Aristotelis Stagiritae vitam a Laertio Diogene elucubratam, nunc in tres distributam partes criticis exponit commentariis Joseph Prisco ... : Philosophi hujus Genus, Vitam Mores, & Interitum, aliaque scitu dignissima ad rem istam spectantia, contra V

발행: 1738년

분량: 259페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3o ARISTOTELIS VITA

nuιt, ut Hermippus ait lib. I. de Aristotelis vita; tol mentoque suo, ut aequum fuit, euriose illi prospexit .

Praeter hanc Herpylidem, quandoque Hermiae eunuchi Atarneae tyranni concubinam, Pythiada appellatam, impense adamaverat, qua ut citissime potiretur, ad ipsum perrexit Hermiam . Quumque exoletum suum eunuchum ad largitionem paratum , ut nonnulli ferunt, invenerit, Voti jam compos, quibus gaudiis exultaret, quanta in voluptate baccharetur , brevibus narrare non est. Id tamen cum Paean in donatoris laudem concinnatus,tum vero sacrificium illud ab eodem Aristotele scorto oblatum , quod Athenienses Eleusinae Cereri facere consueverant, non obscure demonstrant. Scelera haec,&flagitia tanta , animum , bilemque Eurymedontis Sacerdotis, vel Demophili non minime commorunt, &adeo, ut eum impietatis crimine accusaverit, ipse vero Atheniensium judicium antevertens statuit, clam rellistis Athenis , petere Chalcidem , & ita e medio se

quam longissime amovere.

Haec scortatoris perditissimi praeclara gesta suere;& tamen idem ipse inverecundi animi homo , integram hanc, sanctamque tulisse legem non erubuit e Coitus vero omnis a terius, quam conjugis, penitas fit interdictus ; quandoquidem sit , ct appelletur conjux. Quod

si quis comprehendatur contra facere per tempus procreationis , dignam pro delicto poenam reportet . Stagirita 8 tu in labiis bonitatem, religionem, sanctimo niam habes , in pectore vero nequitias seves, & quod pejus est, edoces factis . Quinam jussis parituri tuis, quum iisdem morem non gerendum exemplo tu doceas Bonum est recta', & honesta praecipere , sed nisi& Ω-cias , mendacium est . Versutiis hisce , hisce stholae tuae stomachatus technis Beatus Theodoretus Cyrensis

42쪽

Episcopus nos commonefacit, quod Peripatetici verbis a quidem virtutem laudabant , re autem ipsa voluptati studebant. Neque ei satis suit meretrices ad sua contubernia ad movisse, verum & libidines de lupanari ad scholam

transtulit e eo nanque petulantiae, eoque impudentiae pervenit, ut parentibus liberos ei commissos conservare integros licitum non fuerit. Scelestum , ac nefarium facinust nec propriae, nec alienae pudicitiae parcens, i iam usque adeo prostituit, quod discipulorum corpora, quorum mentes virtutibus imbuere debebat, praepostera venere polluerit . Verecundaretur equidem oratio mea, & nefandorum ejus gestorum seriem tradere erubesceret, nisi illius saecla crimina apud Graecos scriptores passim indicata legerentur: quamobrem dispertitos quasi racemos in unum colligens , uberrimam Aristotelicarum turpitudinum parabo vindemiam . . Stagir tam cum auditore suo Phaselite se oblectavi L a se, narrat Athenaeus. Aliorum quoque e schola sua discipulorum nefario amore suisse correptum, apud Sui

dam legitur r is nanque in verbo AUchrion sc habet rAEPhrion Mitylenaeas versifieator heroicus , comes ilia

neris Alexandri filii Phihppi , Aristotelis discipulus ,

ct amasius , ut Nicander Alexandrinus tradit in libro de dilespulis Aristotelis . Idem Suidas in verbo Pa phatus id quoque annotat e Palephatus Abi denus historiaeus edidie Cypriaca , Deliaca , Attica , Arabica . Fuit sub Alexandro Macedone amasius Mototelis phi- Iosephi, ut Philon in mera vi de admirabili historia Inhro primo, o Theodorus Iliensis in secundo Troisorum

tradunt. Hermiam illum eunuchum , cujus meretricem adamasse Stagiri tam diximus , ei etiam in deliciis aliquando fuisse, auctor est Laertius noster: Quem, Hemmiam

