D. Iustiniani ... Institutionum libri quatuor. In gratiam cupidæ legum iuuentutis noti maxime necessariis explanati a Io. Sam. Strykio ..

발행: 1726년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

D E A c T IO NI B V S.IDe minoris symmae petitione. sq. Si minus intentione sua complexus fuerit actor, quam ad eum pertineat: Veluti, si, quum ei decem aurei deberentur, quinque sibi dari oportere intenderit, aut si quuin totus fundus eius esset, partem dimidiam suam esse, petierit: sne periculo agit. In reliquum enim nihilominus iudex adve sarium eodem iudicio ei condemnat, ex cORRisitutione divae memoriae Zenonis. Si aliud pro alio petatur

33. Si quis aliud pro alio intenderit , nihil cum periclitari placet, sed in eodem iudicio.

cognitδ veritate, errorem suum corrigere ei

permittitur: veluti, si is, qui hominem Sti- hum petere deberet, Erotem petierite aut, si quis ex tectamento dari sibi oportere in

Ad l. 34. Sine periculo agit) Η. e. non punituueropterea, quia nullam reo iniuriam infert minus rete lido. Condemn υ Si se libellum emendauerit& eo rexerit. Potest enim libellus emendari ad sententiam usque L. q. M. δε Noxal. I. 1'. de petit. πτυα

ΑΔ f. 3 i. Eodem iudicio) Quod idem ζst, quam

si dicamus, etiam post litem contestatam; nam iudicium apud Romano incipiebat a lite coimestata, in iudinio fieri, erat post litem eo testatam seri. Pollet. Hrpor. Iur. Rom. lib. I. c. q. p. 44 4

592쪽

De peculio.. 36. Sunt praeterea quaedam actiones, quihus non semper solidum, quod nobis debetur, persequi inur: sed modo solidum persequimur, modo minus: ut ecce, si in pecu lium filii seruiue agamus. Nam, si non minus in peculio sit, quam persequiinur, in solidum dominus paterue condemnatur: si

vero minus inueniatur, eatenus condemnat

iudex, quatenus in peculio sit. Quemadmodum autem peculium intelligi debeat, suci ordine proponemu De beneficio competentiae gr. Item, si de dote in iudicio mulier agat, placet eatenus maritum condemnari debere. quatenus facere possit: id est, quatenus facultates eius patiuntur. Itaque si dotis quantitati concurrant facultates eius, in s. sdum damnatur: si minus, in tantum, quan

tum Vnde patet mutationem libelli, de qua hic agitur, etiam pol h litem eontestatam licuisse. Cons. L.3. C. de Menae Quid hodie obtineat, dixit Dn. Parens in VIu modem. Panae tu. de Edendo g. Io. N II. σis introduct. ad Prax. fori e. p. 12. N IR.

Ad 3. 36. Suo ordine Vide tu.seq. q. Ad θ. 37. Marimm) Idem obtinet, fi maritus

Contra uxorem agat, &haee condemnetur Laa. sde Re Lud. Facere possis Ita tamen ut necessaria vitae sub dia retineat. L. I 3. pr. . de R. I. Quod dicitur beneficium eo etentia, & est personale , nee ad

593쪽

DE ACTIONIBUS. 37I

tum facere potest. Propter retentionem quoaque dotis repetitia minuitur. Nam ob impen-las in res dotales factas, marito quasi retentio concessa est: quia ipso iure necessariis stimptibus dos minuitur, sicut ex latioribus dige. sorum libris cognoscere lic*t. Extenso eius beneficii. 38. Sed di si quis cum parente suo, patr

noue agat: item, si socius cum socio iudieici societatis agat: non plus actor consequitur, quam aduersarius eius facere potest. Idem

est, si quia ex donatione sita conueluatur.

