Reformatio Angliae ex decretis Reginaldi Poli cardinalis, sedis apostolicae legati, anno 1556

발행: 1562년

분량: 54페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

RE FORMAT Io

conueniunt, abstineant, ita ut in omnibus forma gregis uere facti agnoscantur. Haec eadem reliquis etiam inferioris ordinis clericis sequenda proponuntur: aequum est enim, ut membra cum capite congruant in atque ut ii tales omnino sint;

statuimus, ut locorum Ordinarii curent,ut C quae tam

per sacros canones generales, quam per Sedis Apostolicae Legatorum , & prouinciales huius regni leges, de uita, & honestate clericorum sancte & pie instituta sunt, sub poenis in eis expressis, & aliis etiam ipsorum arbitrio irrogandis, ab omnibus suae iurisdictionis cle

ricis intesre observentur. Ac, ne quis harum rerum ignorantiam praetendat, iidem ordinarit,ut ea omnia, quae magis necessaria uidebuntur, in breue compendiuredigantur, & cum adiectione poenarum, & monitionibus debitis per publicas denuntiationes, seu aliter ad

omnium notitiam deducantur, curabunt. Vt autem

quidam abusus, qui in mores, & uitam clericorum superioris temporis uitio hic passim irrepserunt, quoad eius fieri potest, tollantur; de his quaedam speci aditer, prout infra sequitur, statuenda censuimus. Cum igitur persenis regularibus professis,itemq; ne cularibus in sacris ordinibus constitutis,iuxta sacrorum Conciliorum, & canonum statuta, per antiquam, ac laudabilem Ecclesiae consuetudinem, uxores habere noliceat: quia nihilo minus plerique post professionem emissam, re sacrorum ordinum susceptionem, omni Dei & legum timore posthabito, matrimonia, quae potius impudica contubernia sunt appellanda, de facto

contrahere non sunt ueriti, in maximum religiosorum,

di ordinis clericalis dedecus, & scandalum populi, &animarum Diuitia Coo

32쪽

animarum suarum perditionem: ut tam pro praeteritis, quam futuris casibus huiusmodi abusui prouideatur icadem hac Synodo approbante, nos omnia huiusmodi matrimonia, tam a religiosis utriusque sexus professis, quam clericis saecularibus, qui usque ad sacrum Subdiaconatus ordinem inclusue peruenerunt, ut praemitti tur, de facto contracta, damnamus, & reprobamus, ac minime de iure fieri potuisse, quin immo illicita, ac nefaria esse pronuntiamus, & declaramus; mandam usq; uniuersis huius regni Ordinariis, ut huiusmodi perso nas de facto ita coniunctas, per censuras ecclesiasticas,& alia iuris remedia separent, ac disiungant, neque ullo modo simul habitare permittant: ac contra omnes, quicunque huiusmodi matrimonia defendere, seu incis obstinate perseuerare uoluerint, iuxta sacrorum ca nonum normam scuere procedant. ac, ne in posterum quidquam tale committatur , omneS constitutiones canonicas, tam generales, quam huius regni particulaia res , contra huiusmodi excessus latas, cum omnibus sententiis, censuris, & poenis in eis contentis , omnino exequendas statuimus . . Praeterea, cum pleraeque huius regni ccclesiasticae personae, etiam ecclesiastica beneficia obtinentes, atque in lacris ordinibus constitutae, suae conditionis inam mores non solum habitum, & tonsuram ordini suo conuenientem non gerant, sed negotiis quoque Ocularibus, atque exercitiis etiam uilibus, ac turpibus se implicent, nec horas canonicas persoluant, nec in studia litterarum incumbant, aliudue omnino quidquam, quod ordini suo conueniat, agant, in sacrarum legum contemptum, & clericalis ordinis dedecus: statuimus,

33쪽

RE FORMATIO

& decernimus, ut, quicunque in aliqua ecclesia prambendam , Du cuiuscunque generis, uel appellationis beneficium ecclesiasticum obtinet, habitum,& ton suram clericales secundum canonicas sanctiones gerere, & ab omnibus negotiis, atque exercitiis ordini clericali non conuenientibus,seu aliter de iure prohibitis, omnino abstinere, horasque canonicas perscduere, ac in studia litterarum incumbere, & alia, quae personae suae omdini , ac beneficio, quod obtinet, conueniunt, agere teneatur. quod si quis ab Ordinario monitus inhuiusmodi abusibus perseuerauerit, is per quaecunque iuris remedia, etiam usque ad beneficiorum priuationem inclusiue, se corrigere, atque emendare cogatur . et si in sacris ordinibus constitutus fuerit,etiala si beneficium non obtineat, per eadem iuris remedia ad praedictorum obseruationem nihilo minus compellatur. qui uero in minoribus tantum ordinibus constituti sunt,

ab illicitis, & sibi prohibitis exercitiis abstineant: alio qui priuilegiis clericalibus, iuxta canonicas sanctioneS, priuentur.

