De antiquitate ecclesiae Hispanae dissertationes, in duos tomos distributae. Iis praemittitur Codex veterum canonum Ecclesiae Hispanae ex genuina ... collectione S. Isidori Hispalensis, quo illustratur antiquitas Ecclesiae, praesertim Occidentalis op

발행: 1741년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

io DE ANTINI ITA TE

DIssERT.IV. quibus ejusmodi dominatio subjiciebatur , sacra Episcoporum

Cap. I. Hispaniae decreta remedium optimum fuisse, nos docent quae postea evenerunt usque ad Saracenicam invasionem ς quum Reges Gothorum desierunt eligi.

XII. Haec de inclytae illius gentis aemulae Romanorum Catholiciso. u.hi. i. Regibuε eligendis habui quae dicerem. Nec mirari aliquem vendit La erit. ἰ quod genus ipsum electionis singulare apud Hispanos suisse

contendam: nam quamdiu haec viguit Monarchia , omnia ibidem singularia erant, ut ex infra dicendis pat2bit. Quin etiam Mois narchiae selicitatem ipsam in Occidente singularem comperies , si regna ejus S provincias circumspectes . Et sane immensum Asricae vulnus , quod immanitas Nandalica eidem inflixerat, non. dum obducta cicatrice irrumpentibus Saracenis integrascit. Francorum Regum maiestatem Palatii Magistratus obscurant , quam Postmodo scindent, ac proterent. Italiam Langobardi ubique vastant, Graeci larvato affligunt saepius , quam sustententim perio . Quidquid Occidentis est reliquum, inter dynastas divisum barbariem,& tyrannidem ubique sustinet. Sola Hispania Monarchiam plerumque florentissimam praesesert ab extremo seculo sexto ad octavi principium . Hanc profecto felicitatem pro conis ditione temporum satis diuturnam quandoque Franchorum arisma , Romanus etiam miles in limite constitutus nonnunquam

eripere Catholicis iis Regibus conabantur. Quid vero ρ Gothica inde virtus novum Monarchiae felicitati addidit incrementum . Franci enim saepe ad incitas redacti ac debellati: Romanus autem miles ubi tranquillitatis, societatisque osor satis aperte est det Sus,tota Hispania pulsus tum poenas audaciae luit, tum ab se reliocti aecessione limitis ampliorem reddidit Monarchiam . Hujusis modi rerum seriem peti oportet a Civilium Hispaniae rerum scriptoribus , mea enim refert iis dumtaxat narrandis insistere, quae Ecclesiasticam rem attingunt; idque in sequentibus , data occa. sione facturum me esse zonado . Quod hic praecipi velim mente , nec civilis , neque Ecclesiasticae administrationis Hispaniarum

eXemplo utuntur commode Recentiores, ut Gallicanos inde moreS exprimant, quorum conditio prorsus diversa palam fiet, ubi de Conciliis sermo erit. Nunc pergam dicere de Catholicis Reia gibus , quorum electionem , atque ea quae ad electionem spectant, prosequutus sum satis multis . Inter singulares Catholicae hujus Monarchiae Iaudes recenis

f.,' itaufuta ser, S illa debet , quae ad alia subinde Regna translata est, inauis

32쪽

ECCLESIAE HISPANAE. II

guratio videlicet, seu coronatio Regum per Episcopos facta , a Drisso. IV. quibus consecrationem adepti , subditos sibi populos & potesta- CΑp. l.

tis summae , ct sacrae unctionis metu ancipiti continebant. Inau- bantur Episeo gurationem hane Regum Catholicorum liquido ex historiis con- pali manu . stat coepisse in Hispaniis , nullo aliunde, praeterquam ex di Winis Scripturis ducto exemplo . Nam in Galliis , quae inauguratione suorum Regum regnis aliis omnibus praeeunt,ante Pippinum Regem ab Archiepiscopo primum Moguntino, deinde a Romano Pontifice Stephano II. inunctum sacro chrismate , nullum reperire est tota in antiquitate sic institutum Regem . Ipsis vero in Hispaniis laudabilem hanc consuetudinem coepisse ab Reccaredo Catholicorum primo assirmare non ausim ς quippe video, Gundemarum Regem in saepe laudato Decreto pro asserenda Toleta ni Metropolitae dignitate , praerogativam huic mutuari ex Regiae

Sedis honore , inaugurationis praeclaro munere nullatenuS me

morato . Quamobrem in incerto illius principium cogor relinquere , ita ut post S. Isidori tempora illam fieri coeptam esse affirmem , nullo ex iis Regibus sancti adeo moris auspice declarato . Post tempora inquam S. Isidori: etenim vir sanctus de suae gentis Regibus verba faciens , ejusmodi inaugurationis non meminit , tametsi alia utatur phrasi , quum Arianos , alia , quum Catholicos Reges describit. Illos scilicet reenasse , aut reaenum fu- feepisse ait; hos vero aut coronae, aut sceptri, aut solii honore prosequitur . RE MEDUS , inquit, reguo es eoronatus . S. I . ciron.

rum regali fastigio evoeatur. Nec vero ista collineant ad sacram inaugurationem ς sed recta reseruntur ad ea , quae paulo ante dixerat de Leovigildo : Frimusque inter suos regali veste opertur, solio resedit; nam ante eam ct habitas , consessus communIs ut genti , ita ct Regibus erat. Huc accedit, quod inaugurationis sacrae post S. Isidori aevum tam perspicua mentio est, ut extra aleam ponat hanc quaestionem , utquumque nihil serat lucis

principio eius certo . Summopere optandum erat, ut tantae rei aetas certa habe- xre.

retur : quod utique evenisset, si sacra aliqua ex iis legibus , quae Est incertum. in Toletanis Conciliis latae sunt pro Regibus , definitum de ea esset. At fortasse a mim de illa erit in Comitiis Regni, quae a Ma --.joribus neglecta ad nos non venerunt. Quod certum scimus , Ervigius Rex, qui anno 68 o. successit Wambani per sacram unctionem se esse inauguratum latetur : Licet, inquiens, sublima- Cone. Tu. xM. B a tionis prU

IDissiligod by Corale

33쪽

DISSERT. IV. tionis nostra primordia paternitati vestra opinabit; relatione CAP. I. non lateant, quibus clara divinorum iudieiorum dispositione praeventus ct regnandi conscenderim sedem , ct sacrosanctam reo

perceperim unesionem cte. Multo autem antea inaugurationem

ejusmodi solennem esse in Hispaniis constat ex historia ambanis, qui octo ante Fruigium annis inunctus erat. Recito Histo riam ipsam ab Iuliano Toletano scriptore synchrono enarra-Ducheis. ιο. I. tam : Dilato , inquit, unctionis tempore usque in nonamdecimam pN . diem , ne eitra Deum sedis antiquae facraretur in Principem. Gerebantur enim ista in villa , eui antiquitas Gerticos nomen dedit,

quae fere eeutam viginti millibus ab urbe regia distans in Saiamanticorum Territoriosita es. Ibi enim uno eodemque die , sci-Heet in 'sis ealendis septembribus O decedentis Regis terminus

fuit, ct pro subsequentis viri jam dieii electione populi aeclamatio fuit Nonodecimo ,postquam regnum susceperat, die Toletanam urόem ingreditur. t ubi ventum est, quo sancta απ-

Hionis fuseiperet signum in Praetoriensi Delem; sanctorum scili-eet Petri , Pauli, regio jam cultu eo plauus ante altare Diviis num eo istens , ex more fidem populis reddidit. Deinde eurvatis genibus , oleum benedictionis per Meri λιiriei Pontificis manus vertiet ejus refunditur , ct benedictionis copia exhibetur . Qu9d

si Wambanis tempore obtinebat consuetudo vetus sacrae hujus Inaugurationis , non est dubium , quin praedecessores ejus Reges aliquot perinde consecrati , aut inuncti suerint. Quumque con stet liquido de rei summa, mei arbitror instituti plus reserre conditionem ejus expendere , quam principium investigare. m. Audivimus supra , quod saera Concilii Toletani VIII. lege remoni . cautum erat , ut, ubicumque Princeps objisset supremum diem , Thescius, successor eius esigeretur . Idque adamussim factum videtur post Motum. Reccesvinthi mortem , namque ipsa in ea Uilla, cui nomen Ger-rieos , & Reccesvinthus est mortuus , & est electus Uamha . remoniam dumtaxat inaugurationis allata nuper historia duce eXploremus necesse est. Caeremoniam, inquam, solam : alia enim ad inaugurationem spectantia per se patent . Et sane quod inaugurationis locus esset Regia Urbs Toletum; Inaugurator Toletanus Praesul; ac demum sacra caeremonia perageretur in Ecclesia Praetoria in Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli honorem dicata, quae Conciliorum plurium celebratione est satis nota τhaec tam perspicua sunt ex historia Nam banis , ut nova illustratione non egeant. Duo tantum superesse mihi videntur nimis

34쪽

ECCLESIAE HISPANAE. I 3

ieiune descripta : Fidei nimirum prosessio, quae a benedicendo DIssgRT. IV. Rege ad altare sanctum fiebat; S benedictio ipsa , seu mavis in- CAp. I.

unctio . Ouum enim Pontificale Romanum utramque rem ab

antiquitate derivatam praeseserat, operae pretium est Gothorum Regum consuetudinem proserre , ut quidquid discriminis cum generali Pontificalis benedictione illi intercedit, palam fiat. Primum sane , idque maximum discrimen fit statim evidens, quod Regio jam cultu eo pieuus quisque Rex Gothorum ad altare accedebat, sacramque ab Episcopo unctionem suscipiebat, quod quam diversum sit in Pontificali, mox reseram . Deinde quum

soleat dextrum Regum brachium inungi oleo Catechumenorum, contra Gothorum Regum inungehatur caput seu verteX , quem in admodum sacrae testantur literae consuevisse fieri , ubi inaugurarentur a Prophetis Reges Israel. Quamobrem duo haec aliquanto enucleatius expediam . Formulam certe ipsam prosessionis , seu sacramenti, qua XVI. Reges Gothorum utebantur ad sacrum altare , ut fidem praesta- Prosessio a Rerent populis , quum nullibi extet, membratim ex Conciliis aliis--ta ve documentis eruere operosum esset. Eam vero non semper deri eras fuisse unam,at sua identidem incrementa accepisse compertum est.

Praecipuas illius partes habemus in admonitione Episcoporum Hispaniae in Concilio Toletano IU. his verbis alloquentium suos Principes et Te quoque praesentem Reeem , futurosque sequentium Com. Tint. V. aetatum Principes humilitate , qua dekemus, deposcimus, ut mode- '' 'rati , ct mites erga Dbjectos existentes eum justitia, ct pietate populos a Deo vobis creditos regatis , bonamque vicissitudinem qui Φos eonsitati largitori Christo respondeatis , regnantes eum humilitate eordis , eum studio bona altionis. Ne quisquam vesbum solus in eausis evitum aut rerum sententiam ferat ; sed eonsensu publieo eam Reporibus ex judicio manifeso delinquentium eulpa

patescat , servata vobis in ossensis mansuetudine , ut non severitate magis in tuis, quam indulgentia polleatis: ut dum omnia hae, autore Deo, pio a vobis moderamine eonservantur, O Reger

in populis , ct populi in Regibus , ct weas in atrisque latetur . Sane de futuris Regibus hane sententiam promulgamur, ut siquis ex eis contra reverentiam legum superba dominatione , ct fastu regio in flagitiis, ct facinore , sive eupiditate , crudelissimam potestatem in populis exereuerit, anathematis sententia a Christo

Domino eondemnetur , habeat a Des separationem , atque judicium propter quod praesumserit prava vere , in perniciem

35쪽

iψ DE ANTIQUITATE

DIssERT.IV. regnum eonvertere . Huius sententiae erat prosessio , quam popu-CAp. I. lis exhibebant Gothi Reges Catholici . Quumque ista concinant D. CAi . mi cum D. Augustini praeceptis de formando optimo Principe , &lib. s. eap. cum S. Gregorii monitis ad Reccaredum Regem , mente statim: f. ' 7 assequimur , quam selix futurum erat id Regnum, cui tales Principes praeerant. Nec vero integra, ut ajebam , professio ex allata Praesulum admonitione educitur; sed tempore procedente aucta novis subinde capitibus , nova selicitatis incrementa tum

civilibus , tum Ecclesiasticis rebus pollicebatur. XVII. Abs re non erit sacramenti, seu prosessionis hujus Regiae saepe Omm pro additiones praecipuas recensere, ut, quam fieri possit, magis in- auton. .ucti . tegra eadem caeremoniae benedictionis , seu consecrationis prae- est . mittatur. Legem tulit Rex Chintila, qua in Hispaniis degere eos prohibebat, qui non erant Catholici . Ouare huic plaudens Concilium Toletanum VI. a suturis Regibus in professione hoe

