De antiquitate ecclesiae Hispanae dissertationes, in duos tomos distributae. Iis praemittitur Codex veterum canonum Ecclesiae Hispanae ex genuina ... collectione S. Isidori Hispalensis, quo illustratur antiquitas Ecclesiae, praesertim Occidentalis op

발행: 1741년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

liaritatem prope rereperis . Et quam

quam indussirid Patriι , DEIque vim res fatis famae sunt 3 pem spectum tamen es, plurimas familias

avulso capite repente corruere, vehementis Θ concuti, ut non nequi quam implorandam nobis Patronorum fidem, nos, no usque res etiam atque etiam commendandas exisim

mus . s delatum munus fissa Tibi acceptum intellexerimus, ae per suasum animo habeas , nihil nos um anz praetermissuros quo omni stadio declaremus , nos tutela , est praesto Tuo haud prorylis i ignos ; multum sane de domestica luctu nomno dimis

nutum ese arbitrabimur . GAL

LIAE , ET UNIvERSAE ECCLESIAE DECUs , ErORNAMENTUM .

12쪽

IMPRIMATUR,

Si videbitur Reverendissimo Patri Sacri Palatii Apostolici Magistro .Ph. Spada Areh. ise. Theodos a Vicergerens. ALterum suarum De antiquitate Ecclesiae Hispanae Dissertationum Tomum in lucem profert Cl. Uir atque in literaria Republica spectatissimus D. Caietanus Cenni Sacros. Basilicae Vaticanae Presbyter Beneficiatus. Illum iubente Reverendissimo P. Sac. Apostol. Palatii Magistro Aloysio Nicolao Ridolsi attente legi, atque in eo omnia deprehendi Catholicae Fidei con-λrmia , singulari eruditione referta, atque ad illustranda in Ecelesiastieam septimi seculi historiam, praesertim Hispaniarum νaptissima. Idcirco illius editionem sacrae antiquitatis studiosis jucundam , ct omnibus utilem lare confido. Ex AEdibus S. Petri ad Vincula v. Non. Iulii MDCCXLI. D. Antonius Andreas Galli Abb. Canon. RetuLSanctissimi Salvatoris , ct Sae. Cougre . . - Diaeis Consultor .

13쪽

APPROBATIONES.

Tomum alterum de Antiquitate Delesia Hispanae quatuor

insignibus Dissertatiqnibus distinctum , atque elucubratum a Cl. Viro Caietano Cenni Sacrosanctae Basilicae Vaticanae Pres-hytero Beneficiato iussu Reverendissimi Patris Sacri Apostolici Palatii Magistri Aloysii Nicolai Ridolfi perlegi, eumque non solum Catholicae Fidei, sanctisque moribus consentaneum , sed etiam summis laudibus, ac publica Iuce dignissimum iudicavi. Eius Autor Literario orbi aliis editis operibus carus , initio agit de Regibus , qui stabilem in Hispania fixere Sedem ab extremo seculi sexti ad principium octavi et dein illustrat mirifice antiquam novamque disciplinam Sacri Pallii tum Pontifiei itum Archiepiscopalis ; ac de eo praeserti in agit , quod primum S. Leandro Hispalensi Motropolitae a S. Gregorio Pontifice vere Magno transmissum est; mox investigat originem, iundationem, ct Instituta Monasteriorum Hispaniae; ac demum illius Regni

veterem explicat Liturgiam . Ouae omnia , quoniam cumula-.tissime exequitur, multum ei debebit Christiana Resp. multum literae , multum Sacerdotium & Regnum , quorum splendor, majestas , & autoritas firmo , & inviolato scedere co lescunt.

Romae ex AEdibus Vallicellanis Kal. Oftobris Anno, Do

Blaueb;nus Presbter Congregationis Oratorii.

IMPRIMA T PIL

14쪽

AD LECTOREM.