Dos minuitur' Si dos in quantitate consistaticum pro rata impensarum, ipso iuro minuitur quantitas dotis l. 6s. f. υθ. f. de iure dot. Quod si praediumst dotale,non quidem ob impensas desinit esse fumdus dotalis,sed retineri potest 3 marito, donec resti tuantur l. s.1 de impens. in rem. t. Si sic. sint ima pense necessariae l. I. rel. s. d. t. Nam utiles amo ne mandati, vel nςgotiorum gestorum, repetuntur L 8. f. eod. σι vn. f. S. C. de Mι Vxori a . Voluptuarias non repetit, etiamsi Voluntate uxoris facto d. t. vn. g. s. re L M. pr. A. G impens in rem dor. fuc . tollere tame ei licet, si possit. l. o.Leod. Ad g. 38. Parente) Item si parens contra liberos agail. II. re 3o. insen.F. de Re μή licet emanc pati L. a. y quod cum eo qui in Alim. potest. Idem beneficium deficero comperit L. I l. 6. sin. re L r, oruco matri 'Belis) Ratio redditur in I. 63. pr. pro meis Quia sunt quas fratres. Ex quo patet & fratribu/hoc beneficium esse concedendum. Habent etiam

594쪽

De compensationibus. 39. Compensationes quoque oppositar plerumque efficiunt, ut minus quisque Consequatur, quam ei debeatur. Nam ex bono et aequo, habita ratione eius, quod inuicem actorem exi eadem causa praestare oportet, poterit iudex in reliquum eum, eum quo a ctum est, condemnare, sicut iam dictum est.

De eo , qui bonis cessit. 4O. Cum eo quoque qui creditoribus sui bonis cessit,si postea aliquid adquisierit quod

idoneum emolumentum habeat, ex integro in id,quod facere potest,creditores eXperiuntur. Inhumanum enim erat, spoliatum sor

tunis suis, insolidum damnari.

Ti TU Ad I. 39. Eadem causa Η. e. aeque certa dc liqquida, utut ex diuerso contractu nata. Poterit iudex) Haec vox hie non libertatis Q, sed necessitatis ; nam tenetur iudex admittere compensationem, si liquida sit. Ad g4o.Bonis celsi Beneficium cessionis bonorum .st, quo debitor sine dolo de culpa sua, non soluem do existens, omnia bona sua creditoribus offerendo,se a carcere ii berat L. I. σ4. e. qui bon. Ceae possEt differt a datione in statum quod haec locum habeat si debitor soluendo quidem sit, sed pecunia numerata des duatur,& sic alias res in solutum dat. Nov. q. c. 3. Adquisierit) Ergo si ad meliorem fortunam peruenςrit, reliquum adhuc soluere tenetur l. T. de Cess. bou Creduores ) Qui talea fuerunt ante cessionem a Ficus in aere alieno pust cessionem contiacto l. 3. C.

595쪽

QUOD CUM EO, QUI IN ALIENA POTESTATE EST, NEGOTIUM GESTUM ESSED1CITVR.

Scopus s nexis. ia tamen superius mentionem habuiis mus, de actione, 'qua in peculium filiorum seruotumque agitur; opus est, ut de hac actione & de ceteris, 'quae eorundem nomine in parentes dominosve dari solent, diligentius admoneamus. Et quia, siue eum seruis negotium gestum sit, siue cum iis, qui in potestate parentum sutit, eadem fere iura seruantiae, ne verbosa fiat disputatio dirigamus sermonem in personam se vi dominique, idem intellecturi de liberis quoque & parentibus, quorum in potestate uulti Nam, si quis in his proprie 1eruetur, separatim ostendemus. '

TITULUS VILλd pr. Eadem fere iurab Se. quoaὸ obligandum

atrem vel Dominum. Hoc tamen interest; quod filius, etiamsi peculium habeat , patrem ex mutuo obligare nequeat, bene tamen seruus υid. s. p. h. e. Quod suam vero personam , filii conditio melior est, cum ex omni contractu, extra mutuum, ciuiliis ter obligetur l. 39. 1. de O. σ A. Idem intiaeeturi Probatur inde vulgatum : Vbi Oeadem iuru ratio, ibi eadem quoque is positio, frid. s.

