Aristotelis Stagiritae vitam a Laertio Diogene elucubratam, nunc in tres distributam partes criticis exponit commentariis Joseph Prisco ... : Philosophi hujus Genus, Vitam Mores, & Interitum, aliaque scitu dignissima ad rem istam spectantia, contra V

발행: 1738년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Auctor Libri praefatur . . I l

A .. .

Qtiare multa admodam providentia semper utendum o ubi vi m vittareare, aut Rudom ui ., ut

Plato in Minoe.

12쪽

ARISTOTELIS STAGIRITAE

ASSIDUIS

ILLUSTRATUR COMMENTARIIS.

PARTIS PRIMAE S. I. LAERTII DIOGENIS VERBA

Thoma Alribrandino interprete . RisTOTELEs Nicomachi, Phaestidisque filius, Stagirites fuit. Nicomachus autem Nicomacho Machaonis filio natus est, cui pater Asclepius fuit, quemadmodum est apud Hermippum in libro de Aristotele ; cumque Amyntha Macedonum Rege vixit , qui eo & medico , &

amico utebatur.

. . .

COMMENTARIUS IN S. I. I Nitia generis gloriosa quidem fuisse Aristoteli, praeter Hermippum a Laertio laudatum , literis, πο- numentisque suis per verba quoque ista consenavit Suidas: Meomachus medicus is ipse Stagirita, Machaonis rmius, Auculapii nepos, a quo genus duxit Nicomachus

pater Arisoletis philosophi. Lyceum vero enixe stu- . A dens

13쪽

dens Coryphaeum suum Philosophorum sacere, id

verbis extollit adeo, ac sii ad acrem , vigentemque mentem & prosapiae vetustas,& originis nobilitas plurimum conserat. Si quid aliud est in Philosophia boni , hoc est, quod stemma non inspicit. Bona mens omnibus patet, omnes ad hoc sumus nobiles, nec rejicit quenquam Philosophia , nec eligit, omnibus lucet ; ex animi sententia Senecae . Nihil porro obstitit Socrati mitto ceteros 3 statuario parente , matre obstetrice nasci, quin doctrinae praestantia cunetis antecelleret sui aevi sapientiae magistris. Doctum, probumque virum non reddunt praeclara gesta parentum , nec avorum honesta lacinora, quisque talis evadit Marte proprio ; Graji enim vatis

Quid praeterea P quidῖ Commendationem, gloriamque a fumosis majorum Aristotelis imaginibus p titam , omnino commentitiam reddidit TZetetes asseverans, Nicomachum, non quod aesculapii e stirpe ortus , sed quoniam professione medicus τροπικως Asclepiadem nominatum . Idque non parum arridet, quum medici AIσκλ; τιαδων παιδες dicantur Graecis r & eodem ipsio Suida annotanter Alclepiadae , medici, ab aescula 4 pio, qui ex eo nomen habet, quod corpora integra, & salva conservet is Aristotelis matrem aliqui Phaestida , alii vero dixerunt Phaestiada ; quam ut ab aesculapio genus quoque duxiste suum persuadeat Peripateticus Ammonius, hoc utitur Epigrammate tanquam idoneo teste :

Latinusve interpres, ut apud quosque philosophus hic

14쪽

CUM CO MMENT ARII S. 3

extollatur, illud ita censiuit vertendum, sed prave: Nicomacho gentitis fuit hic patre, Psallide matre,

Verum enimvero ex Ammonio sciscitabor Primum , ullusne Scriptor extet antiquus , qua de hoc Eei gramma te vel verbulo meminerit Et quanquam i pie universes Lycei gregales vincat audacia, id tamen negaturus. Neras quamobrem hasce nugas illum egisse palam est. Tametsi Ammonio id largior, vetustissimumque suisse Distichon et ultro concedo, minime vero inveniri poterit, quomodo eliciat ipse , & tanquam ab illo exprimat , quod uterque Aristotelis parens , Nicoma- chus nempe, Phaestisque generis originem habuerint abri sculapio : Hi οχεροι eu tim οτε Nικομαχ'ς,-Φας πγενος Lχον ἀπο A'σκληπιοῦ - Ego porro nunc, quemadmodum soleo , parum de aliorum messe solicitus , hujus negotii accuratiorem indaginem Graece doditoribus