UuM Hispanae antiquitatem Ecclesiae duobus amplexus Voluminibus , primumque horum evulgans pollicebar, continuo sequuturum alterum: haud sis ne providebam Ere, ut fide olim non exsioluta deprecarer veniam; quasi inconstans ipse , aut certe imprudens fudirim . Tantam siquidem nummariae dissicultatem rei futuram impedimento, ne meum consilium implerem, vix putassensear serente potissimum primo illo Volumine genuinam ces-stionem Canonum S. Isidori Hispalensis, quae Pseudo-Ι. dorianas merces disputatione omni remota profligat & dbruit. Mecum quippe ajebam: Concertationis tam diuturna tam vehementis extrema ita delesse, ut nullae prorsus reliquiae evaserint, quae Cleri antiquos mores , Ecclesiae discipi, nam veterem , ejusque judiciorum sermam turbare deinceps possint; fecisseque periculum rei desecando Ecclesiam omnium maxime obnoxiam iis incommodis, quae miscuerunt universas, non parvi momenti est. Fortasse alios studium; eupiditas rei novae alios ψ ac demum alios, quam mihi putabam collegisse, invidia ad comparandum sibi quosque exemplum voluminis non selum alliciet , ed etiam impellet. Hinc autem consedis abunde pretio, nec mihi grave, neque in

gratum aliis volumen alterum committam prelo. Mea me aesellit opinio: namque adversus has meas cogitationes atque consilia inexpectatae, &, praeter me, cuivis molestissimae ortae sunt cauis, quas, quia pinerire integrum mihi est, eritque ni fallor apud Omnes bonos honesium, alto atque

egregio in volvam silentio . Quid postea Z Imposuisse me sibi

querebantur alii: alii literarum me tardere ajebant: summam attingebat nemo. Quamobrem toto biennio protelatus dies. Tom. II. a 3 & meam

15쪽

& meam voluntatem, & eruditorum expectationem elusit. Nunc demum, quae jamdiu ad publicae usuram lucis paratae erant dissertationes, in lucem prodeunt. Quod quemadmo dum fiat, tum grati animi causa, tum ut sincera agam fide,

exponam breviter.

Nicolaus Palearinius Thomae inter bibliopolas urbis sDeile celeberrimi major natu filius , liberaliter cumprimis

educatus atque humanioribus inititutus literis ; summa prieterea strenuitate, atque alacritate adolescens annis superi ribus non coelum mutandi consilio, sed librariam penitus apsequuturus rem, praecipuas Europae urbes peragravit. Quo plane exaeto itinere typographiam multo elegant i miniam, instar bibliopolarum Parisiensium excitavit domi suae. N vana modo artem paternae sociam, ut cum illa pariter coalescat, fiatque perinde insignis sagacitate &industria, ac selecta illam librorum copia, & cum exteris commercium cel brarunt praestantium editione operum severe incipit. Primum omnium Regesta integra INNOCENTii ΙΙΙ. quorum partem non modicam Musquetus primo, ac deinde Bal gius arbitratu recensuerunt suo, ex Paleariniana typographia in lucem venient. Interea, dum ista commentariis, eruditissimisque adnotationibus illustrantur, minora quaedam, neque ea plane vulgaria aut injucunda publicae lucis facta sunt: nunc demum INNOCENTH operum editione nondum matura mearum Dissertationum volumen alterum proprio Typographorum sumtu emittitur. Quo quum gratius, Opta

tiusque nihil mihi potuisset accidere , perpetuum id grati

animi monumentum profiteri iis Omnibus volui, qui quantum mediocritate ingenii valeam, experientur . Neque alia erat eausa , cur praefarer in parte operis, qui in principio summae totius unamquamque utriusque voluminis dissertationem sedime aperui, atque explicavi.

Nihilominus quia fortasse dicar, Chronologiam jejune

pertractasse, nonnihil hic adjungam necesse erit, ut quodam modo illam vindicem.Duas tantum epiches Hispanam R Dio Dysianam adhibui non autem plures fuerunt opus. Immo

