De arte recte cogitandi lectiones sex auct. ab. Franc. Longano

발행: 1777년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

sed qua pacto veritas menitur, Inveuotaque aliis communicatur Cap. 4. An , sive ordo, quo utra in conficiuntur, est merbosis, qua veta par tibus ad totum , vel ab hoc ad illas pro ceditur . En mobodi varietas tam onthe. 3icae , quam analiticae, quarum altera invenimus, altera Veritates docemus. Quo autem pacto methodus a Logico ades henda est in veritatum intuitivarum, at

que discursivarum investigatione , breviter differendum est . Principio in tertitudinapb ica , vide sensuum organa si sint viisetosa ; si objecta in debita distantia : si medium per quod lux transit , sit sim plex ; si lucis copia sufficiat ; si instrumenta quae adhibeas , sint persecta, sique

iisdem optime utaris .

p. s. Secundo in certisudiae dis msma, perpende num subjecto p aedicatum conveniat, necne : Itemque si veritatum relationes a definitionibus , a postulatis, atque ex axiomatibue sint bene deductae, ordine directo processisti . Sin vero ali. quam contradistionem tibi contigerit B.

stendere , indirecto modo processum est ;Insuper si ab effectibus ad causas, sive ab his ad illos veritates tibi inuoluerint, N 3 Gm

232쪽

Is omnes veritatis inveniendae modos sapien/tissime adhibuisti .

Cap. 6. Tertio denique in territudina morali , observa testium numerum , ac

qualitates ; traditionem oralem ; histo. riam ; denique monumenta , quibus bene perpensis , nihil supra tentandum .

Hac una ratione , etiam facta rem tiora ad nos i appropinquamus. Ex hoe

principio factum aliquod rectissime proba.

tum , transit ad remotissimos posteros, etiam interiecto quam plurium seculorum spatio , quin minuatur ejus fides. Cap. 7. Quod si certitudo tibi non apis pareat , probabilitatem quaere . Qua in re , tantum cura si probabilitas sit simplex , vel composita : Ii intrinseca vel exprinseca . Denique si probabilitas ne tibi quidem pateat , verisimilitudinem' inqui. re . Ex his jure merito concludi potest, quod omnis veritas vel a sensibus, vel aratiocinio, vel ab aliorum auctoritate pro-

veniat . Prima experimentis atque obsedivationibus , altera mentis vi , postremathstium qualitatibus innitituti . Quamo-hrem quo magis sensus sunt numero ma. iores ac persectiores , eo plus intellectus extenditur: quo magis ratio est exercita,

233쪽

eo sortius ac facilius ratiocinatur . Deni. que quo plures testes Oculati, veraciores, ac sagaciores, eo Veritatum multitudo avi

getur .

Cap. 3. At sapientissime quisque philosophatur, si sciat, num subtemim, num

praedicatum, vel eorundem relatio eidem sit quaerenda . Ad quae tria revocatis u. niversis philosophandi mysteriis, curandum primum est , ut vocabula accurate defi niantur , neque ab eorum vi semel deis terminata minime recedendum . Curan. dum secundo est, utrum quaesitum sit re. solutionis capax , alias desere r Itemque utrum simplex, vel compositum. Quibus rite constitutis r propositiones omnes ita ordire , ut una alteri colligatur ceu in catena annuli. Insuper videndum, utrum

quaesiti genus sit de rebus physicis ; tunc sensus atque experimenta adhibe : si de rebus abstractis , rationem interroga . Si denique de rebus factis, Codices consule . Verum his in consulendis, amctorum linguae sunt callendae, atque scienda est illorum patria , aetas , religio, seculum, imperium , secta , mores , adsectus , exercitiaque . Postremo loco inquirendum est, num liber sit spurius vel ge. nub

234쪽

nuinus, vel interpolatus, vel mutilatus. Cap. 8. Quibus undique conquisitis, si

aliis volueris ea tam viva voce, quam scriptis communicare, dic primo quid sit facultas tradenda , ex quo & quando orta, qui fuerunt ejusdem progressus , quae fa ta quique scriptores , eamque denique in partes distincte propone . Quae omnia ceu in parva quadam tabula sunt tibi per. spicue delineanda. Tum cura, ut omnes rei nodi proponantur, iidemq. singillatim in operis progressu resolvantur . Sed rite processeris si voces definias , si a rebus simplicibus ad compositas procedas, si paradoxa devites , si auditores ad laborem utilem , atque ad vitae honestatem inis flamines, si pedantismum quo undique laboramur , declines. En universa informan. dae rationis ars; en principia, quibus politica arcana formidando velo obducta rea serantur; en sontes quibus ignorantiae te. nebrae , ac superstitionis tetrificae lemures evanescunt . En denique via , qua in s crum veritatis templum ingredi quilibet poterit.

235쪽

De Logisa reductions ad Arithminicam z

Verum quid sunt tot artre , tot sciemtiae 3 Quid historia omnigena 8 Quid ips, fidei regula a Christo praedicata, a nostri

que majoribus nobis proposita ι nisi totidem mentis humanae Computationes ρNam nisi Sanctissimam invenissent , neque ipsi , neque posteris eam colendam commendassent. Nonne ars computandrin Arithmetica contineatur Quotquot igitur dantur artes quotquot scientiae omnes Arithmeticae sunt regulae . At linre merito hoc nomen usurpat Dialectica . in qua tot regulae docentur , quot in astera . Principio univeisae Arithmeticae re. gulae sunt additio , ac subtractio, nam ad primam revocatur multiplicatio, ad alteram divisio . Haec tam de integris, quam de numeris stactis . Quo ad potentiarum elevationes ipsae non sunt, nisi multiplicationes; extractiones vero radicum sunt multiplicationes, ac divisiones simul, hoc est additiones, ac subtractiones . Quid

multa 8 Nonne ad has quoque duas revocantur omnes trium numerorum regulae

236쪽

Quibus ita perspectis , si quis Dialecticae

praecepta perpenderit, identidem inveniet Nam veritatis objectum est utrique facultati commune . Altera enim operatur innumeris, altera in ideis . Itemque mens combinat in utraque nempe in illa ideas, in hac vero cyphras. Rursus Omnis veritas vel est intuitiva, vel ex idearum combinatione innotescit, scilicet vel addas ideas, vel eas inter se separes . Nonne hae sunt additio , subtractio, ac regula trium Uti igitur quartua numerus proportiona- Iis cum regula aurea invenitur in Arithmetica , ita etiam quarta idea in Loguea cum ratiocinatione invenitur . Quis- . quis igitur Logicam voluerit optime callere , in Arithmeticae supputationibus se terat ac consenescat nam. ea , ut bene Horatius:

AEquae pauperibus prodes, Acupletibus

AEque neglecta viris , Pueris , Seu busi. nocebis.

LOGICAE FINI s.

SEARCH

MENU NAVIGATION