Aloysii Antonii Verneii ... De orthographia ad Didacum fratrem liber singularis

발행: 1747년

분량: 118페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

ALOYSII ANTONII UER NE II

I. v. ct T. D. Arebidiaconi Eborensis

LATINA

DIDA CUM FRATREM

LIBER SINGULARIS. VAE multa, Didace frater, Orthographiae scriptores argumenta conglomerant, quo aliis opinionum suarum rationem ostendant ; ea nos & tironibus imbuendis parum accommodata, in recte scribendi consuetudini supervacanea esse censemus .Quid enim interest ut quis recte & emendate scribat, exploratum habere,quid Orthographi omnes de uno vocabulo dixere ξ e.g. esse de- Α Σ cem

3쪽

4 DE ORTHOGRAPHIA

cem lapides , qui quoddam verbum per E simplex consignatum habeant: novem, qui per I: unum tam dem, per T: nummos Vero duos Theodosii, & Ualentiniani per U: & hujusmodi sexcenta, quae passim in his auctoribus se offerunt . Quis, tametsi studiis subactus, non dicam cum fructu, sed sine stomacho eos legat, qui omnia , quae Volsius de E0mologia lucubravit, curiose odorantur, & expendunt: Veteres omnes codices anxie comparant inter se: nummos, tabulas ex aere,

lapides , Grammaticorum cogitata , Omnem denique antiquitatem in auxi- Iium Vocant; quo persuadeant lectoribus , se se unius pingendi vocabuli scientiam tenere ξ Quasi satis non fuerit homini vel tironi, vel mediocriter erudito, digitum ad fontes intendisse ; ex quibus ipse nullo negotio , sit opus esset, hauriret: & omnem scribendi rationem , omnemque auctoritatem promeret luculenter . . hHaec ego cum aliquando medita-

4쪽

rer, ac discrepantium Grammaticorum sententias mecum ipse reputarem ; sine labore intellexi, optime eum consulturum puerorum institutioni, qui, expensis primum veteribus iisque lectissimis monumentis; & Orthographorum opinionibus, in iis quae dubia sunt, diligentissime consideratis; atque quam maxime fieri potest in concordiam Vocatis ; quid optimum esset, definiret: ac nullo verborum ambitu, & misesis inutilibus documentis, plane & distribute ea, quae necessaria sunt, conscriberet, & ad usum tironum ede

ret. Et eo magis mihi persuadebam, e re scholarum esse hujusmodi lucubratiunculam proferri, popterea quod

intelligebam plerosque, qui hisce inlustrandis laborassent, nec eos quidem interdum , quid anteponendum esset, constituisse: sed adductis in medium documentis, in utramque pamtem disputare; haerere; immo vero in eligendis sententiis aliquando sibi non constare : adeo ut iis legendis nequea-

A a mus

5쪽

s DE ORTHOGRAPHIA

mus, quid fieri debeat, deliberare. Quo sane vitio nec ipse Christophorus

Cellarius, s criptor ceteroqui elegantillimus, & eruditissimus, quique prae ter ceteros nobis placet, temperat aliquando. Itaque cum ego inter legendum quaedam notassem , quae utiliora mihi S magis necestaria videbantur; & paullo post, relaxandi animi caussa, me in Albanum contulissem ; ea, quae in adversaria conjeceram, paucarum nomctium spatio via ac ratione disserui, &litteris consignavi: cum ut in tanta sententiarum varietate constitutum haberem , quid sequi , quidve respuere deberem ; tum etiam ut amicorum nonnullorum commodo, qui nec vetera monumenta , nec majorum gentium Orthographos pervolutare possunt,con silerem : ac demum adolescentibus nostris, qui polite scribendi laudem adfectant, quo modo possem opitularer . Effecerim , an non, alii incorruptius

sit emasi dea

s a , ve

6쪽

LATINA . '

libro, quod supervacaneum videatur , addidimus, quod certe perpauculum est ; id eo consillio fecimus, non ut er ditionis Iaudem aucuparemur; sed ut lectoribus fastidiosioribus probaremus,

sententias nostras ex optimis monumentis esse depromtas: quod sane per quam necessarium est. Plura persequi tum magnitudo voluminis, tum ipsa rei evbdentia prohibet. Quamobrem ad pro positum veniemus, ct hoc libro de orthographia Latina disputabimus .Quam ego eruditionem si contendero necessariam esse iis , qui ad aliquam Latinitatis praestantiam cupiunt pervenire , actum agere videbor ; quod vetamur veteri proverbio .

7쪽

PARS PRIOR

De Orthographia generatim explicat.

CAPUT I. De littera Majusula.

ndonam littera majuscula ap poni debeat dictionibus, disquirunt politi homines. Non quod existiment, qui in hanc partem peccasset, eum ab eruditorum albo fore delendum : sed ut morem gerant re centioribus, qui hanc scribendi rationem , Veteribus & Graecis, & Latinis ignotam , induxerunt in scholas. Nos, missis inutilibus, quae magis optimae consuetudini litteratorum congruentia invenimus, dabimus in praesentia. I. Itaque apponitur majuscula in i tio vel versus, vel capitis , vel periodi, Quod si periodus, quae sequitur, eX an tecedenti pendet quodammodo, me lius minusculam adhibebis: v. g. ximo

8쪽

LATINA . s

ximo in eum odio exarsit. multa in eum epomuit. non illi ulu in loco pepercit. II. Apponitur nominibus propriis,

vel rerum animatarum , vel inanimatarum sint: v.g. Deus, Petrus, Roma, Vesuvius, Tiberis, Italia, Sicilia, Afriaca, Bucephalus, Sol, Luna'. Terra, Aqua , Acr , Ignis, pro 4. elementis: baturnur, Juppiter, etiam pro planetis: Aias, Od yea, Aeneis, cetera. q. Verumtamen quae tamium sunt propria speciei, ut homo, Per, aestas, a itumnus, fabbatum, chimaera , an gelus , daemon, anima ; etiamsi pro tota specie sumantur, melius sine majuscula scribuntur. Non tamen damnarem , qui etiam in his majusculam adhiberet in praedicta acceptione . III. Scribuntur etiam majusculata nomina propria nationum, Lusitani,

Angli, Itali, Seres. Tum & illa quae

professionem, aut sectam quodammodo denotant: v. g. Gentiles, Ethn

ei, idololatrae, Pagani, Christiani, S einiani, Calainiani, Stoici, Dibagr

9쪽

io DE ORTHOGRAPHIA

rei, cetera : nec modo cum acerva- , aitina significant, sed etiam cum ali- H quem illius professionis designant: ut bhomo Calpinianus, Stoicus, Gentilis. si, IIII. Etiam majuscula scribuntur nomina propria scientiaruin , ut Phit sophia, Neologia , Jus , Logica: im momo & artium abjectiorum, Picturos. id, Sculptura , Caelatura , Nautica , si pro p: Lartibus & disciplinis sunt untur: nam si vel

pro aliqua tantum pictura , aut opere curratio ex earum praescripto facto, sufficit athminuscula. nia V. Majusculam etiam habent ap- bii pellativa, cum tamquam propria accipiuntur, quae etiam vocant appropria- mita : v. g. Orator pro Cicerone, aut De- Amosthene : Apostolus pro Paullo : -- cpro L. Seneca : Angelicus pro tr. B. Thoma Aquinate : Philosophus pro h Aristotele : Poeta pro Uirgilio in

Etiam in eumdem censiim veniunt flappellativa alia, cum pro re aliqua de irterminata, & in significatione nobi- e

10쪽

LATINA . obenda divino testimonio, hoc est pro religione Christiana : Religio, ordo

pro vita religiosa: Concilium pro coetu Episcoporum: Ecclesia pro congrega tione Fidelium; nam si sumatur prisaliquo templo, minuscula sum cit: Communitas pro Religione, aut Magistraria, vulgo Camera, Comunidari: C pitulum pro collegio Canonicorum , vel etiam pro comitiis Religiosorum: cum tamen significat caput & sectionem orationis & argumenti, satis est minuscula, nisi in fronte sectionis stri

batur.

VI- Majuscula etiam donantur nomina dignitatis & muneris, Inperasor,

Rex, Consul, Senator, Magistratus , Conservatores, Respubliea pro Magistratu; nam si significat publicam rem

seu utilitatem , minuscula satis est: ν bunus, Centurio, vulgo Grones, o pilam: Princeps pro Dynaste, aut T trarche : Dominus cum eadem signisi catione usurpatur: nam dum significat privatum dominium, majuscula neces.saria non est.

SEARCH

MENU NAVIGATION