De arte recte cogitandi lectiones sex auct. ab. Franc. Longano

발행: 1777년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 철학

221쪽

pletae & incompletae; vel adaequatae sc inmdaequatae . Itemque dantur absolutae oe r latae reales ac chimericae I singulares , poeuliares, atque uniυer ales . Cap. 8. Mens humana non lotum ideas directas, sed quadam nobis incognita vi easdem inter se comparando, earundem multiplices relationes quoque percipit. Id quidem contingit, vel extum simplici comparatione ς vel ex ea serum collatione cum tertia , ut in utrisque convenientiae , vel disconvenientiae relatio nobis ad pareat. Ex qua duplici Rationis humanae vi innumerae aliae veritates nobis innotescunt, quac alias omnino ignorarentur, Uterque hic Mentis actus est duplex , nempe affirmans , ac negans . En judicium, en ratiocinatio . Ex dictis colligitur ino. dum cognoscendae veritatis reduci , ut sciatur, vel uti sunt idear in se ipsis, vel earum relatio, quam vel inter se habent, vel cum tertia. Primus modus dicitur pereeptio, alter judicium, tertius denique ratio

cinatio. Sed quid laec postrema, nisi ipsa perceptio Τ Mens itaque vel directo, vel

reflexo modo objecta, sive omnes Veritates percipit ac c*gnoscit. Cap. 9. Universa huc usque adum: .

222쪽

beata si quis tecum ipso animo recolu irit , profecto intelliget non modo primigenum hominis statum esse inscientiae universalis , atque ex inscientia ad scienotiam transire uno sensuum auxilio ' vetum etiam intelliget , qua lentissima progressone ad maximum sciendi gradum iptari pervenisse. Etenim cum ejus praecipuae fa cultates sint memoria , Rario, ac piantasia ; itemque cum universa idearum nostra. rum objecta sint Deus, natura Α δc homo ipse, in quae omnia unaquaeque faeultas in unoquoque horum objecto invenit adeo sunt multa, adeo prodigiosa , ut is pene divinus sit habendus . Hinc artes , hinc disciplinae , hinc tot praeclara , utilissimaque inventa . Verum sint hae universae Rationis humanae vires Persequamur reliquas . In

De ortu , ae rogressu Signorum , quibast

mentis actus eviicantur .

Cap. r. Homo intimiora animi sui sensa tum voce , tum idiptis aliis como municat . Nonne est divina domina loquendi vis p

a Diuiti so by c

223쪽

vIς nonne homini illa trIbuenda Is est qui ex suo primigeno statu muto primo

signis naturalibus se expressit, tum temporis progressu, cum passionibus necessitatum numero perausto, creverunt quoque vires se explicandi. Hinc immoderati corporis motus hinc clamores ; hinc actio, nes ; hinc mira articulatorum sonorum in ventio; hinc denique linguae. Deinceps co, gnita etiam fuit loqqendi necessitas homini bus loci, ac temporis r tione remotis . En emblemata ; eri symbol , en hierogliphy, ca, en scriptura. Voces itaque sunt quae dam animi signa , quae in naturalia, aist que in arrificialia jure dividantur. Cap. 2. Cum sonorum articulatorum fluis suerit interiora animi sensa exprime re , ergo haec inventio esse debuit analo, ga ad declarandos cujuslibet passionis e tiam vehementissimae gradus. Ex hoc linguarum prosodia exorta fuit, quae constam tissime signorum copiam sequitur . Ex hoc vocum modificationes , Verum ex quo linguarum energia, Varietas, augmentum, magnitudo , elegantia , ac persectio λ o. mnia ex climate , imperio , religione educatione , literarum , artiumque prorgressibus , quibus bene determinatis, lin,

224쪽

guarum omnium indoles etiam adcuratissime definitur. Cap. 3. Cur in oratione tot tantaeque partes Cur tot nominum, verborumque inflexiones , quae adolescentes tantopere

excruciant aliae ad loquendi ornatum , aliaeque ad orationem efficiendam clario. rem inserviunt . Quod autem spectat ad nominum genera , illa totidem sunt, quot idearum classes , quas ipsa denominant. Has numera ia illa habes. Cap. . Sicuti ex simplici, vel composita idearum combinatione, iudicium, ac ratioci. natio oriuntur, ita ex simplici, vel compo sita vocum unione , propositiones, atque syllogismi nascuntur. Quo fit, ut propositio sit mentis judicium verbis expressiam, syllogismus vero ejusdem ratiocinium propositionibus declaratum. De utrisque. Quo ad propositionem , ipsa est duorum termino. rum unio , vel eorumdem separatio ope alicujus verbi , cujus est assirmare , vel negare. Hinc patet in omni propositione

tria inesse , scilicet duo termini l, subjectum', pradicatηm , ac verbum . Exterminis eruitur propositionum materia ex eorundem affirmatione vel negatione,

forma ; denique ex majori, vel minori

225쪽

terminorum vij, ac potentia propositionum quantitas oritur. Que in propositionibus sunt praecipua. Primo Propositiones sunt vel necessariae, vel impossbiles, vel conti. gentes, pro ut praedicatum subjecto convenit vel di lcon venit. Dautur insuper smplices,

compostae ; itemque compositae 'ram apertae, quaar latentes . Dantur denique singulares, particulares, atque universales , quae in metapb sicas ac morales. in arman. res, vel negantes Omnes distinguuntur. Cap. 3. His omnibus scholastici addunt quoque oppositionem , aequipollentiam , ac comversionem propositionum , quat reapse non sunt , nisi totidem verborum .i sus . At non ita De itio , ac Diυisiur , quat quasdam peculiares habent regulaς, ut sint rectae'. Quibus cmnibus addunt ση omoxa , posulata ,' problemma , theor mala , corollaria , lemmata , & si quae alia,

quibus maxime Geometrae utuntur.

Cap.,6. Sequitur syllogismus , qui possest nili trium propositionum concatenatio quaedam, quarum primae dua: si cum tertia conveniant, vel illiconveniant, i pis quoque debent inter se convenire , vel disconvenire. Quo patet in syllogismo tot propositiones requiri , quot sunt termini', qu4-

226쪽

quarum duae primae praemissae , postrema vero consequevita dicitur. Verum hujusmodi propositiones ita inter se colligandae sunt, ut tertia duas primas, sive ex tremos terminos uniat . Syllogismus appellabitur svularis , particularis , atque universalis ,' si consequentia ejusmodi fuerit. Denique variae syllogismi Hurus , sive medii termini modificationes, nonnisi

verborum ludum continent.

p. 7. Quid si mentis acti6 majori, vel minori propositionum numero sit ex. plicanda Tunc si major propositio fuerit

evidens, tacetur efficieturque enthim a . Si cuique propositioni addatur ratio, oris tur epicberema quod oratorium potius , quam Logicum argumentum est . Si tres propositiones non sufficiant ad manifestan. dum per quam longum atque implicatum

ratiocinationum filum , syllogismo addatur enthimema , di fit prosllogismus. Si neque hic sufficiat , tunc series quaedam propositionum orditur , ac fit forites . I temque si a partibus ad totum , vel conistra , habetur inductis . Si ex rebus notis ad incognitas procedatur, exemplum es . Si denique adversarius , quocunque se verulit , pentringatur, ditam ato ipsum series.

227쪽

Verum quid est haec tanta vulgarium argumentationum varietas , nisi ipse syllogismus , vel ejus modificationes P Quibus omnibus patet , quod sicuti omnes mentis actus ad unam pζrceptionem, ita quotquot sunt ejusdem expressiones ad unum syllogismum revocantur . Unus itaque sensus sufficit ad omnem rationis vim enucleandam, ad eamque aliis exprimendam, sussicit usus syllogismus. Quare sensus aliquo modo rationem creat , syllogismus vero eam quasi sensibilem reddit. Haec de Logica Docente. Sed quorsum haec ρ ut nempe cum Utente errore. declinemus, Verita, tesque inveniamus.