lubens committo , contentus tantum aptam hanc magi S, ut reor , accommodatamque Graeco Epigrammati interpretationem in medio ponere, ut iacile quisque sedens aestimator aequus , & judex possit decernere, num ab Ammonii expositore illi apposie additum , ambo Asclepiadae . Ecce igitur, mea sententia , germanus sensus illius: Matre creatur Phaeside, Nicomachoque parente , Stirpe Asclepiadum divus Aristoteles . Huius philosophi matrem Dionysius IIalicarnasseus, inter Graios non ignobilis scriptor , a Chalcidens quoadam ex ea colonia , quae Chalcide Stagiram aliquando dedusta est , oriundam autumat . Et ideo fortaste factum , quod Aristoteles apud Atheniensium judices impietatis crimine accusatus , illorum judicium sibi consulens fuga antevertere , Chalcidem prius quam alio, β

15쪽

tanquam ad sitos, sese receperit. Hactenus de progenie Aristotelis didia sint satis, etenim id neque con-1irmare argumentis , neve refellere magis in animo est; ex ingenio quisque suo vel demat , vel addat fidem; quippe ego docenti accedo Menandro, quemlibet propria natura ad bona proclivem , matre quamvis aethiope natum, esse nobilem:

ν - Post Nicomachi, Phaethidisque occasum , in contubernio mansit Proxeni cujusdam Atarnensium nomine peregrinos hospitio excipientis . Tanti dein ipse memor beneficij, Nicanorem Proxeni orphanum non edum cavit solum, ingennis illum quibuslibet erudiendum disciplinis satagens, sed & filium sibi quoque adoptavitόquumque morti proximus testamentum fecerit , Propriam natam Pythiam huic Nicanori nuptui dandam 8 jussit. Sororem Arimnesten, fratremque habuit Ari- .mnesium,de quorum sares nihil memorabile ferunt monumenta antiquorum , nisi quod is absque liberis, priuμ' quam Aristoteles moritur, vitam cum mos te commu

taverit .

Ex Pythia de Hermiae eunuchi olim meretricula filiam suscepit Pythiam . Hanc tribus nuptam perhibetur viris ; primum quidem Nicanori illi, de quo Paulo' ante dixi ; secundo antem Proelo, ex genere Demara ti Lacedaemoniorum regis , quae duos huic peperit liberos Proclem , & Demaratum iique Philosophiae apud Theophrastum dedere operam ; tertio tandem , Metrodoro medico Chrysippi Cnidii discipulo , Erasistrati praeceptori, cui natus est filius Aristoteles . Si tamen haec veritati accedant, proseEio Plinius primo capite vigesimi noni tibi i naturalis Historiae hallucinatus est,

16쪽

CUM COMMENΤARII S. s

est, prognatum eo loco non solum ratus ex Pythia Aristotelis silia medicum Erasistratum , sed & hunc ipsium Chrysippi quoque discipulum faciens. Pythiade scortosato su ueta, Her pylidem etiam concubinam amplexatus est, cujus consuetudine Nicomachum genuit; quun, que diem obiisset suum Aristoteles, Theophrasti alumnus ille, amasiusque fuit; ac , ut Graecorum nonne mini visum, juvenis in bello cecidit. i Germana Aristoteli patria , omnium calculis, Stagira assignatur, in eaque illum nonagesimae nonae Olympiadis anno primo aliqui natum volunt; ante nostram videlicet Redemtionem trecentesimo septuages moci citer altero. Aulus Gellius, anno septimo post recuper tam , & a Gallis liberatam Romam , illum fuisse ortum assirmat; Plutarchus vero , multo ante captam a Gallis Utbem,ab Aristotele id veluti praenuntiatum scribit. Cui nam fides adhibenda, videat qui voluerit , quum

haec a nostro instituto vel quam maXime recedant.

Quam dixi modo Stagiram hostilibus Maced num armis, incursionibusque vastatam , ac veluti solo aequatam , alii a Macedonum rege Philippo, alii ab ejus filio , regnique successore magno Alexandro ipsius Aristotelis gratia instauratam perhibent. Peripateticus Ammonius addidit , Stagitae incolas tanti ossicii non immemores , consuevisse quotannis festum Aristoteleam

nuncupatum celebrare, mensem in quem illud incideret Stagiritem nominantes. Nobilis tamen orator Derimochares , Demosthenis ex serore nepos , & qui . hiastoriam rerum Athenis sua aetate gestarum, non tam historico, quam oratorio dicendi genere scripst , Stagiri tam patriam suam Stagiram Macedonibus prodidisse Palam praedicat . Democharis haec satis gravis , satis idonea testificatio, quippe hominis temporibus Aristo-

17쪽

6 ARISTOTELIS VITA

telis maxime florentis ψ plures mihi dedit tanquam ansas ad dubitandum, num is quod Stagirae oriretur, dietus fuerit Stagirita, an vero nactus cognomen potius ex ipso indigno facinore . Nempe quemadmodum P. Scipioni, propter subversiam Africam, Africani ; ejusque fratri Lucio, ob subactam Asiam, Alliatici ; tandemque Martio; a Coriolis debellatis, Coriolani inditum cognomentum : hoc tamen discrimine, ut iis gloria, illi improbitas; hisce strenuitas , Aristoteli patriae proditio

paraverit nomenclaturam .

Qui praeter bonam Philosophi nostri famam nihil uutra quaerunt, Stagiram Macedoniae oppidum faciunt: Herodotus vero, Thucydides, Pausanias , & Suidas Graji vetustissimi non minus , quam fama graves stria Ptores, eandem Thraciae urbem volunt; quod idem est ac si dixeris , barbarum natione illum fuisse, hominemque in dedecore natum. Si rebus in iis, quibus vetustas lucem eripuit, & quasi noctem quandam offudit, probabilibus conjecturis locus est, gesta revera Aristote

ais barbarorum mores non parum redolere comperies .

Religionis nanque maximus ille despectus; propriae Patriae proditio; venenum magno Alexandro ejus industria. Propinatum , aliaque id genus detestanda immaniavefacta, barbari ejusdem ingenii magnum argumentum, indiciumque praebebunt. Accedit, quod si non Thracum , sed Macedonum verbo Aristotelis aetate audiens fuisset Stagira: quid proditione Aristotelica opus , ut ea potirentur Nac dones t Si non illa barbarico inquinata coeno: cur post 18 ejus restaurationem , novis curatur legibus exornari rid, quod opinor, ut barbariet faece seposita, novos per

Graeca instituta indueret moreS.

At de Aristotelis nomine quid prostram 8 Sunt e Pe

18쪽

ripatetico grege qui velint, Nicomachum Stagiritae parentem tali in silio nomenclatura veluti Ominatum nimirum omnes ab illo disciplinas esse ad extremum uς que , optimumque finem perducendas; hoc fortasse permoti, quod vocabula Graeca αρπον, optimum τε- I9λος vero, fuem Latine denotantia invenerint . Verum enimvero si omen in Aristotelis nomine cum Peripateticis perquiratur , illud etiam foeda , probrosaque praenuntiabit. Graecum quippe αρπον, est prandium quoque Latinis; vero, a verbo τελεω , pecuniam impendere; ex quorum verborum compage, hominem in commessarionibus, gulaeque illecebris pecuniam erogantem denominatum habebis . Id quam apte, quamque bellissime in Aristotelem quadra verit, tunc liquebit , quando in patrimonio amplo illum heluatum , pecuniam suam prandiorum gurgitibus proluisse, Graec

rum testimonio demonstrabitur. Praeclaris in exquirendis pro AristoteIe suo cognominibur, non parum defatigati certe sunt Graji laudatores Lycei. Illum nanque cognominavere e οσοφον, callide rati, quantum ego opinione auguror, eo artificio apud vulgus pro comperto habendum, Peripati Coryphaeum cujuscunqu e aevi philosophorum facile tulisse primas, dignumque propterea meritis naetum cingnomen Philosophi. At quisquis speciosa ista nomen

clatura, singulari illum honore condecoratum sibi sua serit, maximo sciat in errore versari. Quid enim aliud

Philosophi nomen denotat, nisi sapientiae studiosum runde igitur probari magis poterit, Philosophum non esse sapientem, quam ex ipsius nominis significationer qui enim sapientiae studet , utique nondum sapit , sed ut sapere possit studet , dicebat Ladiantius.

Praeter haec, passim praebent monumenta antiquo

19쪽

8 - ARISTOTELIS VI ΤΑ

rum, quamplurimos extitisse aliquando detestandos Graeciae philosophos, nobilioribus ad sidera cognomentis elatos, stulto sic sectarum amore cogente. Ceteros sileo, sitque pro cunctis impius ille Protagoras, S

ro intra barbari Lycei fines dirigatur mens, animus que , primo profecto intuitu in conspectum prodet scelestus, execrandusque Arabs Abo olit Benrois, & ob excellentem voluminum Aristotelis interpretationem, ut autumant Peripatetici, Commentator ab iisdem appellatus . Quanquam is religionem Iudaeorum , CKristianorum, ac Mah Ometanorum quoque, quam ipse profiteri simulabat, deridiculam facit ; hanc nempe γγ corum , aliam impossibilem , tertiamque infantium appellans, tamen nihilominus idem hic ab Arabibus suis Averrois cognomento insignitur, quod eorundem lingua , Ab us sapientia sonat. Id si ita sit: quo jure, peto , gloriabundi gestient

Peripatetici, dum Aristotelis loco , Pli sophiam didicerint propriae resonare scholae. Age nunc Lycee, sine sis Averroistarum potius laetetur barbarus chorus, tuis

audiens in exedris, suum Aboolit cognominatum Ahfisumsapientiae . O perquam graviter, aegreque turgentia Stagiritae praecordia talem latura contumeliam , si ab inseris ipsi surgere aliquantisper datum . Cui prae acerbo livore ilia rumpebantur intuenti, proprium malistrum Platonem summis meritissimo evectum landiust nonne adversus Scholasticos ipse ira exardescerer, eum Sapientiae amatorem, ipsius vero Commentatorem, cum Μalio metanis nominantes Averroem y Esto propterea non tangatur iracundia, facileque cognomen Averroistico abiectius ferati commoveri ne

fortasse desinet,dum tumidos, ac sui j adtantes Scholasti

20쪽

CUM COMMENTARII S. s

eos titulis proprio ipsius exquistioribus vicissm exornatos animadverteret 8 Illum pro tedio aegie habiturum quis non credatῖ Egidium Cottam iram,Dotiorem sun- dolismum 3 Henricum Ganda Ventem , Doctorem ex mium ι Guilhelmum Occamum , Doctore Vularem Alexandrumque de Ales , Doctorem irrefragabilem , intra Peripati cancellos , buccis inflatis cognominari, ipsum vero dici tantum Sapientia amatorem pSed quid ego haec ita argumentor Z Si etiam apud Ethnicos, Paganosque, Philosophus ille est , qui omnem bene vivendi rationem tenet, & Prosequitur: quomodo , dicite Peripatetici, summus vester Imperator Aristoteles , foedissimis homo moribus, in Christianorum scholis merito eo cognomine insignietur a vobis rQuam a Philosopho aliena si flagitiosa vita , animique turpitudo , Romanus Orator expromit. Ut enim Aram- 2 amatieum se profUsus quispiam verba sunt Tullii) barbare si quatur , aut flabur e canas is , qui se laberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cujus profitetur scientiam. Sic philosophus in ratione vitae peccans, hoc turpior es, ΤΠod in Umio,cfus magiser essemvis, Iahitur, ortemque vita sFofessus , deonqtiit in vita . Ite nunc Lycei filii, & facite,si tamen vires, artesque vestrae stippetant, ut impiCbo, ac nequam Aristoteli jure adhaereat cognomentum Philosophi.

Alterum vero eximium Daemonii cognomen propterea Stagiritae inditum jaetitant Peripatetici, quod Hesiodi sententia dccuerit Plato , sapientes Niros, prudentesque, δωμονας quasi δαημονας ascientia appellatos. Longum sane , minimeque necessarium recente re hic arbitror , quantum literis Graecis eruditi inter sese dissident, atque discordant interpretando , quid sbi revera voluerint apud nationem Graecorum vocabula ista,

SEARCH

MENU NAVIGATION