De coelibatu

발행: 1581년

분량: 85페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

amouere. Ac licet metitam tibi ab hominis calliditate , arte , & nonnulla qua praestat eloqui j facilitate ; illud tamen prae caeteris me contu

bat, clubd subdolus ille, non spiritus , sed carnis partes defendendas fouendatq; susceperit , in

quas iam nimium natura ipsa, ut latissime patet, procliuiores omnes sumus. Uerum aduersus prudentiam tuam diuino fauore munitam, nullo

pacto praeualebunt illius captiosi rhetorculi praestigia & inanes laci, nec illa dicendi procacitas, quae te a multo saniore uitae persectioris consilio, quod iam ante coeperas, ad carnis saturandam lasciuiam abducere possint. Ego enim, & si nequaquam illa facultate dicendi fretus, quippe qui nunqua eiusmodi stud ijs secu-pulosus operam dederim, at ipse contrὶ, fercin omni uita, cum postrema si iam aetate prouectus, nihil aliud meditatus fuerit) sola tamen' luce & sulgore ueritatis instructus id efficiam,

ut cognoscas quὶm parum prost omnis ars, . atq; omne ingenium, ad obscurandum quae sunt, christianae religionis , ct fidei sanctiora S per- sectiora ornamenta. Tuum igitur nunc erit, di-l uino primum implorato auxilio, quae ab illo, obiecta, Squae a me responsa sunt, diligenter colligere,&inuicem conserre; quatenus quid potius in rem tuam promoueat dc conducat, ceribualeas iudicare. -

12쪽

r, Rimum igitur quod ille praemittit, memo

rans illam ab initio assinitatem, qua tecum iungitur, & cu assinitate amicitiam quoq; annexam prope ab incunabulis, qui una cli aetare creuit :& ossicia quae abs.te in eum collata, mutuam gratiam reposcunt , & his necessitudi- .. tribus se coactum, quae ad salutem tua tuorum', dignitatem facerent, tua prudentiam admonendi: quoniam aliena,inquit,nonnunquam rectiuS,

quam nostra perspicimus: haec inquam, & quae huiusmodi sunt, mera arie 'posta, prudenter cogitati satis indicant, quam duram illum sum

psisse prouinciam prodant, quamq; in loco dis,

sicili versaretur, postquam hoste mcos, ad per- .suadendum praemittere opus fuerit. Ego Vero quo meum erga te assectum , hac .parte cu illius Valeas conferre , non me tibi tanquam assinem . vel propinquum, vel ciuileri amicum, cum te nunquam vel de facie conspexerim, sed ut christianum, non ex proprijs,sed ex charitatis visceribus loquentem, insinuo. Perpende igitur imprimis , quam tibi suspectus eius sermo esse dς beat, cum ut propinquus tibi carne loquatur, anxie quaerens quae sua sunt, & suadens quae placeant carni: & tibi ab illo caueas, qui hisce prae- . . textibus mouetur, di aperte se moueri fatetur: munias autem teliac parte verbo Domini , q*i i. ait: Inimici hominis domestici eius. Ac contra i. Tim.

B iij

O. d.

13쪽

prouide, ut sermo meus, fide & omni acceptione sit apud te dignus: quoniam de mera charitate exprimitur, quae non agit perperam, n6 quae- r.Cor 3 d Tit quae sua sunt, congaudet autem veritati. Ducat ergo cum suo Terentio Cosmophilus: H . mani nihil a me alienum puto,&concedimus ei:

modo & permittat me dicere, Christiani nihil a

, me alienum puto; sicq; illum audias tanquam hominem & carnc tibi coniunctum: me autem solummodo ut christianii, qui nullo tecum alio vinculo astringor, quam regenerationis Euangelieae consederatione. Iam igitur attende. '. Ante omnia fingit ille Antoniti nescio que. tristem nuncium, in conuiuio certiorem illum fecisse, matrem tuam defunctam, sororem cho. ro virginum aggregatam, amicos magno conis sensu tibi puellam summo genere natam, sermpraestanti, optimc moratam,postremo tui ama- tissimam summa cum dote obtulisse. Te ver nescio qua seu doloris impotentia, seu religione, ita coelibatum decreuisse, ut nee generis studio, nec sobolis amore , nec amicorum vilis aut monitis, aut praecibus aut lachrymis, a sentetia abducipossis. Sic ex illius narratione se habet propontum, ita ut etiam religionis gratia opta-

tam coelibatus conditionem, velit matrimonio..I, 1.2 cedere, hic assinis ac beniuolus tuus. Vnde ait. iii ι . Tu tamen vel me authore mente istam mut

14쪽

mo Ilatu. bis,& coelibatu relicto sterili, ac parum humanae vitae instituto inseruieti,sanctissimo coniugio indulgebis. Qua in re,neq; tuoru charitatem, quae

tamen alioquin animum tuum vincere debebat:

neq; meam authoritate , quicqua mihi prodesse cupio, nisi clarissimis rationibus ostedero, id so- re tibi loge tum honestius, tum utilius, tum iucu-dius: quid, quod etia hoc tempore necessarium Hactenus pollicitatio grandis , S ante causae instructionem prolata sentetia . Ut enim Vituperet,vocat coelibatum sterile, & institutum paru humanti,uera dicens inuitus; diuinum enim institutum est & non lin manum coelibatus: & sterilis qui de carni, sed fructuosus spiritui: ciuibus qui- .

de uerbis sibi ipsi miser atq; improuidus praeiudi

eat. Veru, quia in altu sensu dictu accipit,descedamus in medias res, ct cominus c5grediamur Primum uolens ab honesto suadere, sic scribit.