16쪽

Dionysianam Hispanis ignotam prieteri illam impune; nisi, ut

annorum numerus parabilior cuique sit , hae stequentius, quam illa uterer in contextu rerum. Gllegia Consulum, Tribunitiae potestates, aliique esaaracteres temporum certi eruditiorem me, quam utiliorem Chrouologum reddidissent:

mihique persuasissimum est , quod inepti tantum scriptores, siquando e suis thecis indigestum aliquid promunt, & sibi,& lectori inutilia congerunt ad comparandum dedecus aptiora , quam gloriam . Huc accedit, quod continuata annorum series multa me coegisset cum Hispanis rebus coniungere,

quae ab iis sejungi omnino debent: quare & de me dictum aliquando esset, quod de Platina vir doctissimus jure pronunciat Heuo histir. Ecclessas. prefac. Eum nempe non

necessariis Ethnicorum Imperatorum rebus implesse vitas priorum Pontificum, quia inops scribendarum rerum iner ditum se nolebat iis credere, ad quos venissent sua. Equidem speciosas hujusnodi eruditiones abjeci omnes: quumque totus fuerim in Ecclesiae Hispanae antiquitate illustranda citra supposita quaevis documenta; Romanos Pontifices re censui lingulos, eorum quoque aetatibus non neglectis, Decretalesque eorum epistolas aut data occasione adhibui, aut simul cum imorum nomine indicavi, ubi nulla iis conjunctio erat cum rebus caeteris . Perinde sectum est de documentis aliis . Ex Hispaniarum Episcopis eos tantum speciali mentione dignatus sum, qui aut vitae sanctitate, aut bene de Ecclesia meritis identidem clari occurrerunt. Toletanos VII. seculi sere omnes Antistites reperire erit, quorum aetates, sedisque ut plurimum initia, atque extrema indicantur , tanquam CD tholici Regni Primatum , seu Ecclesiae Hispanae tunc tempo

ris moderatorum.

Ad civiles res quod attinet, quamquam seorsim disestae

eaedem sint; tamen quandoque admiscentur Ecclesiasticis; praesertim quum Caesarum gratia utentes Orientales haeretici, illorum nomine Decreta curarunt fieri, quibus error toto pro pagaretur Imperio. Wisigothorum quoque Regum aut pro Ecclesia, aut contra illam facta cum aliis ei vilibus enarrantur,

17쪽

tam in his, quam in Ecclesiasticis Scriptorum autoritate admodum parce adhibita, quippe quorum argumenta, & rati

nes quaeri oportet in contextu operis , quod unum Chronia gia amplectitur. Regum Gothorum annos exacte digerere non tam operosum est, quam supervacaneum . Proinde Catalogos sequi malui quam Autores etiam Sunchronos, penes quos magnam ego inconstantiam deprehendi; alii enim eon- regnantium quandoque filiorum cum Rege parente aetatem numerant, alii contra: inde autem maxima oritur dissicultas quae Chronologum utquumque diligentem vexant, dum Conincilia , publicaque Acta non semel pugnant cum iis , quae quis curaverit stabili re. Unum & me peccasse compertum erit in legis Wiligothorum evulgatione: namque alienae me fidei ει mel credens, erravi illud ipsium semel: anno μ . legem latam a Reccesvintho doceo, quam postmodo opinionem in Chronologia rejicio, biennio post factum id este admonitus Hispanis Conciliis, R historia Regis miniae. Ecquis autem tuto incedat post tot secula in rebus adeo minutis, quas ipsi

Scriptores veteres aut ignorarunt, aut neglexerunt Z Arguar sortasse, quod civilia hujusmocii, licet minima si conserantur cum summa rerum, sus deque habuerim . Id vero si bono omine, modo quidquid mihi potissimum prinposui muneris, defunctus eoi minus esse non dicar . . i

terum quum plura ego volumina pollicebar de E clesia presertim Occidentali; inducebam larvam antiquitati Hispanae . Causis, quas supra vocabam aliis molestillanas, silentio jam nosti involutas elle. Hoc certum scias, rem totam de Antiquitate Ecclesiae Hispanae duobus his Voluminibus terminari . Cujus rei , ni si argumentum suppetit satis locuples ex ipsi fronte Voluminis ἱ amplissimi erunt testes Metropolitae omnes Occidentales confirmari coepti per Sacrum Pallium longe post Saracenicam invasionem inecnon Monachi amplexi ordinem Sancti Benedicti tum in Galli is tum in Hispaniis per inflavum nonumque seculum . Quum enim quae allaturum me esse ajebam ad utrumque illud seculuin spectantia deflorarim, ut Ecclesiasticae