. m errorum ortu , ac progressibus. . Cap. I. Cum universae mentis ideae ex sensibus, sint atque ex abstractione, Mascimur urgo omnis omnino ςognitionis expertes. At simulatq. exorti, nostros animos Paxentes , nutrices ,: magister, scena, ac popularia praejudicia depra vant. Quid itaque

error nisi idearum , vel earumque rela

228쪽

rietas . Quid ignorantia, nisi cognitionum privatio Τ utriusque caligine intellectus offunditur . Ex hoc tanta errorum copia Mentis imbecillitas, artium, scientiarum que impersectio . Ex hoc tot tantaeque absurditates, repetitiones, judiciorum fausitates, aliaeque innumerae mentis hum

nae aberrationes .

Cap. 2. , & 3. Quibus positis, non errorum sontes in tot classes sunt distinguendi , quot sunt sensus tam exteriores, quam interiores , uno excepto sensu morali Qui cum sit omni reflexione , a quolibet examine anterior, nusquam ab eo decipimur. Cap. 4. Mens fit ex sensationibus, hae autem ex sensibus. At horum singuli sunt fallaces . Fallacissima itaque est quoque mens. Errat ergo in sensationum perce tionibus ; errat in suis judiciis , & rati ciniis t errat ex nimio novitatis amore' ex scepticismi spiritu inconsiderato , eκ argumenti analogia , ex libertatis abusus ex nimia euriositate, ex partium studio, denique ex ambitionis affectu . Hinctis debilitas, meditandi inertia, brevitas, ac tarditas. p. r. Cum voces sint totidem anim

229쪽

instrumenta, vel rerum signa, mens errat in iis ἰ dum eas adhibet vel significationis expertes, vel obscuras, vel ambiguas, vel absolutas, quae sunt relatae ; errat si ii dem vocibus utatur , quae sunt indeterminatae significationis. Errat denique multipliciter in propositionibus, totidemque in syllogismis, definitionibus , ac divisio.

nibus . Ex hoc rerum confusio, morum, opinionumque corruptio. Ex hoc societatum , atque imperiorum vicissitudines , eorumque pernicies.

De veritatum rem, earumque rogressibus. p. I. His ita remotis obstaculis , reliquum est ut tandem via explanetur , qua in sacrum veritatis templum ingredi possimus. Ex hoc ordo sive methodus , qua veritas invenitur , eaque adinventa aliis communicatur. Ex hoc Logicae finis, Logicorumque conatus. Sicuti igitur error est rerum disconvenientia cum nostris pedicenionibus , ita veritas est rerum congruentia cum nostris conceptibus . Ex quo fit, ut vinitas sit realis si objectis conve-N a niat,

230쪽

menti ideatis, si neutri im ρο- naris.Itemque si rebus materialibus νὴ sica, sive Logica, si abstractis merapb ear, si denique signa animo respondeant, ver id, AEthisa appellatur . Cap. 2. Nota , qua mens verum a labso dii inguit, non sunt soli sensus, neque sola mens, neque Cartesii evidentia, quae petitionis principio laborat, sed una dubiis

ratio , quae nos rerum nodos videre, ac resolvere facit. Sed quo usque dubitandum erit Τ contradictionis principio definitur , Repugnat enim dubitandi progressus in in

finitum . . . i

Cap. 3. Omnis veritas vel a principiisi. vel ab eorundem conclusionibus deducitur, prima dicitur intuit a ac Logica , altera. abstracta atque discursva. Datur tertia , quae aliorum fidei innititur , diciturque moralis. Omnis veritas habenda est tanquam aliquod totum , quod ex omnium relationum complexu , quae sunt inter ideas, eruitur. Ex his deducitur, quod si

omneq idearum connexiones, vel contradictiones nobis innotescant, tunc veritatis certitudo vel falsitas habetur. Sin vero earum duntaxat pars aliqua cognoscatur, probxbilitas , vel verisimilitudo oritur . . Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION