Francisci Blanchini Veronensis Utriusque signaturæ referendarii, & prælati domestici, de tribus generibus instrumentorum musicæ veterum organicæ dissertatio

발행: 1742년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

eto Μ D S I C Aedito in Miscellaneis eruditae antiquitatis. Tale igitur Πρ Κeren Iudaeorum Cornu, &

Sehophar Tubam corneam, haberi Oportere , inde colligimus. Figura Charoeteroth, seu tubarum rectarum, superest in Arcu Titi, quam damus num. 2I. Cornua gravisona quemadmodum ex Vitulino cornu Scho ar, & Keren, scilicet Cornua bellica, & Tubae corneae compingobantur ι ita ex amplioribus majorum animalium cornibus, aut ex metallo ductili, aut excavis lignis contortarum cucurbitarum in morem arte curvatis. & magnitudine ingenti praeditis , fiunt nunc Buccinae, aut cornua soni gravissimi, quae Dulciuos appellant.. ΕΟ rundem usus in sacris viget, praesertim in Gallia, & in Germania . An ejusmodi Buz- cinis antiqui uterentur, ex eorundem monin mentis mihi non constat Gravissimi soni

huccinam Ovidius Tritoni assignabat supra

. Littora voce replet sub utroque jacentia Phoebo. Auris quoque Dionysii apud Syracusas, amplitudine sua satis declarat, non destitisse etiam Veteres ab instrumentis sonorum am

32쪽

ciendis , licet nostrae acusticae tubae nondum essent repertae. Quare figuram cornu gravisoni tot in regionibus ad sacra adhibiti ex antiquo ritu, placuit inter eas referre , quas . a vetustis monumentis colligendas suscepi.

2O. Dulcinum non retortum damus ex eo TAs, m

dem Κirchero pag. 3OO. cujus Pariter usus viget etiam in Gallia Cisalpina. Inserta illius orificio tenui lamella, quae gingynen aequat Phoenicum, & Carium. Quinetiam Sinae, describente ut infra exponemus n.2 δ Io. Calvor, ejusmodi generis instrumento ludunt, quod indicium est antiquitatis non modicae apud Gentem veterum consuetudinum suarum omnium tenacissimam . Caeterum vetus icuncula aenea apud me Dulcinum gerit leniter infleXum. 2I. Tuba communis, seu recta, quam primum compositam fuisse ex Tibia, & cornu vidimus supra num. I9. deinde unico ductu eX eodem metallo continuatam posteri adhibuerunt , aeream, Vel argenteam . Argenteas Tubas duas in Deserto constructas, mandante

33쪽

zz Μ D S I C 'A ' Lasdem Josephus describit, indicata etiam

mensura, & forma , Antiquitatum Iudaic Tum lib. 3. cap. M. Romae vero in Arcu Titi, cum supersit earundem figura ibidem 1cul- Pta, una cum candelabro, & mensa, aliisque Sanctuarii vasis, dum ea omnia in Judaico' triumpho inferrentur in Templum Pacis, inde curavi desumere exemplum quod retulit etiam Relandus in Antiquit. Hetrai c. 22. Tuba ductilis, ad sonorum varietatem eliciendam , geminis ad oram parallelis lamellis productis , vel decurtatis. Hac tuba hodieque utuntur in sacris concentibus nonnulli Italiae Populi , uti Bononiae vidimus , imo & Romae videmus in Arce Sancti Angeli, solemniter procedente Summo Pon. tifice , & Cardinalibus, concini. Tubas ductiles Vulgata memorat Psal. 9 T. Vers. 7. SOptuaginta legunt ἐν σάλπιγ, ελαταῖς ,-ς ω-ra σάλπιγγος κερατιονς , & teXtus Hebraeus

Schophar . Aliae lectiones exponunt,tubam ductilem Vulgatae, idem indicare, ac malleo

ductilem ι vel genus omne tubarum in , IOISophar complecti voluisse Psalmistam . An inter ductiles malleo tubas antiqui

habu

34쪽

habuerim etiam has decurtandas. & elongandas pro soni varietate, quas ductiles idcirco appellare placuit, ex antiquorum mon mentis hactenus est inexploratum 23. Sinensium organum πολυαυλος hic exprimitur a nobis. live avena vitricularis .

