Reformatio Angliae ex decretis Reginaldi Poli cardinalis, sedis apostolicae legati, anno 1556

발행: 1562년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

RE FORMA TI O

. Primum omnes, qui cathedralibus etiam metropositanis, aliis ue in serioribus Ecclesiis curam animarum habentibus praesunt, magnopere hortamur in Domino,

ct per uiicera misericordiae Iesu Christi obtestamur, ut attendentes sibi, & uniuerso gregi, in quo Spiritus sanctus posuit eos, regere Ecclesiam Dei, quam a quisiuit sanguine suo, ad commissi sibi gregis salutem, cuius sanguis de eorum manibus est requirendus, debitam ei praesentiam exhibeant, & ab omni negotiorum. Acularium solicitudine vacui super eius custodiam uigilent,atque ex Apostoli praecepto in omnibus laboret, di ministerium suum impleant. Deinde, quia sepe fi

ri videmus, ut, quos Dei timor ad munus suu exequendum non moue poenarum metus impellat: omnes Ecclesiasticas, tam generales, quam huius regni partici lares, constitutiones, contra eos, qui non resident, editas, innovamus: quos ctiam usque ad ipsorum beneficiorum priuationem inclusue ad residendum compelli uolumus, & decernimus. licebit tamen ordinariis, iuxta canonem se. re.Gregorii Papae X. in generali Concilio Lugdunens editum , gratiam dispensationis ad tempus concedere, prout causa rationabilis, & iuri consona id exposcet. Praeterea, cum dignitates,personatus, & alia huiusmodi ecclesiastica officia, & ministeria in Dei Ecclesiis ideo sint instituta, ut essent qui disciplinam ecclesiasti

cam, tanquam inspectores, & moderatores, conserta rent, & augerent; quia videmus multos csse, Qui, harum dignitatum, & officiorum emolumenta inpientes,

a propriis Ecclesiis absint, nullamq; eis operam impen dant,non sine magno ipsarum Ecclesiarum detrimento: iccirco

22쪽

ANGLI AE.

iccirco, ut hi etiam ad suuin ossicium praestandum compellantur, arctioribus Ecclesiarum, & collegiorum statutis, & cosuetudinibus in suo robore permanentibus, statuimus, ut posthac omnes Decan i, praepositi, & alii

quascunque tam cathedralium etiam metropolitanam, quam collegiatarum Ecclesiarum dignitates, personatus, ossicia, & administrationes, quocunque nomine nuncupentur , Obtinentes, necnon scholatium colle

giorum praefecti adsint in suis Ecclesiis, & collegiis. Archidiaconi uero uel in Archidiaconatibus, uel in Ecclesiis cathedralibus, prout magis Episcopo loci expediens uisum suerit, commorentur, ut debitam illis operam praestent. Si quis uero ultra uacationem, statutis Ecclesiae sibi concessam ab Ecclesia, Archidiaconatu, aut collegio suo abfuerit; tum, pro rata temporis absentiae, in fiuctibus,quomodocunque sibi ratione officii, di gnitatis, uel praesecturae obuenientibus , per eius sup riorem puniatur; atque hi in utilitatem mensae Ecclesiae cathedralis, quae pro scholaribus alendis iam erecta est, erigetur ue, conuertantur. et, si longioris absentiae r tio ita postulauerit, aliis iuris remediis, etiam usque ad dignitatis, ossicii, uel praesecturae priuationem inclusiue, iuxta canonicas sanctiones, ad residentiam compellatur. Liceat tamen iis, qui huiusmodi dignitates,&ossicia obtinent, ex causa rationabili, & iuri consona, etiam per maiorem partem capituli, seu collegii prob in , de licentia superiorum ad tempus abesse. Cum uero canonicatus, & praebendas in Ecclesiim

instituendi ratio, & causa haec fuerit, ut, qui ad eos assumuntur, Episcopo assistant, eumq; in muneris sui iunctione, consilio, & opera adiuuent, & in diuinis

officiis

23쪽

RE FORMATIO

ossiciis celebrandis Ecclesar, ex qua fructus percipiunt, inserviant; cum p pauci admodii sint,qui haec praestent ;ut prope iam Ecclesiae ipsae ad solitudinem sint redactari

statuimus, & mandamus, ut posthac omnes canonici, tam cathedralium etia metropolitanarum , quam collegiatarum Ecclesiarum, qui ex fundatione, statuto, uel consuetudine in Ecclesiis residere tenentur, ad peti nalem in eis residentiam per subtractionem fructuum , ex canonicatibus, & praebendis prouenientium, pro rata temporis, quo ultra uacationem sibi statutis Ecclesiae concessam sine licentia superioris ex causa legitima, &quam maior pars capituli approbauerit, abfuerint, ab

eis auferendorum, & in utilitatem mensae praefatae conuertendorii, & per alia quaecunque iuris remedia compellantur. Qui uero ex fundatione, statuto, uel consuetudine ad residentiam non tenentur; si praebendam ad

decem librarum annuum ualorem ascendentem obtineant, nisi in Ecclesia, ad quam praebenda spectat, unumensem, uel eo plus, prout eorum superioribus uisum fuerit, quotannis praesentes fuerint, & in habitu, per residentiarios eiusdem Ecclesiae canonicos geri solito, diuinis ossiciis intersint: sextam partem prouentus annui praebendae suae,in utilitatem scholae praedictae conuertendam, quoties secus secerint, amittant. Qui u ro praebendam,quae ad annuum uiginti librarum ualorem ascendit, obtinent; nisi&ipsi in Ecclesia, ad qua praebenda pertine mensibus saltem duobus continuis, uel interpolatis, aut etiam pluribus eiusdem superioris arbitrio quotannis praesentes fuerint, & in habitu pra dicto inseruierint; ii sexta parte prouentus annui praebendae suae, ad usum praedictum deputandae, priuentur,

24쪽

nis huiusmodi fiuctus iis , qui diuinis intersint , seu aliis piis usibus per Ecclesiae statuta, consuetudines ue , seu alias legitime sint iam applicati, quod & in aliis praecedentibus capitibus, ubi hac de re agitur, placuit obseruari: Hoc insuper adiicientes,ut distributiones quo tidianae appellatae, quae ab interessentibus tantu percipiuntur, nemini, qui eisdem diuinis non intersit, ex quantumuis iusta causa, nisi ea talis sit, quae expresse a iure, uel a statutis Ecclesiae probetur , concedantur . Eorum autem, quibus, studiorum gratia, ad certum tempus indultum est, ne ad eos ordines promoueri te neantur, ad quos ratione beneficiorum, quae obtinent, promouendi essent, & ut absentes nihilo minus fructus percipiant, quia plerique in nulla ex uniuersitatibus riquibus generale studium uiget, sed in locis, ubi nullus est studiorum usus, atque exercitatio, commorantur,& no pauci etiam in studiis generalibus degetes, quid uis potius aliud agunt, quam ut litteris operam dent a iccirco, ne dolus, & fraus hac in re cuiquam patrocinetur, omnibus locorum ordinariis mandamus, ut pom hac, antequam ulli sitae iurisdictionis huiusmodi indutita concedant, diligenter inquirant, an is ad litterarum studia sit aptus ,& an eae dilaiplinae, quibus operam sedaturum profiteatur, tales sint, quae ei conueniant,&Ecclesiae Iuturae sint utiles,& an temere, uel in fraudem hanc licentiam petat. quam si, omnibus mature pe spectis,illi concedendam duxerint; tum curent, ut sciant, quibus in locis is degat, & quam uitam ducat, & quem in litteris progressum iaciat. quod si otiose eum uiuere, aut nihil in litteris proficere cognouerint; & indultum reuocent, & ad ordines suscipiendos, ad quos tenori

25쪽

& ad residentiam per subtractionem fructuum, & alia

iuris remedia compellant.

Quoniam uero beneficiorum pluralitas residentiam maxime impedit, & clericis materiam uagandi praestat :statuimus, ut, quicunque plura incompatibilia beneficia ecclesiastica de secto obtinet, unico, quod malu rit , retento, ad quod retinendum, in euentum dimissionis aliora, seu alterius, ut sequitur, auctoritate Apostolica nobis concessa, sine alieni iuris praeiudicio eum habilitamus aliud, seu alia, quae de iure tenere no potest, intra duorum mensium spatium, a praesentis decreti publicatione computandorum, in manibus sui ordinarii publice coram testibus resignet, & re ipsa dimi tat : alioquin omnibus sit priuatus, quae ipso iure uac re, & ad ea obtinenda eum omnino inhalailem esse decernimus . hanc autem per hoc breue spatium incompatibilium huiusmodi beneficiorum retentionem ex quibusdam rationabilibus causis, eadem auctoritate Apo stolica nobis concessa, duximus indulgendam. - Qui uero in posterum plura beneficia curam animarum habentia, seu aliter incompatibilia, sine eiusdem Sedis Apostolicae dispensatione,uel auctoritate, per modum unionis ad uitam, uel commendar, uel custodia praeter eum modum, quem constitutio Gregoriana in Concilio Lugdunens edita permittit, aut alio quom que nomine & titulo recipere,ac simul retinem praesumpserit: non solum secundo,& pluribus, quae de facto obtinuit, sed etiam primo, quod canonice possidebat, sit ipso iure priuatus. Omnes item alias sententias, censuras, & poenas in constitutione se. re. Ioannis XXII.

quae incipit, Audistis,&quibuscunque aliis ta Apollo-

26쪽

ticis, quam prouincialibus, & synodalibus, & Apostolicae Sedis in hoc regno Legatorum constitutionibus contra eos, qui huiuunodi incompatibilia beneficia obtinent, seu de illis prouident, quoquo modo editas, i novamus, & debitae executioni mandari praecipimus. Ordinarii autem locorum eis, quicunque plura cu rara,aut aliter incompatibilia beneficia ecclesiastica obtinent, dispensationes suas exhibere omnino compellant, & alias agant, iuxta constitutionem Gregorii XI. in Concilio Lugdunensi editam, quae incipit: Ordina rii : quam plane obseruari decernimus: Addentes, ut ipsi Ordinarii etiam per idoneorum uicariorum deputationem, & congruae portionis fructuum assignatione prouideant, ut animarum cura nullo modo negligatur,& beneficia ipsa debitis ministeriis non fraudentur.

DECRETVM IIII. Vt Episcopi, reliquit curam animarum exer icentes populo praedicent, parochique pueros prima fidei rudimenta doceant.

S ED quoniam nihil, aut parum utilitatis allatura est Episcoporum, & aliorum inserioris ordinis curam anima rum habentium , in Ecclesiis suis residentia, nisi iidem pastoris officio fungantur, quod potissimum in diuini uerbi praedicatione consistit ; inolevit autem alicubi hic abusus, ut, Episcopi munere praedicandi ad alios translato, in alia ips ossicia incumbant, contra Apostolorum exemplum, qui dixerunt: Non est aequum nos relinquere uerbum, & ministrare mensis: quod munim Lil. D ii tamen

27쪽

tamen, cum in pauperibus alendis uersaretur, maxime pium erat: iccirco cum huius Synodi approbatione statuimus, ut Archiepiscopi, & Episcopi omnes praedicationis uerbi Dei munus per se ipsos obire,iuxta Christi& Apostolorum mandatum, & sacrornm canonum normam, teneantur: et, si quando legitimu aliquod impedimentu inciderit, quo minus id facere possint, tum , secundum statutu se . re. Innocentii Papae III. in generali Concilio editum, quod incipit, Inter cetera uiros

idoneos deligant ad huiusmodi praedicationis officium

recte exequendum: rectores, item uicarii, & quicunque alit,curam animarum habentes,per se, uel per alios

idoneos uiros, si legitime ipsi impediti fuerint, saltem dominicis & aliis festis diebus plebem sibi commissam salutari praedicationis cibo pascant. quod si quis hoc necessarium praedicandi officium praetermiserit,postquam

per superiorem monitus per unius mensis spatium muneri suo defuerit, per censuras ecclesiasticas, & alia iuris remedia ad id ipse superior cum compellat, etia aliquam honestam mercedem de fructibus ipsius Ecclesiae alteri, qui id praestet, assignando , donec principalis quandoque resipiscens officium suum impleat. Huic autem praedicationis officio ita plane satisfactuerit, si non solum publice concio habeatur, sed priuatim etiam pastor, quos ex grege sibi commisso a recta

fide, uel a bonis moribus aberrare cognouerit, eos ad se uocatos paterne& cum omni caritatis affectu docendo, monendo, hortando, ac, si opus fuerit, deterrendo ad catholicam fidem, & rectam uiuendi normam reducere conetur: qui uero &in fide,&in moribus recte uiuunt, in sancto eorum instituto confirmet. h. i O a Quia

28쪽

Quia uero sunt,qui non uocati ad praedicandum ipsi se ingerunt, cum tamen Apostolus dicat, Quo modo praedicabunt, nisi mittantur quos etiam Deus per Pmphetam reprehendit, dicens, Ips currebant, & ego nomittebam illos; statutum se . re. Innocentii Papae I II. in generali Concilio editum, quo sub anathematis,& aliis poenis , ei, qui in contumacia perseueraue rit, infligendis, prohibetur , ne quis praetcr auctoritatem, ab Apostolica Sedo, uel a catholico loci Epist

po concessam, publice, uel prillatim, intra quam rogit Ecclesiam praedicationis officium usurpare audeat,

obseruandum censemus.. Quos autem Episcopus ad praedicandum mittet, eos de materia & modo praedicandi multi enim in hoc OLficium abusiis irrepserunt cum omni pietate, & studio instruat. hoc autem potissimum erit eis iniungendum, ut in primis populum ad paenitentiam adhortentur rquae quidem eo magis necessaria est, quo grauius Deuoffendimus, & maioribus ab eo beneficiis affecti sumus, hoc regno a perniciosissimo schismate liberator deinde contra ea uitia, ct abusus, qui tum in doctrina, tum in moribus tempore ipsius schismatis ui uerunt, quibus etiam nunc plerique sunt insecti , diligenter

erudiat, moneatque.

Quia uero in inultis Ecclesiis concionatores desunt, ne populus propter rectorum, uicariorum, aliorum ue,

qui curam animarum habent, imperitiam necessario sanar dodisinae cibo fraudetur, quaedam homiliae a piis dedoctis uiris ex huius Synodi mandato de his praecipue, in quibus hic magis peccatum est, conscriptae edentur, quas curata, qui ad concionandum idonei non erunt,

29쪽

RE FORMATIO

Ioco sermonis plebi sibi comissae plane & distincte leget.

Cum autem hic messis multa iit, operarii autem pauci; rogandus est in primis Dominus messis, ut in uinea suam operarios mittat. interim uero Episcoporum Grit,certos praedicatores deligere, qui omnia dioecesium suarum loca sic obeant, ut ne qua pars gregis salutari uerbi Dei pabulo omnino fraudetur. Hoc etiam eisdem agendum erit, ut, quicunque curae animarum sunt praefecti, pueros parochiae suae singulis saltem dominicis & aliis festiuis diebus, certa hora, qua diuinis ossiciis non erunt impediti, ad Ecclesiain uocatos in primis fidei rudimentis, ac pietate, & ob dientia erga Deum, & parentes diligenter instruant. qui uero id praetermiserint, per ea iuris remedia, quae oportuna uidebuntur, ad id compellentur.

DECRETVM V. io I De uita, & honestate clericorum.

QVI A uero exemplum uitae magnam auctoritatem uerbo affert, estq; uelut quoddam praedicandi genus; ob id curadum est iis,qui aliis praesunt, ut ceteris, cum morum probitate, uitaeq; sanctitate, tum ea propriam domum rene gubernandi laude , quam in Episcopis Apostolus requirit, antecellant. Quapropter huius regni Archiepiscopos, Episcopos, & reliquos omnes Ecclesiarum Praelatos per uiscera misericordiae Iesu Christimonemus, atque obtestamur,ut, iuxta doctrinam Apostoli, ita sobrie, caste, ac pie uiuant, ut ceteriS eorum uita, & conuersatio ad pietatem, & morum disciplinam

exemplo esse possint. Nullo ipsi fastu, nulla pompa

ia utantur,

30쪽

utantur, non uestibus sericis, non pretiosa supellectilet si eorum mensa frugalis, & parca: no plus, quam tria, aut ad summum quattuor quod etiam magis, pro huius temporis ratione , indulgendo, quam probando concedimus ciborum genera, praeter fructus, & bellaria , qualescunque hospites, aut conuiuas habeant, apponantur: reliqua mensae condimenta sint caritas, se ctorum librorum lectio, & pii sermones. Domestic rum,& equorum numerola,& superflua multitudine abstineant, ac tot ministris contenti sint, quot ad curae sibi commulae administrationem, ac domus regimen,& ad quotidianos uitae usus erunt necessarii. Sint etiam de eorum moribus, & uita soliciti; ne ex alienis uitiis turpem contrahant infamiae notam: curentque, ut laici sibi inseruientes uestitu,quod ad genera & colores uestium attinet, modesto, ac decenti utantur. Ac, ne haec sumptuu moderatio auaritiae tribuatur, quidquid ex fructibus Ecclesiarum, deductis iis, quae earum Oneribus sustinendis. & ipsis, atque ipsorum familiaribus necessaria sunt, supererit, id omne iuxta illa, quae beatus Gregorius Papa Augustino Episcopo de fructibus Ecclesiae dispensandis relcripsi, ad pauperes Christi siuscipiendos alendos, ad pueros, & adolescentes in scholis, & studiis educandos, atque in alia pia opera ad Dei gloriam , & proximi utilitatem, & aliorum ex plum distribuant. Sint patres pauperum, sint orphan rum, uiduarum,&oppressorum refugium, ac tutela. In sacrarum scripturarum lectione, & in iis, quae ad curae sibi commissae regimen spectant, assidue uersentur: a saecularibus autem negotiis, & omnibus iis, quae Ordini clericali, iuxta sacrorum canonu instituta, minime

conueniunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION