Viti Mariae Iuvenati Poematum libellus ad virum amplissimum Josephum Marianum Parthenium

발행: 1786년

분량: 124페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

AD FRANCISCUM ANT. ZACHARIAM

U. C.

Vod tibi tam longo nil scripsimus intervallo ,

Non ea caussa quidem est, optime Zacharia, Quod me ingrata tui cepere oblivia, nec jam Quod tua mi vitetus, et benefacta animo Exciderunt ; ipsa ossicium remorata sed una est, Una eheui morbi vivida vis veteris, Quae mihi subrepens, caries ut, in ossa, medullaSque, omnes est vires depopulata meas ζVix animam, via, crede, animam sinat ut trahere ipsam,

Nedum pauxillo temporis articulo Fas mihi sit doctas revocare in laeta Sorores Carmina, et a tantis mentem inhibere malis. Nam qua tempestate flagrantis crimine caeli In Picentino tabida febris agro Tantum quod vitae non stamina discidit, omnes Certe molita est tum misero insidias, Sistens

72쪽

L 1 a E L L U SSISistens omnivoli penitus me limine in Orci: Iupiter, ut morborum omne genus pereati Et pereas tellus, pereatis littora, nata Hospitum, et indigenarum omnium in exitium iEx illo rerum nostrarum huc summa redacta eSt, Qualiter ut cautes stat medio in pelago, Olim quum boreae, atque noti simul occurianteS, Inter se adversa proelia fronte gerunt, Attolluntque alte fluctus ab sedibus imis; Cui seu ventorum saeva latus rabies Verberet, irrequieta magis seu verberet unda, Sese ex parte nihil sublevat ipsa sua; Sic mea jam obducto tabescant membra ueterno, omnibus ereptis sensibus et stupeant 4 Quin etiam , quod pene necesse est, languida inersque Desecto jacet in corpore mens animi.

Tantalis immodico quondam ut perculsa dolore Admissa est durum protinus in silicem, Quam memorant f nimirum ut semina quaeque superbit De nihilo, atque eadem multiloqua est nimium )

73쪽

s POEMATVM Quam memorant ausam petulanti incessere dicto Latonam, et prae se pendere heram nihili; Impia heram prae sese ausa est, quam Iupiter unam Plus anima, atque oculis fertur amare suis lAt meritam est sua poena sequuta: bis impia senam Raptam immaturo funere nam sobolem Intuita est, Dea quam, in saevas quae cominus ire est Sueta seras, socium Cynthius unigena Addiderat cui se, certa jaculata sagitta est;

Saxeti tum ipsa ipso constitit in Sipylo.

Eheus nostrorum status hic, haec summa malorum est, Haec sunt in nostrum sulmina missa caput. Et quisquam me jam Suaves expromere cantus

Cogat, ad Aonidum delicias revocans PQuam vellem, Divael certe sic quum potis essem A quantis, et quot mentem inhibere malis s

m magis ad caelum, repetens Helicona, Vocarem alicumque meum carmine Zachariam; Zachariam, Divae, quem tanto amplector amore, Quantum non ramos umquam hedera iliceos

Comae

74쪽

Complexa est: ut qui caelo deducere cumque Purpureum Idaliae m1 Veneris jubarem, Seu quum sese effert eoo e littore, seu quum Nomine mutato fulget ab hesperio, Possit, amore idem hoc possit me solvere ; quod si Si quis post vitae funera sensus inest Manibus, et vero quiddam superesse necesse est, Quod mutum nequaquam avolet in cinerem Tum quoque mi haec penitas exuret flamma medullas Sive erit illa, reor, vivida flamma magis, Uivida, terreni quam non contagia sensus Tardabunt, moles non hebetabit iners Membrorum, coeqo ereptam, vinclisque solutam; Sed tantum conari heul sera sors prohibet.

75쪽

AD STEPH. ANTONIUM MORCELLIVM

VIRUM DOCTIS S.

EXactum ad Flacci, Morcelli, carmen amunim, Misisti quod amico homini, doctoque Marino , Legi saepe; tamen stateor) se explere legendo Vix animus mihi, vix oculi potuere: videbar Usque adeo in Flacco, atque ini te cemere Flaccum. Par rerum, par verborum delectus, et ordo, Copia par, lepor idem; non lac denique lacti, Verbo ut complectar, magis, ac tu concolor illi. Gratulor ex animo. At, quaeso, cave, tam teres olim Dente stilus ne interfiat robiginis. Immo Fac magis, et magis exercendo splendeat: hoc est Is maneat, modo qui est. quid enim ipsi ad cult et acumeAddere praeterea possis, quid demere Τ Nempe Quaerenti tibi Rameus nil, Cunichiusque, Partheniusque senex meliome, an doctior, anceps, Lanetius & dicat, nil dicat et ipse Marinus Cum

76쪽

LIBELLUS

Cum Guidio, quo non carus magis alter utrique, Nec per docta virum volitet qui dignior ora, Si sese queat admorso sibi reddere staeno. Mitto alios, aliosque, aut quos non dicere versu est, Aut longus numerare labor sit. Talibus ergo Iudicibusve, aut adsensoribus usus age isti

Fac nitor usque stilo sum, et sua gratia constet, Nihilo deterius placitum, atque ipsa Poetae Musa tui Augusto rerum potiente placebat Scilicet, et placuit porro, placituraque in aevum es ιNam sapiens, si te contra niger unus, et alter Latrarit sors, satque adsuetos parcere nulli Parsurosne tibi, considas surdior hos tu Contemnes scopulo, et tecum illud sic tacitus: meis , μέ moυeat cimex Pantilius, aux crucier , quod

Vellicet absentem, meministi cetera, dices.

77쪽

CONVERSA DE GRAECIS

SCRIPTORIBUS.

HERMIONES DE CONGRESSIBUS

Uae ventitare sueverunt ad nos domum

Malae, odiosaeque seminae, me talibus Sermonibus pessumdederunt: tun' sinas Iisdem morari in aedibus famulam omnium, Quaecumque sunt, muliercularum Penimam , Vnius, ejusdemque consortem tori PNon, non illa in penatibus meis, Heram Communem adjuro, thalamo frueretur meo, Eademque Solis hoc frueretur lumine. Quam versutiloquae, veteratrices naeniam Sirenes hae mihi dum in aurem cantitant, Improvidam emOVere mentem de statu. Nam

78쪽

A Conjuge, a quo opus quae erant, aderant domi, Argenti, et auri abunde, tum in domesticos Ius, et dominatus Adde , quod patria in hona Mei propago pervenisset Sanguinis,

Et illa servos suscepisset, et nothos. Sed numquam, numquam: non enim dicam semel, Quibus domi uxor est, si sapiant, seminas Ad ipsam collocutum intromitti sinant, Fraudum, et malitiarum magistras omnium. Haec nam toro insidiatur, mercedem aucupans ἔIlla, quod peccavit ipsa, Operam dat, ceteras Infamia ut sequatur eadem . denique Multas, quae ingenii muliebris perversitas, Vesaniaque est, ea ad malesuadendum incitat. Inde in maritas manat contages domos. Has vos cavete, moneo, nequa obrepere

Vestris queant uxoribus; clathris sores Munite: quippe seminae honi domum Nil afferunt, sed plurimum semper mali. AN

79쪽

ANDROMACHAE

11hum 1 remedia comparasse morsibus

olim venenatorum animantium Deos, . Nec invidisse ea generi mortalium; At, quae malum domesticum est, nocentius Et vipera omni, et igne, mulier, hanc adhuc Nemo Deorum auxilia adversus repperit Ulla: ejuscemodi nos viris sumus malum. III.

FAMULI SENIS

AD AGAMEMNONE M.

Non , Agamemnon, lege hac Atreo es

Salus, ut te bona cuncta sequantur Vescentem Vitalibus auris. Est in vita ut doleas, rursus Et Iaeteris ut idem, ac vicibus Gaudia, maerorque recursent.

EIUSDEM

80쪽

Wrumne e re Mortalium, augeri magis Sit liberis, an munere improles frui Hoc, quod Dj vitae largiuntur, haud queam Dijudicare, nec alicunde discere est. Nam et liberi quibus non sunt, video sis male

Esse, et nihilo, quibus sunt, esse aegre minus.. Si enim mali obtigerunt, sunt parentibus Acerbitati, et senio; sin boni, suos Aeque parentes assiciunt magno malo :Nam quanto complectuntur ipsos arctius Amore, tanto excruciant ipsorum magis

Se gratia metuentes iisdem jugiter, Ne quid doleant, ne in quam calamitatem incidant.

EIUSDEM

SEARCH

MENU NAVIGATION