43쪽

miam , nonnulli a iunt , ab eo , Aristotele , amatum scribens . Sic tu instituis adolescentes , nefande y ob νhanc causam tibi a parentibus pueri fuere commenda' ti, & traditi ' Nonne hujuscemodi criminis maxime

ejus pudebitr ...

Detestanda hac venere adeo delectatus idem est, ut ea ipsa aetate , qua e vivis decessit , pueros quoque habuerit in deliciis , quos testamento vetuit vendi , &q adultos honorifice dimitti liberos jussit . Quid vis praeterea r ut turpem libidinem usu communi cohonestaret, illam militibus sine injuria , sine poena permittere Vis detur proptereaque eum acerrime reprehendit Bessarion Cardinalis. Id erat illius ingenium & tamen homo sine dubio callidus , in civitate, quam institutis, & legibus in Q mandam suscepit, ac si esset totus ex modestia , & pudore saetus , graviter in primis , severeque praecipit,

ut verborum obscoenitas, spurceque dista in illa nota audirentur, ne iis permoti cives , ac potissimum pueri, ad inhonesta faeta raperentur: audiamus, quae , aurea

illa sensa , quibus talia docet : Cum igitur universe si scriptor legum verborum obscoenitatem ex civitate , si quia aliud ejicere debeat, ex eo enim quod aliquis

quodcunque verbum turpe in buccam veniat, facile pro- Loquatur nascitur proxime ut faciat tum maxime a puerorum auribus , ocBlisque removere, ne quid tale veloquantur, vel audiant . Quod si quis comperiatur at quem eorum , qua legibus vetita sunt, aut dicere, aut

agere , isque liber fit quidem ille, sed non dum dignus, qui in conviviis publicis intersit, habitus fit, ct ignominia aspiciendus, ct verberibus easigandus es. Sin Athac aetate snperior, ignominiis illiberalibus inurendus es, propterea qMod servorum item moribus praebuerit.

Quid

44쪽

Quid est hoc Stagiritar tu pudicitiam imitatus,

moderate, & siani te obstoena verba a puerorum auribus averruncare scriptis satagis, quando aversus , & adversius impudicus , illorum aliquot saetis perdis, caeteros exemplo corrumpis. Longe propterea de Christianorum vicinia discede versiutissime , ut qui altera quidem dolosa manu aquam gestes , altera vero ignem teque apud

illos versari jubemus , qui s mutant Curios, & bacchanalia vivunt, hypocritarum detestabilis doctor . Nec miror te plus in hoc negotio imitatorum vitae , quam praecepti sed talorum apud Grajos invenisse; etenim Segnius irritant animos demissa per aurem, Guam quae sunt oculis subjecta fidelibus . . . c& quae majorum exemplo fiunt , jure fieri putantur. Id igne expiandum crimen , propter Aristotelem, adeo Lyceo adhaesit aliquando, ut lege veluti haereditaria ad Graeci Peripati successores cum ipsa sch la transierit . Exemplo sit Theophrastus primus Lycei haeres. Is ut aliorum sortasIe nomine magistrum talione repercuteret ejusdem Stagiritat filio Nie macho, ad praeposterum concubitum nefarie uis est. In verbo quidem Nικομαχος, sic loquitur Suidas: M-

eomaehus Stagirita philosoθbus, filius Aristotens philosophi, distanulus Theophrasi , ct ut quidam fiunt,

amasius. Et hoc in Theophraso idem auctor constanter magis , firmiterque hisce sanificat verbis i Theophrosus Geomaehum Aristotelis filium in de ieiis inbuit . Quod etiam ab Aristippo memoratum narrat

Laertius.

