De coelibatu

발행: 1581년

분량: 85페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

GIri satiar. λῖium Num. i. b. tione defrehenditur, selix igitur ac beatusilla serpens aeneus, quem Moses in deserto extulit; Num- 30- b &illa beata, de qua fluxerunt aquae; qu0 a Rest ii . niam harusgnificabant Christum. Felix item ac beaturi adulterium, quod David patrauit caBethsabee: Nam & per illud, insignes Theologi

docuerunt Christi copulam cum Ecclesia figu- . ratam. Et quot aliis infimis animalibus & r bus,sunt altissima significata mysteria r . Sed hae sunt in mala. cauia Cosmophili argumentatio

. Pergit tamen, & ait. Honorandum conn Heb. ra. a. bium,& torus immaculatus praedicatur ab Apostolo: coelibatus hic ne nominatur quidem, nec

excusatur,quidem nisi compensatione maioris, boni. Perspicis & hic,quis vItrb se ille tuo cultro iugulate Athoc, quaeso, non est plusquam exincusare 3 Etenim si maius bonu E coelibatu, quὶm de matrimonio elicitur, quae exoptari potest maior compensatiot quae persuasonis maior ratio ad coelibatum coniugio praeserendum Z Vide quam stupidus argumentator, qui ea spicula

in nos iaciat, quae in suu authorem reiecta, eundem penitus consediant Z Nos enim no ab aliud. matrimonio coelibatum praeserimus, nisi quia istius maiore,bono bonum matrimoniJ compensatur. Quod autem addit, ucet, eum,qui naturae legem e

32쪽

cmbiatm 'legem secutus det operam liberis , praefere sumesie illi, qui in coelibatu perseuerat, no ob aliud nisi, ut sibi liberius vivat, nemo catholicorum negat. At nos neminem ad coelibatum ea sol imgratia cohortamur, ut liberius quisque sibi actiosus , s ed Deo tructuosus vivat, ex meliore illius electionis parte, quae nunquam auferetur. Dominus enim ipse est, non mundus, qui dixit: Sunt eunuchi, qui se castrauerunt propter regnuDei. Propter regnum Dei, inquit, non ut sibi liberius vivant. Si tu igitur huius regni gratia hoc Vitae genus assumas , teq: Deo totum dedices, quid habet Cosmophilus, quod contra mutiat; nisi aperth fateatur, se nullum Dei regnum

futurum credere, a quo mentem tuam tanta a xietate nititur auertere e

b Deinceps a legibus hominum incipit sua cau

sam instruere. Lex Mosaica, ait, sterile execra. tur coniugium, eius rei gratia quosdam voluit a communibus curis esse summotos .LUnde dc inter benedictiones annumeratur secunditas, quae ct laudatur in psalmsi . Romanae item leges coniuges ab oneribus immunes ob filiorum numerositatem reddebant. Extabant I aduersus coelibes Caesarum constitutiones, quas tamen, inquit, in fauorem Christianae religionis Co

santinus temperauit.

Haec S alia nuptiarum priuilegia nobis ori,

33쪽

eit, quibus causam matrimoni j prae edi libatue iat commendabiliorem. Animaduertis, quam esse pergat sui semper similis 3 Ecce nobiscum

agit homo christianus.legum paganarum aut horitate: quasi vero non sint si quid contra coetib tum sanxerunt, diuino iure abrogatae. Ac nihilosecius, ut inscitiam rhetorculi cotinub per spicias, nec leges illa: in coelibatum nostrum quicquam statuerunt. Alterius quippe generis ille infidelium ccxlibatus erat , contra quem se. rebantur, qui non propter regnum Dei, sed ad salsam superstitionem obseruabatur. Illudierbaeoniae prorsus hominis stupidi, illas scilicet leges pro se adducere, quas tamen in fiuorem re Iigionis Christianae,Constantinum Caesarem ab rogasse,seu temperasse ipsemet ore proprio c sitetur 3 Quid est hoc aliud, rogo, nisi contra , christianam niti religionem e At lex Mosaica.haquit, execratur sterilem. Vide quo vocabulo rem exaggerat. Execratur, inquit . Quaero abs te , homo vere execrabilis , cur locum non D Thrim , aliquem l Nescis scelus esse sacrilegij, vel-2. q. 8'. art. le sacrae scripturae imponerer Nihil enim ha. bet illa lex in iudicijs contra coelibem . An non

ci ''' coelebs Elias. & Elisaeus, ct alij nonnulli sub illa

lege constituti Z Quod si etiam continentiar m ritum, S gratiam apud Deum ex ipsa lege M seos coniectare voluisses, di quantum conueniat

34쪽

purat religioni castitas c oelibatus agnoscere; none spectasses, priscis sacerdotibus operam dare nuptijs prohibitum fuisse, dum sacrificio inser- g

uirent & sacrae arae e cur ita quaeso e Vtrum quia Hoc ita id sit sanctitas in carnali illa copula , quam tan- statur Siri- topere ut sanctam, ter & amplius c6mendat: an potius, quia quaedam inerat turpitudo P Si san- Himetiumctitas, ut ipse uult, certe sanctitas sanctitati non aduersatur: erat ergo turpitudo. & profanitas Inhoe pri quaedam carnis opus, sanctitati repugnans. Ob episto. ad

eam causam de panibus propositionis a sacer- Thobi:

dote non prius quicquam datum filii David& se. sociis comedere , etiam maxima esurie , nisi prius se ab heri, & nudius tertius a mulieribus RU b.

abstinuisse testati essent. Quὶmquam,quid oportebat lege inniti mos alga,cum illa utpote carn iis, multa cocederet carni, quae postmodum adtentanti spiritui merit b cederet e propter quod di praescriptum fuit. Dedi eis praecepta non bona, ct iudicia, in quibus non Vivent. Adiungit eadem argumentorum stupiditate poenas, quibus matrimonij violatores per leges plectuntur. Sed quid hoc, ut praestet matrimonium coelibatui quasi coelibatus uiolatores nosceleriosius agant, quam qui uiolant iura coni

gij. Illi enim fidem Deo datam irritam ficiunt; isti fidem homini promissam franguut. Quod autem leges, quae his priuilegijs lavent matri-

35쪽

3 6 Ambris sari possitis imonijs, optima ductae sint ratione, aperit nobis Cosmophilus: quoniam , inquit, matrimonio immortalitas accepto serenda est. Quid autem immortalitate felicius e Vere Cosmophilus hic ostendit, quὶm male formatus fuerit doctrina Christi: imo prodie

se armatum contra eiusdem doct rinam, ncc credere mortuorum resurrectionem, futurum eX-- tremum iudicium, nec aliam vitam aeternam,cuasserat per suum matrimonium fore in hoc exilio vitam immortalem. Sed seducere omnino satagit. Non enim tam suit hebes, ut ignoraret morti omnia subijci ct quod ipsa uniuersa terra, ct ipsi quoq; coeli peribunt: nec ultra erit gene- . d. ratio, , corruptio, cum nouissima tandem in mica destruetur mors. Ecquam igitur hic homo immortalitatem somniat a coniugio, quod&ipsum peribit ρ Nam in illo immortalis bea-

ς titudinis regno neq; nubent, neq; nubentur, sederunt sicut angeli Dei.

Illud aeque stupidi est ita loqui, & perinde

argumentari, ac si sorte tu Aporetice, spreto

matrimonio coelibatum amplectariS,. totus mundus confestim sit periturus. Sed cur non perijt Cosmophilo ipso, qui laetam & iocudam, absq; matrimonio Vitam elegit e Constat enim illum nunq; duxisse uxorem. ac proinde male immo tali tali consuluisse , quam tamen tam sancto ma-

36쪽

trimonii opere promouere debuisset, si immo talitati mortem inseri coelibatus. Turpe siquidem est doctori , cum culpa redarguit ipsum. Sed latet anguis in herba : quia hic Cosmophilus, cu animae immortalitatem , imo dec Deum esse cum suo Luciano crederet, eam immortalitatem intelligi non obleure voluit, quae more pecudum, generatione indiuiduorum perpetuari posse credebat. Qui enim firmiter credit istius mundi futuram consummationem, quam potest per matrimonij opus immortalitatem pollicerit Quomodo seruabitur fidei catholicae de resurrectione carpis articulus, s caro per

matrimonium immortalitatem consequature

Redit iterum ad naturae legem, euangelica semper suppressa, in qua extollenda latissime spatiatus, nihil tamen solidi proferens, coelibes facit caeteris animantibus deteriores, quod ij spernant coniugij legem, illa autem seruent. Et, Vt magis moueat, seu verius Iudat, di dei dat , latius patere coniugium inquit, & in arboribus inueniri, imo & ipsum coelum quasi terrae

maritum ob ij cit, cuius influxibus terra praegnans essecta , tot tamq; varios fructus nobis producit pHic miror non exclamasse hominem, o, coelum, o terra, Vt S superos contra coelibes, &inser os prouocaret. V erum, ut rationabiliter, E ii I

37쪽

ti naturaliter loquamur , si coelibes non longE 'sanctiore coniugio, di cum pulchrioribus coelis copularentur, plurimum valeret ista Cosmophili allegatio. Sed euangelica, ct spirituali doctrina loquendo, sicut sunt fructus carnis: ita sunt &multo diuiniores spiritus fructus, ct ad viro , proferendos sua sunt a Deo prouisa, ct praeparata coniugia. Est terra, quam cernimus oculis, ct terimus pedibus, quae ct manibus colitur, &haec per coelorum influxibus quasi grauida dc Decunda ea nobis gignit,quibus vivunt mortalia . corpora cum hominum, tum etiam pecudum, sed ad vitae spatium mox periturum. Est verbidi alia terra humanorum eordium, quae & ipsa, disponi debet, ct ita coli parariq; a nobis, qub beatiores sublimiorum coelorum influxus concipiens, etiam fructus longe pretioliores producat, quibus felices animae ad aeternam beatia tudinem sagingentur. Sed quid infideli Cosmor,hilo cum ijs coelis, hoc est, cum beatis spiritia Dus h Nihil profecto, nimirum qui ex eorum numero essectus erat, qui mittentes manum ad aratrum, respexerunt retro, &Jccirco minime sunt apti regno Dei. Non mirum igitur si iste, nec spirituale nouit coniugium, nec eius fructuusolidam sensit unquam dulcedinem.

Ut autem in coelibes etiam maiorem Concitaret inuidiam ad fabulas poetarum couer titur.

38쪽

Gigantes imprimis nobis obsicit illas anguipedes terrae filios, qui bellasse cum diIs seruntur, secsselmine ictos 1 Ioue eorruisse. Per hos autem significari ait immanes quosdam, ac seros ct obscuros homines,qui 2 coniugali concordia abhorrentes, legi naturae repugnarunt: quod est pugnare cum diis, ipsus naturae authoribus. Q lare E conuersb inducit & Orphaeum qui cantuincithara ad se saxa durissima e sylvis traxisse fertur: quod est homines saxeos i vago co cubitu ad foetetatem coniugalem adduxisse. Hae fabulae, si nobis pro tabulis opponuntur,

etiam .fabulat iure sperni quarunt: un autem Vt

a sapientibus confictae, ut inde nos aliquid pra cepti, & doctrinae ad aedificationem morum suomeremus, illam Cosmophili de Gigantibus interpretationem, ut valde ineptam & erasiam,

imo ut columeliosam, & in sanctos Dei impiam non recipio : Sed illam Macrobii potius probo, quam Cosmophilus quidem Vtinam, ut vir multae lectionis, ita & multae pietatis: minimEignorabat. Verum, quia contra se militabat,

eallide dissimulare voluit. Ait enim libro Sa- tum. primo ille author . Gigantes quid aliud fuisse eredendum est, quam hominum quandam impiam gentem Deos negantem e ct ideo existimatam Deos pellere de coelesti sede uoluisse, horum pedes in draconum uolumina desinebat:

i. Satur.

39쪽

46 Ambraeathar. Asuiu quod significat nihil eos rectum cogitasse,totius uitae eoruin gressu, atq; progressu in inferna uer- gente. Haec ille. Quae interpretatio quam pulchrb Cosmophilo congruat, quem esse unum ex his Gigantibus, etiam si fama taceret, haec tamen, & alia plura eius impia dogmata, quae in uariis opusculis suis sparsit, satis facerent mani-' festum . Nam perpende, quaeso, quanta & de coelo, dc de terra, ct de montibus, & de saxis, ad coelibatus extirpationem congerat argumen- ea, quem tamen amplexus est Christus, & Ioannes Baptista, & olim Elias,& Eliseus, & alii

propemodum innumeri, quos ob c celestem uita in terris exactam, Deos nominare fas est; nimirum quibus probe diuinum illud elogium eonia Psal. si . b. uenit, quo dicitur: Ego dixi Dii estis. & filii excelsi omnes. Contra hos autem coelestes uiros hac tanta procacitate insurgere, quid est aliud, quam uere cum Diis pugnarer Sed merito his Gigantibus contingit, ut tonitruis, & fulgure Euangelii Dei percussi, corruant in profunda praecipi tes. Nam quod de saxis, Orphati cantu

conciliatis interpretatur inomines saxeos uago concubitu ad sanctissimam matrimonii lege esse adductos, nihil contra nos facit. Libenter enim concedimus, ct cupimus homines duros

uago concubitu abstrahi , & legitimas subire connubii leges: quod si iecisset Cosmophilus, nec simul

40쪽

ze coel Iatu. 4r iee simul seQper superexcellentem nostri evan gelici coelibatus praerogatiuam insectatus suisset, etiam illum hac parte laudibus prosequer

mur: sed nolumus , nec tolerare debemus, eos sanctissimos viros inter saxa annumerari, qui spiritu Dei, & propter Deum acti, omnem camnalem concubitum contempsere, quorum te,

Aporetice, exemplum percupimus & aemulari, di imitari: non autem ob Cosmophili imposturas spiritum, qui tibi mestorem partem suggerit, a te extinctum iri. Audi Apostolum execrare Cosmophili vocem: Spiritum, ait ille, nolite i Thessis c

cxtinguere. . in

Verum, quoniam religio est,christianum hominem his fabulosissimis fabulis intendere caetera consulto omittam , quae de Orpheo &des Euridyce qu2m ab inferis reuocauit, adiecit; &quae de Ioue Gamelio I de Iunone Pronuba, &Lucina: quae omnia vel eo solo nomine, quod sunt a falsorum deorum, & profanorum ac infidelium hominum exemplis sumpta, suum citatorem, cuius fuerit fidei plus satis patefaciunt, qui suppressis nouae legis, & euangelicorum viarorum testinionijs, ct exemplis, ad saxa nos, dc virgulta,& insuper ad bestias imitadas transferre toto conatu satagit perinde ac si unus,&idem esset hominum,& iuine torum ortus,& interitus, Eccles a diuxta impiorum vocem a Scriptura merito d

SEARCH

MENU NAVIGATION