De coelibatu

발행: 1581년

분량: 85페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

a a - . D. 6athar. το&obsecrandi. Si quis autem turpem se videri exti: stimat super virgine sua, quod sit superadulta,& ita oportet fieri: quod vult faciat, non peccat, si nubat. Nam qui statuit in corde suo firmus, non rhabens necessitatem, potestatem autem habens istae voluntatis,& hoc iudieauit in corde suo, ser iuare virginem sua, bene facit.-Igitur & qui ma. trimonio iungit Iirginem sua, bene facit; dc qui non iungit, melius facit. Mulier alligata est legi quanto tempore vir eius vivit ; quod si dormierit uir eius, liberata est a lege: cui autem uult,

nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit,

si sic permanserit secundum meum consiliu . P . to autem,qubd & ego spiritum Dei habeam. Haec.ex Apostolo integra duxi necessario hie in tui gratiam inserenda, quibus angelicum pectus ab apostatica Cosmophili istius mente clare possis discernere, ac simul hominis imp

sturam execrari, qui tanto conatu ad nuptiarum uincula te coelibatu repudiato satagit pertrahere. Nec dissimulare potest veterator, hanc sibi fuisse idiotam Apostoli doctrinam, cum totum

testamentum nouum sexies trad erit, seu uerius deprauauerit. Tecum igitur hic conseras

si tamen conserre fas est Apostoli Pauli,&apostatae Cosmophili de nuptijs,& coelibatu cosilia, ac uide quam parce ille nuptias non dico damnet cistud enim haereticum esset sed com-

22쪽

mendet. Si acceperis,inquit,uxorem, non peccasti. At quid inde solatij percipietur Eccet

Tribulationem carnis habebunt huiusmodi. Perpende caetera ad matrimonium spectantia, ct ubiq; deprehendes,coniugio sua mox coniunetiim seruitutem. E conuersb autem optabilis. simu coelibatus statum, talis praeconiis extollit, ut pro rei dignitate quasi sibi satisfacere no posise uideatur. Nam primo testatur se infidelem fore, si ad hoc uitae praestantissimum genus non adhortaretur, tanquam misericordiam etiam ad hoc consilium dandum, a Domino consecutum, idq; propter instantem necessitatem: qu niam bonum est hominiscesse. Audis diuersi consilia 3 Apostolus docet bonum esse: Cosmophilus uerb, omnibus eloquentiolae suae uiribus nititur oppositum suadere. Subiungit Apostolus: Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem. Cosmophilus contra: Uxorem quaere, coelibatum relinque. Conser tecum reliqua, ct facit. Concludes , eam esse Apostoli doctrinam, ut te totum Deo redemptori tuo reddat , ct ita consecret, ut sine sollicitudine non diuisus, sed corpore & spiritu sanctus, quae Dei sunt, cogites. Cosmophilus uerb, ac si in diebus Noe esses,&- non sub persectione Euangelij, & fine huius mu-idi, urget ut nubas , tribulationem carnis eligas,sssollicitus, diuisus , uxori seruias, facultatem

23쪽

r mbri satiar. Alitio non habeas Dominum sine impedimento obsecrandi.'Sentis ne , Aporetice , hostiles sub be-rreuolentiae praetextu tibi strui insidias 3 Reco-gia 'scis ab animali homine,no sapiente quae Dei 1unt, tibi non datum consitu, sed uenenum propinatum Z Venenum dico, tibi se li sancto spiritu ad coelibem uitam excitato propinatum, ne calumnietur me nuptijs iniquiorem. Conatur enim te li coelesti silice genere, ad opera nuptiaruauertere. At nos,ut istis suum honorem minime adimimus: sic nostri coelibatus statum,longe ex

Apostoli,&ipsus Domini doctrina praeserimus. Vnde hic concluditur Qui matrimonio iungit uirgui m suam, bene facit:& qui non iungit me

lius facit:& statim deuidula,Beatior autem erit, 4nquit; sse permansersi, secundum meum con si una. Audi uerb, quomodo rem tantam con- 'firmet, Puto autem qubd ct ego spiritu Dei ha - beam. Itaq; cum aliam Cosmophilus asserat

doctrina, smul aperte prodit, sbi alium adesse

spiritum, non apostolicum , sed apostaticum: non caelestem, sed terrenum, & carnalem. Habes igitur, Aporetice, detectam hypocri- tae fraudem, qui te li sancto proposito deterrere studebat, quasi ab humanae legis conditionibus abhorreres,s uitam coelibem coniugio anteponeres. Neq; enim est eousq; stupidus, ut nescia

' sed ut decipiat,se scire dissimulat,multa esse diuinar

24쪽

ne caelitatu. a uinae legis; quae humanam proculdubio,& intelligentiam superant, & facultatem. Nee iam est ulterius indecens imo plurimum,& omnino decens ut cum in conditionem diuinae naturae euecti simus, ea, quae sunt humanae conditionis, allaquoq; uita, & perfectioribus moribus excedamus. Quis iuste quempiam uituperet, qui puerilis immemor conditionis, uiri maturi expleat officia r Audi Doctorem gentium , Cum essem paruulus, loquebar ut paruulus, sapiebam ut paruulus. Quando autem factus sum uir, eua-Cuaui, quae erant paruuli. Sed non meminit C smophilus eiusdem Apostoli, qui uituperans quospiam, illud ut probrum obiecit: Nonne homines estis p Et alibi humana vitia narrans. eaq; quodammodo ab imbeccillitate excusas, ueniam praefatur, quasi dicens: Humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. Atqu i iste Colmophilus latam sibi authoritatem arrogat, ut, quod Apostolus deprimit, ipse audacter extollere non uereatur.

Pergit, ct enarrat matrimonij primaevam institutionem, quam non Licurgus, non Moses,n on Solon, sed Dominus instituit. Nam, cumh ominem e limo finxisset, miseram prorsus, &inamoena eius uitam fore intellexit,nisi sociam E uam adiungeret. Tum enarrat,quo modo de

costa uiri educta sitit, ut coniugij uinculum ins

I. Cor ι 3. I. Gr. 3. a. Rom. 6. d. Gen. a. b.

Ibidem. 4.

25쪽

a 6 Imbri sathar. Folitust lubile significaretur. Deniq; qubd eius praece

pium continub audierunt: Crescite, & multiplicamini, & replete terram. Quo in loco exultat, & sibi triumphu canit Cosmophilus, aiens, Quid parentum pietate sanctius 3 At huic tamen coniugalis praesertur fides. Deseritur pater, deseritur mater, & adhaeretur uxori. Filius eman .cipatus incipit esse sui iuris. Filius abdicatus de-snit esse filius: At sola mors dirimit coniugium,s tamen illa dirimit. Haec sunt Cosmophili robustissima argumetata, quibus iuxta praescriptam sibi prouinciam, cum depressione coelibatus, coniugium esserat. Age verb, videamus pauid accuratius, quid Valeant, & qu m robusth concludant. Multa enini frustra eongerit, quatenus ostendat , magnum esse illud coniugi; nexum. At ea in re cum nemine pugnat . inis enim christianus Hoc via qua negauit e Iino quis magis hoc docet, dc seruare

Ipse Christus hoc prae Mose,& cunctis legum latoribus nos docuit. Quod verb Cosmophilosdubitat, an hunc nexum dirimat mors, dicens: Si tamen dirimit mors, viri est plane indocti. Si enim mors non dirimeret, quo pacto liceret, saperstiti coniugi cum altero copulari e Uerum hic est quoq; vetus rhetorum mos, multa per hyperbolem iactare, quae tamen prudentem auditorem non fallunt. Fuisse autem praeceptum

26쪽

in sulatu. primis illis hominibus ut coniungerentur, non Gruest d,

inficiamur . Oportebat enim tunc, ScZ, ab initio creationis mundi, genus humanum crescere , dc implere terram. Quid autem inde, sub mundi senectutem inferre vult hic male pius Cosmophilus Z num sorte quod illud praeceptum se ad singulos hominum extendatur, ut coelibatum de medio tollat ρ Si hoc ait, ne dum iuris, S le-. gum imperitum, sed simul se ipsum prodit ha reticum. Uerba enim ipsa declarant, quid eo lpraecepto intenderit Dominus , ucet, implerii terram. Unde nec ab re post diluuium iam deletis cunctis populis, ad eundem finem est idem 'repetitum. At repleta terra, multiplicatis populis plus satis, datus est coelibatui locus: ut , nedum per coelibatum non soluatur praeceptum illud, sed pro sacrificio pleno suauissimi odoris a Domino accipiatur. Quod vero ad matrimonii praestantiam extollendam, obrui etiam pietatem, quae patri debetur, qua nihil est sanctius, pari inscitia iactat,

quod dictum suit: Propter hoc relinquet homo Gen. a. d. patrem, matrem,&c. hominis similiter imperitiae ascribamus . Non enim illis verbis aliud enunciatur, nisi quod conuersatio, ct conuictus

cum uxore, antefertur conuictui,& conuersationi cum patre,&matro, idq; optima ratione.

Nam ct ipse filius iam maritus,pater familias et

27쪽

a 8 cithari risu suscitur; nec tame ra potestate patris ob hoc emittituri, nec ab officiis, quae erga patrem pietas filio deposcit, liberatur. od item addit, s-lium emancipatum sui iuris incipere fieri , falsuest absoluta consideratione, nitide ea potestate intelligat, quae iuris est ciuilis, non naturalis. ILIa enim potestas, quae iuris naturalis est, emanca patione non tollitur. Falsum est Saliud, qubdvalde imperite ait: Filius abdicatus desinit esse filius , nisi de filio, quem sola creauit adoptio; intelligat. Itaq; iam, Aporetice, Vides quam passim, & quam perniciose ratiocinando abem ret : & hic est, qui solis rationibus fidere se iactabat, ut mutares sententiam.