DECRETVM VI.

De ecclesiasticorum ordinum collatione,& examinatione ordinandorum. ETSI post diuini uerbi praedicationem nihil magis Episcopo iniunctum est, quam diligens & accurata in manuu impositione animaduersio, praecipiente Apostolo, Nemini cito manum imposueris: tamen , quia non Cadiligentia, quae tantae rei conuenit, adhiberi solet, ex quo ordinis ecclesiastici contemptus, & magna diuini cultus

34쪽

ANGLIAE. I 8

cultus diminutio oritur ; eadem hac Synodo approbante statuimus, ut omnes, & singuli locoru Ordinarii nullum laborem in ordinum ecclesiasticorum collatione

recusent: sed per se ipsos, si legitime impediti non fuerint, alioqui per alios catholicos Episcopos, cum omni studio & caritate hoc munus exercentes, statutis a i ure temporibus,qui ex suis dioecesianis uoluerint, & idonei cogniti fuerint, eos ordinibus initient: neminem uero ad alterius dioecesis Episcopu,nisi ex causa necessitatis bene per eos explorata, ordinandum dimittant, idque postquam eum diligenter examinauerint, atque ido neum esse cognouerint. Non putent autem Episcopi se

muneri suo satisfecisse, si eorum, qui ordinandi sunt,

examinatione ad alios reiecta, manus tantum ipsi imis posuerint . ita enim plerunque fit, ut, qui inutiles, &indigni sunt, eos, ab aliis temere, quos ea cura non admodum tangit, dignos iudicatos, sacris ordinibus praeter conscientiam insigniant . Quapropter omnes,&singulos Episcopos in Domino hortamur, ac mone mus, eisq; mandamus, ut ipsimet hoc munus exami nandi omni studio, & diligentia exerceant. Si ue ro, quia multi ob dioecesium amplitudinem ordinandisnt, aliorum auxilio indigeant; tum eorum opera utantur, quos pios,& doctos nouerint, & quom diligentiae confidant. Neque uero ob id Archidiaconos, alios ue, ad quos hoc munus pertinet, excludimus: immo uero eos assistere Episcopis, eis ; adiutores esse uolumus. In examinatione autem eorum, qui ordinandi sint,

hoc praecipue attendi debet, ne qua si sint haeresi ins icti; ut sint legitimis natalibus Orti,& in aetate a sacris canonibus requisita constituti; omnici; desectu careant, ruiat ulli I. I E ii propter

35쪽

propter quem iure ab ordinibus repellantur ; sintque uitae ac morum honestate, & probitate commendabiles , ac litterarum seientia pro cuiusque ordinis ratione praediti. Est etiam diligenter animaduertendum, ne simulato, aut minus sum cienti quisque titulo promoueatur, qui postea in ordinis clericalis dedecus aut mendicare , aut, quod maxime nefarium est, sacrosanctum Misse sacrificium quasi uenale facere cogatur. Admonendi autem omnes, & hortandi in primis erunt, ne ad ordines suscipiendos accedant proprii commodi gratia, nec quaerentes, quae sua sunt, sed tantum, quae I

su Christi. a1Vt autem haec omnia adcuratius fiant, qui promouendi erunt, maxime ad sacros ordines, multo ante ordinationis tempus seu desiderium Epistopo significabunt, ut is de eorum statu, & conditione commode inquire re , & cognoscere possit: ac demum seria quinta, diem ordinationis proxime praecedente, se praesentent , ac dent nomina; eodemq; & sequentibus diebus hora statuta diligenter examinentur. Afferant autem omnes de iis, quae dicta sunt, certa, ac fide digna testimonia nomodo suorum parochorum, sed etiam praeceptoriana, aliorumque proborum hominum , qui ipsos bene no uerint. Et, ut ab omni peccatorum labe purgati, & qqua conuenit deuotione ad sacros ordines suscipiendos accedant; peccata sua idoneo sacerdoti ante confiteantur, qui, eorum uitae conditionem sedulo scrutatus, intelligat, an sorte aliqua irregularitate, aut alio quopia impedimento teneantur, ut expediat eos ab ordinibus uel omnino abstinere, uel quoad huiusmodi impedimentum tollatur, sumantque etiam die ordinationis