Avenam potius, quam tibiam appellaverim. ex subtilitate tuborum, quibus senus editur. Sunt vero tubuli inserti pelli ad utriculi str-mam compactae, & sellium in morem coinprimendae , ut spiritus inde exclusus sonum emittat. Organo ejusmodi in Europam inde perlato ludentem vidimus anno I 68s. Cin--hum . Sinensem illum virum, quem R. P. Philippus Fouquet rubiit Episcopus an. I μῖhabuit secium navigationis in Europam . & isacro sente expiatum Michaelem appellavit. Romamque perduxit. Sinarum historiae memorant , Fohio ejus gentis Imperatorem Oeculo undetrigesimo ante aeram Christi communem fuisse inventorem primi instrumenti Musici, ab se instructi cordis I 6. Num chordarum numerum . & innos in pol ullo utriculo totidem calamis praedito imitati sint Posteri, mihi non liquet . Reddendam esse judico formam instrumenti, quod antiqui in-

Venti

35쪽

venti Musici apud Orientales fidem adstruit,

etiam cum nostrorum auctorum vetustissimis comparatum, cum ibi avenae, & utricularis organi, pastoralis scilicet vitae prima levamenta dignoscantur. 24. En aliud Sinensium organum, Dulcino Europaeorum persimile, quod Sinensium Dulcinum lubenter appellaverim. Genus hoc tubae gravissimae, a nostris, ut Vocant, Fagotii, non admodum diversum, a Sinarum Musicis adhiberi, docet Caspar Calvor Ritualis sui, Parte 2. sect. s. cap. 2O. Pag.69 ubi recensenstria genera organorum, Pulsatile, Enchor. dum, & Pneumaticum, in singulis exhibet Sinarum inventa aeneo iconismo ι ubi, inter caeteras figuras, adstat accinenti senex. Iatiorem tibiam, Fagotiis nostris sive Dulcinis conferendam. manu gestans . Inde placuit repetere postremam hanc speciem organi Pneumatici, ne Gentis inter orientales ant, quissimae, &, ab aetate Diluvio Noetico pro-Xima, origines artium suarum repetentis, inventa Musica omitteremus hoc in Catalogo.

36쪽

Infrumentorum Musicorum genum tensiis.

CAPUT I L

cophagi in terra De

fingant ad lacum B u naci: quod eX arcu sororis Dianae inve-- nisse Apollinem tradit Censorinus, de die Nat. cap. 22. Aristides Quintilianus, inter antiquos Musicos editusa Μei mio, ex ponderum appensione tonos in Monochordo inventos amrmat, lib. Pag. I 2. Describitur Monochordon a Guid ne, relato a Κircherio lib. q. cap. 2. ut in hoc D ana

37쪽

anaglypho, quod exhiberi videtur alia tabula marmorea apud Authorem. Dichordum, ex eodem anaglypho . DL

chordum nominat Sopater, apud Coelium Rhodiginum lib. 9. cap. 4. & Hidem , seu Taclidem vocat . Retulit Athenaeus lib. 4. cap. 2 . Dichordon Assyriis tribuitur a Clemente Alexandrino Stromat. lib. I. Pag. JOJo Lyra uictordis. Apollini Clatrae in anaglypho relato a Sponio Misceli. pag. 8 . tri- chordis Lyra tribuitur . A Polluce, dicitur Panduria. Vide Glossa r. med. & infimae Latinitatis. Figuram Lyrae desumpsimus ex Lyra Amphionis . in antiqua sculptura Dirces , asservata in Palatio Farnesiano. Chordae ibi desint. Tres ex Lyra Apollinis Clatrae apud Sponium addidimus. Lyram trichordem etiam Mercurio tribuunt Egyptii. Videatur Caesius, in Coelo Astronomico pag. I 87. &Diodor lib. I. & collectanea Lyrarum Equitis Petri Leon. Ghegeti ab ipso delineata in suo

Mucio S. Tetrachordum. Citharae species, quale Anacreontis est Barbylon . Lyra tetrachorda Mercurio tribuitur a Macrobio Saturnalium lib. I. cap. I9. Nicomachus Gerasenus apud

38쪽

VETERUM. 2IBoetium lib. s. Musices, assirmat Mercurii Tetrachordum usque ad Orphea retentum, cui traditum a Μercurio ferunt . Lyram Phoeniciam tetrachordem fuisse, narrant Auctores relati a Caessio in Coelo Astronomico Poetico, in Asterismo Lyrae, & a Coelio Rhodig. loco indicato, aliisque apud Boetiarium, de lit. & serm. Phoenicum lib. 2. cap. I. Confirmant a Phoenicibus inventum posteris illius Chanaan, eX quo Mercurium suum procuderunt Graeci fabulatores. Orphei Lyram tetrachordem ex antiqua pictura Coemeterii S. Callisti Pont. ab Aringtiio editam Romae S t. TOm. I. pag. 36 I. hic expressimus. EO-dem Tom. pag. I. Orpheus cum Lyra pentachorda exhibetur. Cum asserant mythologi, Apollinis beneficio auctum fuisse vetus Mercurii & Orphei tetrachordum ad septem chordas, quintam, reperivit Choroebus

Lydiae Regis filius, sextam, addidit Hyagnis

Phryx . Videatur Coesius pag. I 86. Aliud anaglyphum Villae Matthadorum reddit Poetam canentem Lyra pentachorda, ad hujus imaginem efformata, 6. Dram acutam septeni fidibus haec figura exprimit , juxta exemplar Globi coelestis Farin

39쪽

nesiani antiquitus insculpti omnibus Asterismis aetate Antonini. Lyram Apollinis aliqui dicunt, ex Macrobio Saturnal. lib. I. Vide Aleandrum in expositione anaglyphi Solis pag. 36. Alii appellant Lyram Μercurii, ut Scaliger advertit eκ ejus Hymno , in Comment. ad Sphaeram Manilii pag. 38O. Septi- chordem fuisse Lyram Orphei, canit Virgilius lib. 6. Arneid. Vide Caesium in eXplicatione Asterismi Lyrae. Lirae posterioris, quam scilicet, adjecta testudine Mercurii posteriores aetates usurpavere, figura desumpta est ex antiqua lucerna Barioli, Part. a. num. I 4. eXhibente

Apollinem hac Lyra ludentem, quae cithara dici potest, ut num. 8. 9. IO. T. Gebs, seu Lyra Mercurii reformata, retenta testudine, & contractis cornibus in , manubrium, excipiens magades complures ad sonos ejusdem chordae variandos. Figura visebatur in veteri anaglypho Nos omit La. teranensis , hodie spectanda in AEdibus Justinianaeis, edito per Boiit ardum Tom. 2. P. I S.&in editione nova Gruteri pag. 819. Et plectro , & digitis tangebatur . Vide Scalig. in Manil. pag. 38 . Plectri figuram vide post

40쪽

numerum 8. sit. A. Cithara etiam dicitur. Vbde Scalig. Pag. 383. 8. Haec figura desumpta est ex anaglypho in AEdibus Emi Cardinalis Spadae, exhi-hente Amphionem cum hac Cithara. 9. Istam figuram in anaglypho Solis apud TAs. Μatthados, explicavit Commentario eruditissimo Aleander Pag. I. IO. Haec quoque figura eXpressa videtur in eleganti anaglypho Excell. D. Alexandri Albani cmodo Amplisi. Cardinalis cum coeteris symbolis Apollinis . Has vero citharas

appellari, adeoque distinctas esse a Lyra, &testudine Mercurii, colliges ex Scaligero in Μanilium, pag. 38o. Posset & illa appellari

cithara, quam num. s. eXhibebam, cum c

reat testudine . Operosior cithara visitur inveteri sarcophago Matthadorum Musas eX-hibente , edito a Sponio Misceli. sect. 2. art. 9.Fag. . de qua infra, numero sequenti. Citharam, ut in figura s. pluribus tamen chordis instructam Chiron tenet, Achillem instituens , apud Fabretium , in addit. ad Tab. Iliae. pag. 3ST. & a Sirenae manu tractatam refert ejusdem sormae, ibid. pag. 3 9. II. Triplex Dra Pythagorae Zacynthi, con-

SEARCH

MENU NAVIGATION