18쪽

sticae Hispaniarum rei conducens nihil praetermitterem;

duasque consecerim dissertationes , quarum pari magna novam disciplinam est sequuta ; parum sane refert prodeant , necne nova de Occidentalis tacteliae moribus commentaria . Possent ea quidem produci , & factum aliquando erit: nullum tamen inde incrementum accedet Hispanis rebus , quae potissimum mihi curae sunt . Antiquitatem earum stilicet ante instaurationem Ecclesiae illius delibavi omnem : meditorque ut vere dicam , antequam dis

sero de nova occidentalis Ecclesiae disciplina quod nihil aliud est, praeter criticem Recentiorum Scriptorum Eccletiam Hispanam , atque ejus disciplinam & conditi

nem posteriorum aetatum prorsus aliam a veteri in m

dium asserre . Mihi enim videor operae pretium facturus este , si sextumdecimum percurrens seculum , Hieronymi Romani de la Himera, Antonii Lupiani ripatae , Gregorii de ArgueZ , aliorumque male seriatorum hominumhglinam diruam , proscindam fabulas quod nostra aetatefaciunt eruditi Scriptores Hispani, praeclara legentes vestigia dcetiis mi viri Gasparis Ibaneet de Segovia ; tametsi

eorum nemo generalem haelanus rerum seriem enarrandam sustepit. Joannis enta Marianae clarissimus contininator rem historicam civilem maluit amplecti, quam Ecclesiasticam. Huic vero tantum inflixerunt vulnus Chronica

illa supposita Flavii Lucii Dextri , Marci Maximi , Braulionis , Hauberti, & Luit prandi ; ut cicatricem Obducere non videatur posse, nisi praecipuam singularemque ejus curam quis suseipiat , rebus civilibus non neglectis , sed , quatenus Ecclesiasticas illustrant, cum delectu aliquo, parceque adhibitis. Ecquis autem subire id oneris libentius, validiusque me ipse possit, qui omnium primus argumenta proposui , quibus nulla vi adhibita molimina eorum omnia iunditus evertuntur Equidem mente jam praecipio Ecclesiam istam prisci moris retinentissimis abundantem Episcopis; Regumque Catholicorum pietate eximia in dies coalescentem ἱ maxime autem insignem erga Apostolicam

19쪽

Sedem obsequio, suturam olim exemplo iis, qui Pseud thronicis innixam traducere non dubitarunt. Pauca hac mihi adjungenda esse praefationi primi Voluminis visa sunt, quoniam praesari semel coepi. Restat nunc ut te Lector orem, ne vertas mihi vitio, siquid OG senderis elapsum ex meis oculis ; quantum enim raptim excurrens paginas vidi , nihil sententiam turbat . Semel Concilium Tolet. IX. appellatum occurrit non provincia. D, quasi fuerit Nationale; nam pro nonnisi, cujus vitio incertum, non, suit positum . Hujusmodi alia siquae osse

das ; castiges, & pergas boni & maui publieae utilitati stoe

dentem consulere.

INDEX

20쪽

INDEX

DISSERTATIONUM , & CAPITUM

DISSERTATIO IU. De Ecclesia Hispana seculi septimi sub Catholicis Gothorum Regibus.

C A F. I. De Regibus Gothorum Catholisἰr . pag. . C A p. II. De O iis Palatinis Regum Catholieorumsee.VILas. C A p. III. De Getesia Hispaniarμmseptimi Mensi. 4s. C A p. IV. De Coneisiis tum Nationalibus , tam Provineislibar Hispaniarum per Seeatum VII. 69. C A p. v. De diseἰplina Geloia Hispaniarum . io 8.C A P. VI. De moribus , atque judiens Curisorum Hispania per idem Reutam . l . C A p. VII. De Relesiastieis Eenes iis Hispaniarum eodem

DISSERTATIO V. De Sacti Pallii antiqua & nova disciplina.

C A p. I. De Pallio misso ad S. Leandram Hispalensem Episeopam a S. Gregorio Magno . a I. C A p. II. De Dero Pallio tam oeeidentali tam orientali. 23 r. C A p. III. De diseiplina veteri,'nova saeri Pauli. as r.

De origine , fundatione, & Institutis Monasteriorum Hispaniae.

SEARCH

MENU NAVIGATION