Nonnulli eruditionis non vulgaris viri, Aristotelem contumeliose fatis laesisse autumati sunt , quum illum legis Cretensium Regis approbatorem fecissent, qua viis delicet , ne longius Iusto in Republica proles adauger E tur,

45쪽

tur , detestanda mascula venus licite permittebatur. At nisi firmiore sulcimento , quam verbis octavi capitis s cundi voluminis Politicorum ii innitantur, ut faciunt,ficulneum certe baculum sibi paravere . Quoniam menti meae veritatis luce dulcius nihil unquam fuit ; nemini quamobrem mirum fore judico,si nunc Stagiritae propugnator appaream. Ergo illius verba in medium afferam, ut ex eis immerens prelius in hoc negotio idem appareat:

δῖ AD 2χυλως, ἔτερος εται ει διασκώψαιθαι καρος. i.e. Ad cibi statem temperantiam, veluti perutilem, multa Legi

lator philosophatus es , o de mulierum divortiis ; ID quidem ne superfruam pariant multitudinem, cum masculis induaeit concubitum ' quod recte ne , an secus, alius erit disputandi locus . Ex quo facile intelledium

est , meri historici munus ab Aristotele nunc expletum, nihil penitus: de suo addens , nihil auferens : idque magis , quum recte ne, an secus hoc a Minoe Legi . latore fuerit constitutum , alio se loco disputaturum - polliceatur Verumenimvero qui hac in re Aristoteli perperam succensuere, excusati fortas Iehabendi, quum nonnul--li eiusdem interpretes,sectatoresquesia istae in magistrum - nefariae injuriae struetores extiterint L Peripateticus, Aristoteli sque enarrator egregius Dionysius Lambinus, Graeca illa praeceptoriς verba in hunc sensum Latine Vertens, quam plures dedit tanquam ansas afi reprehen- dendum Stagiri tam . Jam vero ad victus parsimoniam , ι Cibique parvitatem, ut rem utilem, ad 'minarum - disjuaectionem , ne nimis multos Dios pariant, masculorum consuetusne introducta ne, an secus , clius

erit

46쪽

CuM CONMENTARII s. aue

eris disparandi Deus ) multasapienter , ct arearato

excogitavit Legislator. Haec est Lambini expositio Ecquisnam erit, qui Aristotelem ajentem interpretis ore audiat , Minoem in praepostero concubitu statuendo, sapienter, ct accurate exeogitavisse, illum detestabilis aegis veluti subscriptorem , approbatoremque non sa-ciat y quando revera haec unico tantum verbulo, πεφιλοσοφηκeo,philosophatus es, prodiderit Stagirita; in quo ne approbationis quidem umbra , aut applausias apparet vestigium . Quis, inquam , est , aut quotusquisique, cui collato Aristotelis Graeco verbo πεφορσον meo Latinae versioni Lambini, sapienter, ct accurate excogitainvise , animus non suppetat ad libere pronuntiandum , hanc cum illo nullum habere commercium , atque iuxta proverbium δὰ δα πα-ν inter se discrepare Z- Alter Lycei alumnus, Leonardus nempe Aretinus, tam pro comperto habuit, Minois sententiam ab Aristotele commendatam, ut ne magna apud orthodoxos opinio de magistro sordesceret , propriam fidem magis, quam illius decus pollui passus sit . Quapropter in siua

versetne , verba illa resionantia mas um indnctum conis cubitum, veluti praeceptoris emtum ratus, Aristotelico sermone rescisso, audacter nimis , terrereque eadem

e medio sustulit. En expositionis suae ipsissima verba: Adtemperantiam autem cibi , quasi utilis fit , multa Legislator philosophatus es , o de mulierum divorsiis, de earum congrepone σου viroI , ne superfuam pariant multitudinem etiam prospexit. Quod Pirum prave, vel non prave consitutum sis , aliud erit eonsiderandi tempus . Ne Batavo quidem dubium, vel obscurum , Aristotelis verba illa, . ra, προς - Ἀργας πωγσας ομηλι- eum masculis indDxit eoncubitis , Latio hoc loco tradita non fuisse . O quam belle pulcreque dictum a Pe- q