sanctissimum

36쪽

sanctissimum eucharistiae sacramentum . Licet autem in minoribus ordinibus tam exacta cura non requiratur, nihilo minus & in his pro gradu,& r tione ordinis lascipiendi eorum omnium , quae sup

rius dicta sunt, habenda est. DECRETVM VII De ecclesiasticorum beneficiorum prouisione. CVM ecclesiastica beneficia dignis tantum,& idoneis

personis conserenda sint, quae & uelint, & possint officium , propter quod beneficiu datur, exequi: id quod docet exemplum Apostolorum, qui cum Diaconos si ptem electuri essent, conuocata discipulorum multitudine dixerunt, Considerate fratres ex uobis uiros boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto, & sapientia, quos constituamus super hoc opus: iccirco omnes Episcopos, ad quos id spectat, admonitos etiam atque etiauolumus, ut, omni humano affectu, rationeq; posthabita, eis, quos maxime idoneos, atque optimos inu ni re potuerunt, ecclesiastica munera, ea in primis,quae aliorum curam habent annexam, conserant, atque committant, quaerentes non quae sua sunt, aut consangui neorum, ceterorum ue ad ipsos secundum carnem qu

uis modo pertinentium, sed quae Iesu Christi. Cumq* illud Apostoli, Nemini cito manum imposueris, non tam ecclesiasticorum ordinum collationem, quam ministrorum institutionem respiciat: Episcopi nemini ecclesiastica beneficia, maxime curam anim

37쪽

RE FORMATIO

rum habentia, nisi prius diligenti inquisitione & examinatione habita, committant. in qua eadem, & multo quidem magis spectari debent, quae in ordinibus coferendis spectanda esse diximus, sana domina,aetas matura, item morum grauitas, & litterarum scientia: praeterea, an, qui praeficiendus est, in iis saltem ordinibus, qui beneficii sibi committendi muneri coueniunt,iuxta canonicas sanctiones, uel EcclParuin statuta, seu beneficiorum fundationem sit constitutus, & an ambitione, auaritia ue, aut alio humano assectu ad diuina ministeria suscipienda accedat. Habeat aute unusquisque bonum testimonium hominum fide dignorum, cum quibus diutius uersatus fuerit: & ab Episcopo ossicii & oneris sibi impositi, diligenter admoneatur. Cum uero ad beneficium, quod personalem residentiam postulet, aliquis assumendus est, perquirat Epi scopus, an is talis sit, qui & uelit, & possit in eo residere. na si aliud beneficium incompatibile iam obtineat; sive quid aliud sit, quod eius residentiam impediate eune admittat. quod si nihil tale obstet; tanae, antequam eum beneficio praeficiat, promissionem ab eo de pers naliter residendo, etiam iureiurando recipiat, apposita poena amissionis beneficii, s secus fecerit, incurrenda rquam promissionem,&iuramentum in uicariorum prouisionibus tantum recipi debere , iuxta prouinciales constitutiones declaramus. Episcopis etiam curandum erit, ut a praesectis uniuersitatum & collegiorum scripta habeant nomina eorum,

qui moribus, &doctrina ad beneficia obtinenda idonei sint; ut, si quod beneficium uacauerit, sciant, quibus id statim conferre possint. Eos etiam omnem dili-

38쪽

ANGLIAE.

gentiam adhibere oportebit pervestigandis hominibus doetis, & piis, qui sibi in ecclosiarum suarum regimine

adiumento futuri sint . . Quoniam autem ualde periculosa est diutina eccle ἀsiarum uacatio ; omnes Episcopos in Domino hortamur , ac monemus, ut, beneficiis uacantibus, quorum tollatio ad eos pertineat, etiam non expectato tempore a sacris canonibus praefinito, quam citissime possint,de idoneis rectoribus,& pastoribus prouideant. durante uero earum uacatione, procurent, ut ita gubernentur,

ne quid detrimenti ipsis, & plebes, si quas habent sibi

commissas, patiantur. Quae uero de Episcopis supra diximus,eadem ad alios omneS, quicunque non solum conferendi libere, sed eligendi, instituendi, seu quo modo libet de benefi eiis ecclesiasticis disponendi facultatem habent, dicenda erunt, Poenis canonicis contra eos, qui indignos ad beneficia promouerint, innovatiS.

DECRETVM VIII.

Ne concessiones iuris praesentandi, seu aduocationum fiant, ne hic in quem piam facultates disponendi de benefi-

.ciis uacaturis contra sacrorum canormim dispositionem trans rantur. C V M in fraudem statuti Lateranensis Cocilii de beneficiorum non uacantium dispositionibus, seu promissionibus nemini faciendis, multi in alios ius praesentandi. seu de huiusmodi beneficiis disponendi potestatem

39쪽

RE FORMATIO

transserant; ut hic abusus, qui hic frequens est, & ex quo multa mala oriri comperimus, tollatur, cum praesentis Synodi approbatione omnes iuris praesentandi, seu eligendi donationes, seu aduocationum concessiones ad beneficia uacatura, uel ea conserendi, seu quomodo libet de illis disponendi facultates per quoscunque quavis auctoritate uel dignitate fungentes,in posterum contra sacrorum canonum instituta fieri prohibe mus : et, si quae fient, eas irritas,& inanes esse decerniamus. Et, si quis ecclesiastici ordinis iura & facultates eiusnodi, ut praesertur, in alium transtulerit ; tum iure de huiusmodi beneficiis disponendi pro ea & altera uice sit eo ipso priuatus; eorumq; dispositio & ordinatio ad superiorem, qui in hoc non deliquerit, deuoluatur. Quicunque uero ad aliquod beneficium uigore praedictarum concessionum, seu facultatum se per quemcunque praesentari, uel alio modo sibi prouideri permiserit, seu consenserit, uel quo modo libet id obtinuerit; non solum eo sic obtento sit ipso iure priuatus,sed ad omnia beneficia ecclesiastica obtinenda per quinquennium inhabilis fiat. Praeterea, omnibus locorum ordinariis inhibemus, ne quem uigore huiusmodi concessionum sibi privsentatum, uel electum, in dictis beneficiis instituant, seu confirment, sed eum, tanquam ambitiosum,&sacrarum egum contemptorem, repellant: uolentes omnino, ut praedictum Lateranensis Concilii statutum ab omnibus obseruetur; nec ei, sub poenis, tam quoad actus nullitatem , quam quoad personas contra id de linquentes, superius annotatis , directe, uel indirecte' lo modo, uel praetextu contraueniatur. 'ci Decretum

40쪽

DECRETVM IX. De simonia. C V M detestabile simoniacae prauitatis scelus, quod escauaritia, quae est idolorum seruitus, & omnium malo rum radix, oritur, tam diuinae scripturae, quam sacrorum canonum auctoritas uehementer execretur , ac damnet: ut pestiferum hoc uitium,quod proximis temporibus maxime hic uiguit, tollatur, praetenti hoc de creto omnem pecuniae dationem , fructuum etiam minimae partis donationem, praediorii ad firma seu astidia concessione, omnem denique pactione,promissione,&conuentionem, in cuiuslibet beneficii ecclesiastici ad ptione , uel circa eam quouis modo interpositam, retiacimus, atque damnamus: cum ecclesiastica beneficia gratis, libere, & sine ulla conditione uel sorde dari, &recipi debeant. Praesentationes uero, electiones, postulationes, institutiones, cofirmationes, collationes,& cuiuslibet generis beneficiorum ecclesiasticorum diaspositiones, in quibus praedicta, uel unum aliquod ex praedictis directe, seu indirecte, non solum per eos, ad quos de ipsis beneficiis disponere pertineat, sed etiam per corum familiares, & quosvis alios interces res, &mediatores interposita fuerint, nullam prorsus uim habere decernimus; ita ut non modo in eiusmodi ade ptionibus nullum ius quisquam acquirat, uerum etia, si quos inde tructus perceperit, eos omnes restituere teneatur; sitq; eo ficto ad omnia ccclesiastica beneficia in perpetuum inhabilis. Personae autem ecclesiasticae, quae aliquo modo re

praedictis in disponendo de beneficiis ecclesiasticis deli F querint,

SEARCH

MENU NAVIGATION