtinent, quotannis persoluant. id quod eos, licet aliis multis oneribus grauatos, pro sua

tamen

47쪽

REFORMATIO

tamen erga Deum pietate, & in eius Ecclesiam, quae nunc ministrorum idoneorum penuria magnopere de formatur, ossicio, & studio haud grauatim facturos esse confidimus. Praeterea statuimus, ut Episcopus simul cum Decano,& Capitulo cathedralis Ecclesiae huius puerorum scholae curam gerant; certisque hominibus negotium dent, ut hunc censum ab omnibus iis, qui soluere tenebuntur, in terminis, & locis, ac sub censuris, & poenis, eorundem Episcopi, & Capituli arbitrio

statuendis, exigant .Reliqua uero, quae ad hanc scho iam bene ac feliciter administranda, tuendamq; erunt statuenda, quae inulta adhuc restant, in proxima comuocatione, Deo fauente, prouidebuntur. Cum autem ad sanam doctrinam, & bonos mores conservandos maxime conducat, ut erudiendae iuuen-

tuti magistri rectitudine fidei, honestate uitae, & cruditione comendabiles praeficiantur: iccirco statuimus, ut ne quis ulli scholae in quocunque loco magister praeficiatur, aut quo modo libet munus docendi suscipiat, nisi prius a loci ordinario diligenter examinatus , ac probatus fuerit, deq; iis libris admonitus, qui in sch

lis tam ad eruditionem, quam ad excolendos iuuentutis mores legendi sunt. Qui uero huic decreto non paruerit , sententiam excommunicationis incurrat. & munere docendi ad triennium prohibeatur. Eorum aute,

qui iam scholis praefecti sunt, fides, mores, & doctrina

sedulo examinentur: &, si tales reperti fuerint, quales in praesenti constitutione requirimus, confirmentur, dide omnibus supradictis admoneantur: sin aliter, eos amoueri, & in eorum locum alios idoneos sussici mandamuS. Decretum

48쪽

ANGLIAE. 2 DECRETVM XII.

De uisitatione Ecclesiarum.

C V M Ecclesiarum uisitatio ad uitia,& abusus tollendos, ac rursus ad bonos mores inducendos, ac legum ecclesiasticarum uim & usum retinendum non solum utilis , uerum etiam necessaria sit; cum praesentis Synodi approbatione statuimus, ut Episcopi, & alii locorum oris dinarii dioeceses, & loca sibi commissa, iuxta antiquam huius regni consuetudinem , singulis trienniis perseipsos, si legitime impediti non fuerint, sin minus, per idoneos substitutos cum omni pietatis & caritatis zelo

uisitare non omittant. In primis autem monemus omnes uisitatores, ut inuisitationibus ipsis secum eos tantum ducant, quorum opera necessario indigeant, & illos quidem tales, qui ceteris honestatis & probitatis exemplo esse possint utq; ad uictum mediocri sumptu sint contenti; atque uisitationem, quam celerrime neri possit, expediant; nec frustra alienis expensis tempuS conterant. Hoc aute ordine uisitatio instituenda erit, ut primum ciuitas, deinde dioecesis, nisi sorte aliter aliqua exigat necessitas, uisitetur. In ciuitate uero a cathedrali Ecclesia inchoandum: deinde ad singulas collagiatas, postremo ad parochiales transeundum est: ubi non solum parochi, sed ceteri etiam , si qui in parochiis commoran tur, sacerdotes ,& clerici euocentur. Visitandae etiam sunt scholae, & bibliothecae, ac demum hospitalia dia ligenter perlustranda. In uisitatione Episcopi uerbum Dei proponent: s G cramentum

49쪽

REFORMATIO

eramentum chrismatis,seu confirmationem conserent.

Item, uel ipsi per se, uel alios, per eos ad eam rem delectos, in casibus sibi reseruatis, paenitentia salutari imposita, beneficium absolutionis iis,qui co indiguerint, di illud humiliter petierint, impendent; ad idque Omnes paterno caritatis affectu invitabunt, atque hor

tabuntur.

- In locis uisitandis deligantur in primis uiri probi,

bonae existimationis, & graues,quattuor,aut quinque, plures ue pro cleri & plebis multitudine, qui uitam,ac mores tam laicom, quam clericorum probe nouerint: iiq; etiam iureiurando astringantur, ut libere, omniq; humano affectu remoto, ea indicent; &, nis probent ea; quae deferant, reiiciantur. In singularum autem parochialium ecclesiarum ui- statione infrascripta omnia sedulo inuestiganda sunt,

atque inspicienda: an sacramenta munde, ac tuto custodiantur, suoque tempore renouentur; an rite, re-

eieci; administrentur: an sanctissimum Christi corpus ad aegrotos honorifice, ac deuote cum luminibus, tintinnabulo , & ceteris,quae mos est adhiberi, deseratur: an matrimonia licite, & in ecclesia reuerenter, proclamationibus praecedentibus, & tempore non interdicto contrahantur: an ipsi parochi habeant libros, in quibus nomina eorum, qui baptizantur, cum compatribus, itemq; desunctorum, & matrimonia contrahen tium describantur. Ecclesiae aute, & altaria, si non sint consecrata, consecrentur ; si polluta, reconcilientur. Omnia in ecclesia munda, ac decentia, & tuta sint .Coemeterium claudatur, ne bestiae ingredi possint, ne uequo alio modo scedetur. Si ecclesia, chorus, campanile,

Diuitia h

50쪽

nile, sacristia, uel domus reparatione indigeat; iis madetur, ad quos ea res pertinet, ut, quae reparanda sint, pro facultatibus ecclesiae, seu parochiae reparent,atque resarciant .Praeterea, inspiciendum est, an omnia sup petant, quae ad altaris ministerium , & ad ossicia diuina sunt necessaria, calices , patenae, corporalia, uesteS, libri, & reliqua: an Missae, & alia diuina ossicia non solum rite, & recte, sed etiam pie, ac deuote celebrentur :an sit unus saltem clericus, qui Missae cum mundo ac decenti superpellicio inseruiat: an libri, & scripturae antiquae, aliaque instrumenta, & priuilegia ecclesiae diligenter asseruentur.

. His omnibus accurate inspectis, quae ad ecclesiam pertinent, proximum erit, ut de ministris ecclesiae, &aliorum clericorum quaeratur: Ac primum, an rite, &recte sint ordinati: an in ordinibus muneri suo conuenientibus constituti. Tum de ecclesiarum, seu beneficiorum titulis cognoscendum: an aliqui se intruserint:

an incopatibilia sine suscienti dispensatione teneant: an resideant, & ossicio sibi commisib, tam quoad sacra menta administranda, quam quoad Missas ,&alia dia uina ossicia celebranda, & anniuersariis persoluendis, aliisque oneribus sibi impositis satisfaciant : an ecci fias proprias, ut alienis inserviant, maxime festis diebus derelinquant: an populum salutari diuini uerbi cibo diligenter pascant, & pueros prima fidei rudimenta doceant: an libros ad haec, & alia, quae ad ossicium curati spectant, necessarios habeant. De eorum uita, moribus, habitu, conuersatione, familia inquirendum: an opera uilia, & ipsis non permissa exerceant: an in tabernis, aliis uelocis non conuenientibus uersentur: ani. G ii bona

SEARCH

MENU NAVIGATION