47쪽

trarcha, tristius fortasse Ari totelem dueere in Per0

teticorum ore esse , quam in inferno. Attamen si ad Peripateticae scholae vetus institutum animi aciem intendamus , perpetrata ab Aretino turpis rescissio , mira nequaquam apparebit . Lycei quidem sectatores , in amplificanda ab ipsi sinet efficta praece- Pioris pietate , ac in illius deprehensis , manifestisque nequitiis obtegendis, cum consilio, tum artibus quo tidie enixi sitiat. Quis innumerabilia Stagiritae sensa per Peripateticos vitiata, & corrupta , brevi narraturus Ora tione Z Si locus id sacile pateretur, tot, tantaque in medium afferrem exempla , ut potius quam illa, ii toriS arena dinumeranda . Eo certe artificio, nihil aliud eis cordi fuit , quam bonam Aristoteli famam compa randi , ne sorte ii, quorum animus verae religionis pietate devincitur, quemadmodum ab illius moribus, sc& ab ejusdem doctrina, ut par, equumque erat, ab horruisIent. Non solum hoc , sed ut inscientem multitudinem allicerent , talia de Aristotele suo effutivere ,

ut nisi plane plumbei, nequiverint non erubescere . ,1 o - Dictu inopinatum, atque mirabile l Agrippa, &Balaeus serunt , Colonienses quosdam Theologos fuisse

aliquando ausos Stagiri tam Coelo donare , librum concinnantes desalute Aristotelis ; ex quibus veluti ansam arripuisse reor id assirmandi, acriterque defendendi Se- pulvedam, Lb cetum , aliosque Aristotelis gregales. His non contenti iidem Colonienses , in calce cujusdam

libri, cui titulum fecere, de vita, ct morte Aristotelis , dixisse non sunt verecundatit Aristotelem Aefuisse Christi praeeursorem in naturalibus , quemadmodum

Joannes Baptista in gratuitis. Horum inane consilium tetigisse Erasmum autumo eo loco, quo de valde divitia I bus verba faciens scribit i Atque in his es Aristoteles ,

48쪽

CuM COMMENTARII S. 37sanctus iue phil phus, ct nostratium Theologorum pe

Nonnulli e Peripato non nisi per summam impudentiam asseruerunt , divini spiritus illapsu etiam instructum quandoque Aristotelem, Christi Redemptoris nostri adventum praesensisIe, quum Homeri sententiam ex Odyssea approbaverit , qua , non esse immortalibus IaDiis indecorum hominis induere naturam, ut ab erroribus sevocentur mortales, pronuntiatur. Sed largiar quantumvis , & concedam hanc vobis insaniam vestram , Peripatetici , non est propterea quod laetitia gestiatis; etenim laudatores hosce sitos, si ab inseris paulisper excitaretur , aegre laturus Stagiri- ea, cujus firma , & constans Opinio fuit , nihil habere divini vaticinationem, hominum eam insania agitat rum quiddam potius esse reputans : πολhia δέ duae ra 1 3

βακχίδες , έ οι ἔνθεοι γίνοντα πανπς, ρταο μὴ νοσήματι γενωντα,αRὼ φυ κῆ κρασω. Quae Aristotelis verba sic a Gaza in Latinam linguam fuere translatat misi etiam

propterea, quod iue calor sedi mentis in vicino est, mor his vesaniae implicantur, aut instinctu hmphatico inservessunt , ex quo Si lia eficiuntur , ct Bacchae, ct omnes qui divino 'iraculo insigari creduntur, cum scia

iacet id non morbo , sd naturali intemperie accidit. Et tamen a magistro Platone discere potuerat docente, I 4 Prophetas, Sibyllas, Sacerdotes, aliosque, divino dono praedixisse sutura . Hoc nequaquam arrisit Philos pho a divinis abhorrenti. Quisquis tamen attenta animadversione haec Stagi-ritae verba scrutabitur, quam ineptissime illorum extrema cum primis cohaereant , nullo pene negotio valebit

49쪽

lebit percipere. Dicitur enim primum , quod quibu, prope mentis sedem bilis atrae servor inest , iii morbia vexentur μαναοῖς, g ενθουσωπικοις , quemadmodum Sibyllis, Bacchis, caeterisque accidit, qui divino assiari spiritu creduntur. Dein vero subditur : ἴτω μη m meri

δο , sed naturali temperie eveniunt. Id si ita est, abs te percontabor, Stagirita r quando tu Maniam ct Enth Ilasmum feceras morbos, qua ratione , quoVe argumen'to φυσικῆ κρασει, naturali temperamento eosdem asse- Eius in homines ingruere postea dicis r scilicet hae via inter sese repugnantia , morbus inquam, & naturalis temperies bene convenient, eruntque unum, & idem . Quis e Peripato , quamvis Aristotelis gloriae propugnator, atque defensor mirabilis, Herculeum hunc nodum sine praeceptoris dedecore, probabili aliquata ratiocinatione dissolvet y nemo unus ex illo sane faciet

Ego vero, ipsa urgente veritate, pro Aristotele arenam iterum re petens, recondi tum hoc Lycei mystirium aperire non despero : interim dum meo pro sto brevibus favere verbis conabor, aequis animis adeste vos veritatis purae pii ad cultores.

Quum vetustiores Christiani Peripatetici a Stagirita stulte edoetum invenissent, ab Sybillis, S Prophetis

atrabili percitis oracula prodita esse, a tanta ineptia magistrum habent hunc morem Peripatetici vindicare excogitarunt. O mores t Evidentia tamen facti sortasse perterriti; relictis sophismatis , Peripati lauta i- pellex, illius manifestum scelus, verborum repugNantia callide obtegere commenti sunt 3 quo quidem artificio,

ita addiscere volentium animos occuparent, ut Pene ullus veritati patens relinqueretur aditus. Ad hoc explendum consilium, proprio Aristotelis sermoni, cx animi

50쪽

CUM COMMENTARII S. 3ς

mei sententia) postrema illa verba de suo addidere,oros

evenire sed naturari temperamentorqua saeta accessione, num per in simiam morbum , an Vero per naturale tem peramentum Sibyllas, Prophetasque vaticinatos ab Ari-atotele dictum ambigi facile possit, nosci vero dissicile. I Et quamvis augurer non defuturos, qlai prima fronte studia despiciant haec mea, contemnantque attamen non dissido brevi eostem, ab inexpugnabili probatione raptum, in eam me venisse sententiam professuros. Agedum, omni mora , quacunque cunctatione abjecta, argumenta proferamus. , quae huic nostrae opinioni fidem, & firmamentum adjungant iaHanc Stagiritae haeresim narraturus Romanae et quentiae pater, sic loquutus est i Ari toteles quidem eos Is tiam , qui valetudinis vitio furerent, ct melancholixi dicerentur , censebat habere aliquid in animis; prαμ-giens , atque divinum En jam quomodo nulla penitus radia nazaralis temperamenti mentione , valetudinis vitio furentes praesagivisse , ex Aristotele apertissime referat Tullius. .. Eodem accedit, quod si in Aristotelis. voluminibus exaratum invenisiet orator,homines natu rati temperie vaticinari; o quantum ipse aberrasset a j nua in redarguendo verbis hisce Stagirita: ο vero haud scio, an ino cardiacis hoe nempe vaticinatio) tribuemdum , nec phreneticis r animi erim integri , Non viti seorporis es divinatio ; corporis nanque vitium , ne cestario naturalem omnem rejicit dispositionem , atque

gemperaturam vi

Eryo quoniam ita se res haber , mera suspicio , t vi ne conjediura censenda non erit, quod Tullii aevo il

niam haec non morbo, sed naturali temperie eveniunt,

revera

SEARCH

MENU NAVIGATION