596쪽

t. Si igitur iussit domini cum seruo nea gotium gestum erit, in solidum praetor ad versus dominum actionem pollicetur ; stili cet quia is, qui ita contrahit, fidem domini sequi videtur.

De exercitoria,'insistoria actione. . a. Eade ui ratione praetor duas alias insolidum actiones pollicetur: quarum altera exercitoria, altera institoria appellatur. Exercitoria tunc habet locum, cum quis ser viiiii suum magistrum naui praeposuerit, quid cum eo eius rei gratia, cui praepositus erit, contractuna fuerit. ideo autem exhracitoria vocatur, quia exercitor is appellatur.

Ad I. I. Iussu domini Differta mandato, naris oe girigitur in creditorem,ut seruo vel filio eredari russus dirigitur in filium vel seruum, ut pecuniam ab hoc vel illo mutuam accipiat: Actionem pollicetur Variat haec actio pro ratione

principalis contraditis cum filio gesti; & ita datur actio mutui quod iussu,conducti quod iussu, empti quod iussu. Ad f. a. Magistrum nauis Dieitur ille qui naui

hfaepolitus est, ut euram eius & rerum transvehenia

Cuipraeposiι-ὸ Praepositio enim dat legem conintractui, nam ulterius se obligare noluit principalisi L. I Exercitor ) Non necessum est, ut hie sit gominus nauis, sed sume it. modo per auersionem eundux

597쪽

nd quem quotidianus nauis quaestus pertinet. Institoria tunc locum habet, cum quis tabernae sorte, aut cuilibet negotiationi 1ervum suum praeposuerit, & quid cum eo eius rei causa, cui praepositus erit, contractu in 'fuerit. Ideo autem institoria appellatur, quia qui negotiationibus praeponuntur, in nitores vocantur. Istas tamen duas actiones praetor reddit, etsi liberum quis hominem, aut alienum seruum naui, aut tabernae,

aut cuilibet negotiationi praeposuerit: scilitet, quia eadem aequitatis ratio etiam eo casu

interueniat.

De tributoria. . Introduxit & aliam actionem praetor, quae tributoria vocatur. Namque si seruus in peculiari merce sciente domino negotie . tuerit t. I. I. 1 f. de exerci am de ita quaestum ex hae

uigatione capiari Institoria Coincidit haec tum exerritoria,& obiaiecto tantum differunt; hac maritimam, ilia terrestrem negotiationem respicit.

sistitores uocantur Germanice e strit Iung&Raamri qualis non est unusquisque in taberna conia stitutus, ein fabel x ener, hic enim ad vende a mim, non ad negotiandum in taberna est. Duas actiones Et hae quoque a stiones non sunt speetales, sed tantum adiectitiae qualitatis prin cipalis actionis, & sic datur actio conducti, empti, depositi, institoria. Cuilibet negotiationi Ergo & institor coenop

iii, pharmaco Polii, &c. datur.

598쪽

e , ct quid eum eo eius rei causa contra uinerit, ita praetor ius dicit, ut quicquid in his mercibus erit, quodque inde receptum erit, id inter dominum, si quid ei debebitur, & de teros creditores, pro rata portione distribuatur. Et ideo tributoria vocatur, quia ipsi domino distributionein praetor permit, tit. Nam, si quis ex creditoribus queratur, quasi minus ei tributum sit, quam Oportuerit, hanc ei actionem accommodat, quae tributoria appellaturi Depeculis, s de in rem verso. 4. Praetei ea introducta est actio depecti, lio, deque eo, quod in rem domini versum erit: ut quamuis sine voluntate domini ne. gotium gestum erit, tamen siue quid in rem eius versum fuerit, id totum praeliare debeat:

siue quid non sit in rem eius versum, id

Ad. I. . Distributionem 3 Ergo ut amo tribuattoria nascatur, vitiosa distributio peculii praee dere debet, cuius correctionem intendit praetor hae