Quid matrimonio honestius3 quod ipse Christus honestauit, qui nuptijs una cu matre non solum interesse dignatus est,uerum etiam nuptiale Ioa. a. conuiuium miraculorum primitijs consecrauit pHaec ille adeo uersute, ut si nobis deessent ad argumentandum loci, uel ab ipso suppeterent. Nos enim longe uerius possumus dicere; Quid - coelibatu honestius 3 Quid item optabilius, que Dominus IESUS, non solum honestauit in alijs, uertim etiam sua optione in semetipsum

15쪽

i s rambri cathar. Fositus . consecrauitὶ clarissisime, & essicacissime indicB, .utrum praestantius, qui spreto coniugio , coelibem amplexus & professus est uitam .Quis enim sapiens id per se optet, quod deterius esse nouerit Z Nisi torte Cosmophilus, cuius subdolam

eloquentiam si sorte admiraris , sapientiam cer- . te non potes. Ipse enim , etsi tantopere coniugium coelibatui praeserat, ct ad hoc te adeo uehementer hortetur, aliud tamen uitae genus sub elibatu ipse elegit: certe nomine saltem & fama agamos fuit, caetera coniectare facile potes.

Neq; est opus ut ego hominem accusem, ipse penitus sese prodit. Mihi id obtinere satis est, indignum esse hominem cui credas, qui quod, uerbo laudat, facto ipso non probat.

. Verum ad rem. Honorauit proculdubio Christus sua praesentia matrimonium, non quasi rem multo honore dignam esserret, sed ut rem licitam, & propagationi & incontinentiae plurimorum necessariam defenderet; ne quis pommodo improbare auderet, quod tamen ausi sui nonnulli haeretici. Nam quae putamus, ait Apo-1. Cor. ia .c stolus, ignobiliora esse corporis membra, his

honorem abundanti orem circundamus: & quae inhonesta sunt n'stra, abundantiorem honorem habent : honesta autem nostra nullius eget .

Voluit ergo sua praesentia Dominus matrimonium confirmare, propter necessitatem,st propter

16쪽

pter hypocritas , qui illud erant reprobaturi: coelibatum uer b, uelut uitae statum purissimum, ct sanistissimum, etiam in semetipso consecrare. Quod uero Dominus etiam miraculo nuptias iconsecrauit, id est, quod dixi, Indigebant eo fa-iuore nuptiae. Coelibatum autem no oportebat confirmare miraculo, cum ipsemet cor libatus

nihil aliud sit, nisi miraculum: si quidem humanas superat uires,animal in carne existens, fit rentem illam, atq; immanem s uae carnis libidinem

superare. In carne enim praeter carnem uiuere, D. Hieron.

non humanum est, sed angelicum. Pergit uersutus rhetori S ait ; Quid matrimonio sanctius, quod ipse reru parens instituite sumptione

Subolfacis quam futile argumentum 3 Quid est β Μ-U enim, quod non istituit Dominus ZErgo de quo libet, quod istituit, licebit idem dicere, Quid

eo sanctius e Instituit enim regnum saeculare, cu Rom. I a. omnis potestas sit a Deo . Instituit&sacerdo- LXod. i9. a. tale, ac spirituale. Dicet ergo Cosmophilus: Pς b-Quid sanctius regno saeculari, cum ipsum instituerit Dominus. Sed deprehenditur uiri impietas, qui, ut uires indat huic argutiae. perinde ratiocinatur hic magister acutus, ac si solum matrimonium, non autem ipsum coelibatum Dominus instituisset. Nam id, quod expresse non. audet, subtacit E innuit, ne ut impius ab omni

17쪽

18 Ambr. 5atho. τοῖtus Postquam aute pro matrimonio dixit, qubdillud rerum ipse parens instituit, adiecit laquam 'amplificans: Et quod natura sanxit: quasi sit m

ius naturam illud sanxisse, quὶm naturae parentem Deum,ac Dominum quod iam proposue ratin instituisse, adeo circumspectus est rhetor. Nota Vero, quaeso te, vim argumenti admirandam hoc in Liadameto stabilitam . Coniugium est naturale ; ergo nihil eo sanctius. At si vis in eo argumento tanta inest, colligere quoq; licebit: Sic ct comedere, dc bibere, & alia quaedamnaturae officia explere, quae suo nomine, propter aurium honorem non memorantur, venerabilem, ac reuerendam sanctimoniam, authore

Cosmophilo, sibi vendicabunt. An non potius di verius docemus, qubd supra naturam hominis est,praeclarius haberi debere,quale est coelibatus Z Nam cum simus natura animales, ac prO- inde in multis conueniamus cum belluis, cert. quatenus naturale est coniugium, idest, illa maris,& seminae coniugatio, nos homines ipsis beu

luis aequat. Quid ergo habet praestantiae, si id

solum, quod est naturae cosideretur in matrimonio, si ea in parte cum pecoribus conuenimus 'Nonne praestantior omnino coelibatus, in quo

cum Angelis Dei sociamurr Sed Cosmophilus de Angelis nihil curat, qui naturam a gratia superari, Vel non agnoscit, vel potius dignoscere fugit.

18쪽

hendit, haereseos damnetur. Aduerte quana iterum inconsiderate loquatur. Primum ita ar- it, quasi qui coelibatum reprehendit, non etiare longe seuerius damnetur narreseos. ct audi quid inde in matrimoni; laudem inferat. Tam est, inquit, honorificum matrimonium, quam infime vocabulum haeretici. Mira argumenti energia, quo simul ne quod grauius in illum retorqueatur argumentum concluditur, honorificum valde esse de porcina carne comedere, &anguilla: quoniam haereticum est pariter hos

damnare cibos,non minus quis matrimonium.

Quare similiter inserri potest, tam honorificum eue porcum,& anguillam, adde si vis S ranas,&testudines, S alia huiusmodi comedere , quam est infame vocabulum haeretici. Eia quis puerorum non admiretur tam exquisium tanti viri acumen & copiam pPergit:Quid aequius, qu3m id reddere posteris, quod nos a maioribus accepimus e Argute fatis, sed fac prius istos posteros existere, tunc ipsi iure querentur si eis no reddiderimus,quod a maioribus accepimus. Coelibatu enim nihil posteris adimimus cum nee snt,quibus quicquaex illius obligatione debere possimus . Idem

habet vitium, quod subdit: Quid ingratius, qua id negare minoribus, quod ipse nis a maioribus

19쪽

Prou. I. b.

accepisses , ne esses quidem qui negare posses 3 Argutula haec crassioribus ingenijs videri possent, sed eandem continent manifestam deceptionem . Nihil enim debiti ijs negari potest,

qui non sunt, nec ex coelibatu originem trahere

possitiat. Pergit k locis comi r unibus urgens : Quid inhumamus , qutim hominem ab humanae conditionis legibus abhorrerer inam facile est ara

ne is, exiles suis telis capere muscas, tam frustra iacitur rete ante oculos pennatorum; teste scri optura. Istud semper haereticorum fuit propriti, distinctiones fligere, omnia permiscere, & confuse loqui. sic iste purioris vitae osor, nullum a tempore tempus, nullam a lege legem, ab aetate aetatem,statum a statu, propria cuiusq; distina .ctione seiungens, totam Euangelij perfectionem obscurat: quid dico obscurate immo funditus tollit. Quis, quaeso,vitam coelibem eligentium, professus est unquam se ab humanae conditionis legibus abhorreret Qui argentum pro plumbo, aurum pro argento, ius E sibi thesaurizzare potest, non ab minoribus abhorret, sed pretiosiora anteponit, non inuitus, sed volens & prudens. Cur non tibi Aporetice, iam sic assecto proponebat tuus iste seductor Cosmophilus, Apostolum Paulum non ab humanae coditionis legibus abhorrentem, sed saluberrimum consilium sic

20쪽

dantem De virginibus autem, inquies, praece- I. Cor. 7. d. ptum Domini non habeo: consilium autem do, tanqukm misericordiam consecutus li Domino, ut sim fidelis. Existimo enim hoe bonum esse propter instantem necessitatem:quon jam bonii est homini sic esse. Alligatus es uxori, noli qua re re solutionem: Solutus es ab VXOre,noli quae

vere uxorem. Si autem acceperis Uxorem, non

peccasti. Et si nupserit virgo, non peccauit: tri- bulationem tamen carnis habe ni huiusmodi. Ego autem vobis parco. Uoc sta tres, tempus breue est: reliquum eri, ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint: & qui .sent, tanquam non flentes; & qui gaudent, tan- , quam non gaudentes: & qui emunt,tanquam no possidentes; & qui utuntur hoc mundo, ta quam non Utantur: praeterit enim figura hutio mundi.

Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum Uxore est, sellicitus est,quae sunt mundi, quomodo placeas uxori, & diutius est. Et mulier innupta & virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta & corpore, & spiritu. Quae autem nupta est,cogitat qu sunt mundi, quomodo placeat viro. Porro hoc

ad utilitatem uestram clico, non ut laqueum Vobis iiiijciam, sed ad id quod honestum est,& δε-

cubatem praebeat sine impedimento Dominum

SEARCH

MENU NAVIGATION