Pergit, Iam si caetera sacramenta,quibus E clesia Christi potissimum nititur, religiosa quadam veneratione colantur, quis non videt liuic

plurimum religionis deberi, quod & a Deo, &primum omnium est institutum & caetera quidem in terris, hoc in paradiso: caetera ad rem dium, hoc ad consortium felicitatis: eaetera naturae collapsae sunt adhibita, illud conditae d

tum est.

Haec ad literam Cosmophili sunt, nec alterius quidem esse poterant, quam Cosmophili. Vult enim huic matrimonij sacramento plurimum religionis, ac venerationis deberi prae criteris. Sacrosanctum ergo Eucharistiae sacra -

28쪽

τὸ 'a' mentum, quo nullum potest excogitari excelliatius, hac parte superauit coniugij status , ut magis sit colendus ac venerandus e O impiam pro

cacitatem. Sed exigamus ab eo tantarum pra rogatiuarum rationes. Cur, quaeso, tantus m

trimonij honor, o Cosmophile, prae caeteris sacramentis p Ait, qubd ct a Deo institutum est, ct primum omnium. Quis non miretur rhetorisculi eousq; subtilis, & acuti argumentu PQuod ait, Deo institutum, quasi vero caetera sacramenta non sint a Deo,sed ab aliquo alio inferiore authore instituta. At quis, rogo, nisi solus Deus potestatem habuit sacramenta instituendie Sed, inquit, primum omnium fuit matrimoniu. Quid mirumρ cum alia tunc necessaria non esset, imo nec esse poterant e Oportebat enim primo generari homines, quibus & a quibus ministr rentur ipsa sacramenta. Praeterea, quid haec prioritas temporis confert ad dignitatem mai

remr Alioqui, si quid dignitatis haberet, dignior esset circuncisio,quam baptismus: lex Moseos, quam Euangelica: beslbae, quam homo: terra, quam animalia , quae omnia status Euangelici institurionem praecesserunt: quin etiam praesens vita, esset sutura & sempiterna dignior, cum hanc illa subsequatur. Dicam amplius ad

patefaciendam Cosmophili huius blasphemia: imo primus homo Adam de terra terrenus , se-

29쪽

2. a

Matth. a. a. Gen. a.

ret aestimari dignior, ct in uniuersum umbris ecfiguris, cedere deberent rerum ipsarum Verita- .res. Perpendis, quibus se laqueis suffoca Vniserri Prius ereatae sunt a Deo bestiae, quam ho- imo: essent ergo digniores ipso homine. Sed loco argumentatur. Illud in paradiso, inquit, institutdin fuit, caetera in terris. Quid hoc item, ad rei praestantiam, imo quid non ad suadentis damnationem Z Nam & Eua in paradiso creata: est, non autem Adam. Nunquid ergo ipsa xiro suo praestantior, qui in terra nostra creatus suit . Christus item Deus noster& Dominus, non in

paradiso, sed in his terris, S. exiguis oppidulis ct conceptus, ct natus est. Quis igitur, nisi bla. sphemus, dicere audeat, illius maiestatem inde fuisse imminutam i QDdsde paradiso sit contentio , certe in vero dc coelesti paradiso, ubi nuptiae erui extinctae,ibi coelibatus florebit in perpetuas aeternitates. Ac licet in illo terrestri pa radiso matrimonium sit institutum, nullum tamen matrimonij opus fuit ibi cosummatum: sed post eiectionem squod suo non vacat mysterio cognouit Adam, inquit Scriptura, Uxorem sua. Eat nunc Cosmophilus, ct celebret, & extollata loco nuptias, quae in paradiso Dei coelesti silebunt,ubi cum Agno immaculato coelibatus, dc alterius generis spirituales nuptiae, quas nescit

30쪽

πὸ stants Cosmophilus, nec scire potest,in saeculis sempia

ternis vigebunt. Quod autem subdit: Caetera ad remedium, hoc ad consortium felicitatis: et, caetera naturaei collapsae sunt adhibita:illud eonditae datum est, filiam continet omnino doctrinam . Nam hoc matrimonij sacramentum, quod nunc est, ct si ad consortium primitus datum est, ad remedium pariter nunc datum esse, oportet necessario confiteri. Audi Apostqlum. Propter fornicatio nem, inquit, unusquisq; suam uxorem habeat; dc non ait: propter felicitatis consortium,qubdper praeuaricationem primaevam illa selicitate1poliatum est. Qua propter matrimonium, de quo est sermo, post peccatum considerari ne cesse ut instauratum per Christum, & quod na,

turae collapsae conuenit, non autem incorruptae,

quando libido non inerat, cuius rei gratia etiam lanctius erat. Missa facio quaeda alia, quae subiecit, commodius alteri loco discutienda, ut quae maxime nostrae causae astipulantur. Illud omnino in re tam seria ridiculum qubdad suadendam praecelsam matrimonij dignitate inducit, ucet, qubd in illo elegantissime figurata est illa excellentissima humanae naturae cum diuina coniunctio, ut sit sponsus Dominus, ct Ecclesia sponsa. Nam si rerum dignitas,cum quid' sublime per eas significatur, ab earum Iignifica'

I. Cor. r. a.

SEARCH

MENU NAVIGATION