Minus ei tributum) Idem obtinet, n nihil in ph, culto esse dixerit, nam etiam ille minus tribuit, qui nihil tribuit. L. . I. u.1. de diributi act. Ad I. 4. Actio depeculis 3 Haec tantum ὀe prose-etitio datur; alia peculia huc non pertinent. In rem eius υσ1ῖm Sufficit 1emel bene vertanesse, etiamsi, quod Versum, casia perierit L. . f. 1. de in rem uers. r. m. f. . β. de nex. te'. Actio enim haec mox ex ipsa versione nascitur, licet pristinxipalis sit infans, vel iuriosus L. de O. s A.

599쪽

eatenus praestare debeat, quatenus peculium patitur. In rem autem domini versum intelligitur, quicquid necessario in rem eius impenderit seruus s veluti, si mutuatus pecuniam creditoribus eius soluerit, aut aedificia ruentia fulserit, aut familiae frumentum einerit, vel etiam fundum, aut quamlibet

ciliam rem necessariam mercatus erit. Itaque , si ex decem puta aureis, quos seritus tuus a Titio mutuo accepit, creditori tuo quinque aureos soluerit, reliquos vero quinque quolibet modo consumpserit; pro quin que quidem insolidum damnari debes: pro ceteris vero quinque eatenus, quatenus ita peculio sit. Ex quo scilicet apparet, si toti decem aurei in rem tuam versi fuerint, totos decem aureos Titium consequi posse. Liacet enim una sit actio, qua de peculio, dequaeri Necessaria) Toties in rem versum quid dicitur, uoties pecunia a seruo vel filio impensa, ut rem meliorem haberet dominus, aut non deteriorem L. 3. de in rem υers. Non ergo excluduntur

utiles expensae. L. a F. eoo Impenderit seruis In hoc differt ab ristion Enegotiorum gestorum s hic ipse gestor, illic seruua vel silius, creatiam a me pecuniam impendit in rem domini. Versi fuerint Dissicultas ergo huius amonis e in probanda versione s. I. h. Liret filius alias se litus sit vertere. L. 3. 9. β. de in rem vers acit actiu Quicquid e im sumus inmmdo G. inii i

600쪽

ue 8 Li B. IV. ΤI T. VII. eo, quod in rem domini versum sit, agitur;

tamen duas habet condemnationes. Itaque iudex, apud quem de ea actione agitur, an te dispicere solet, an in rem domini versum sit: nec aliter ad peculii aesthnationem tramst, quam aut nihil in rem domini versum intelligitur, aut non totum. Cum auteniquaeritur, quantum in peculio sit, ante deducitur, quicquid seruus domino, elue qui in potestate eius sit, debet: & quod superest, id solum peculium intelligitur. Aliquando tamen id, quod ei debet seruus, qui in pote flate domini sit, non deducitur ex peculio: veluti, si is in ipsius peculio sit. Quod eo pertinet, ut, si quid vicario suo seruus debeat,

id ex peculio eius non deducatur.

mini vertit, hoc etiam in peculio esse censetur. L. I. t. Vel etiam uno libello cumulari possunt, quatenus in altera quid amplius. Condemnationio Vna quoque condemnatio erit,s tantum in peculio, quantum versum. Sin mi nus,actione de in rem verso condemnaret dominus in id, quantum versum; de peculio, in id quantum in eo est.

Ante deducitur Restringendum hoc ad id, quod ultra peculium domino debet seruus: pecualium enim ipsum non debet domino, sed hoc eius

iam est. V caris siuo Dominus eoncesserat OMinario serauo peculium, in quo peculio erat vitarim seruus,

ubi quod hic ordinario debet, non potest deduci, quia

SEARCH

MENU NAVIGATION