cive. Tolet.vI. caput esse addendum decrevit: Consonam , aiunt Patres , eum eo

corde , ct ore promulgamus Deo placituram sententiam : simul etiam eum suorum Optimatum , illustriumque viroram eonsensu, O deliberatione sancimus, ut quisquis Deeedentium temporum Regni sortitus fuerit apieem , non ante conscendat Regiam sedem , quam inter reliqua conditionum faeramenta pollicitus fuerit , hane se Catholisum non permissurum eos c Iudaeos violare fidem ,sed γε nullatenus eoram perfidia favens , vel quolibet neglectu , aut eupiditate inlectas tendentibus adpraeeipitia insideIL' talis aditum praebeat pravarieationis; sed quod magnopere nostras tempore eonquisitum, debeat illibatum perseverare in futurum . Uberiori autom sermone utentes Patres Concilii Toletani VIII. & pristina amplectuntur capita , & nova adjungunt. n. Tu. Vm. Ita ii loquuntur de Regibus: Erunt Catholieae fidei assertores . P φ' eamque O ab hae quae imminet Fudaeorum perfidia , γ s euπρομ-rum haeresum injuria defendentes t erunt actibus , iudiciis, Qita modest i erunt in provisionibus rerum paret amplius , quom extenesi; ut nulla vi, aut fictione scripturarum, vel definitionum qualiumcumque eontractus a subditis vel exigant, vel exigendos intendant: erunt in conquisitis obligationis gratissimae rebar non prospectantes proprii jura eommodi ,sed consulentes patriae, atque genti . De rebus eongregatis ab eis ilias tantum sibi vindicent

partes , quas dictaverit autoritas Frine alis atque ita in eorum cunctis actibus , moribus, ac rebus praefatae legis autoritas erit valitura, at perenniter maneat inconvulsa , ct nora prius Dissiligod by Cooste

36쪽

ΕCCLESIAE HISPANAE. IN

prἰus apicem regni quisque percipiat, quam se illa per omnia DIsuRT. IV. suppleturum iurisiurandi taxutione definiat. Quae quidem satis CAp. I mihi esse videntur ad percipiendam fidem,quam populis reddidisse Principes ante consecrationem testatur Uambanis historia: neque enim afferri oportere arbitror professionem ipsam Catholicae Fidei, quae ante alia sacramenti capita pronunciabatur a

Principe , dum ejus formula ex singulis sere Conciliis Toletanis suppetit, unde eam petere quisque potest.

Post haec procumbens genibus ante altare , per Toletanum XVIII. Praesulem consecrabatur sacri Olei effusione super caput . Neque Conspcratio ip

aliam hac in caeremonia celebritatem obtinuisse apud Gothos 2. s di

crediderim . Gladium scilicet, coronam , sceptrum , soliique fa- dictione Resu. stigium monumenta vetera , & ossicia Palatina , de quibus infra, Catholicis iis Regibus vindicant. Hinc nihilominus ponsuetam coronationem quam Pontificale Romanum praeseseri, in Hispanias invehere nemo ausit . Ouod ut verum sit, spectare non pigeat recentiorem coronationem, seu benedictionem Regum. An - Pontis Rom.dete Metropolitam , Praesulesque pontificaliter indutos electus in benedo coron. Regem deducitur: admonetur a Metropolita ; professionem eli- RV cit, qua Ecclesiae defensionem spondet; post orationes , & preces a Μetropolita inungitur hrachium ejus dexterum inter iuncturam manus S cubiti, S inter scapulas in modum Crucis , oleo Catechumenorum ἔ Electus postea discedit ab altari, atque redit regalibus indumentis vestitus , auditurus sacrificium incruentum ex thalamo eminenti sibi in Ecclesia parato; post graduale ab Episcopis & optimatibus ad altare iterum deducitur , ibique a Metropolita gladium accipit, quo subinde ab eodem cingitur , corona ejus capiti imponitur , sceptrum traditur , ductu Lque ad Thalamum , in solio per eumdem MetrCpolitam in thronizatur . Equidem dissileri non ausim , potiorem hanc Caeremoniam illa esse; omnibus enim numeris absolutam eam video , quam velut rudem , atque incipientem intueor apud Gothos, sacrae dumtaxat Scripturae morem sequutos , solamque sacri olei effusionem suscipientes a Metropolita , quem ad summum habuin se eos admonitorem suspicetur quis potius , quam assirmet. Si enim rexio jam cultu eonspicuus ad unctionem sacram Ren accedebat , fuisse is admonitus ab Episcopis , qui Comitiis Electionis

aderant, eredi potest, tametsi professo fidei ante sacram caer moniam facienda persita sum velit, quod Consecrator ipse Metropolita eum admonuerit juxta Romani Pontificalis instructio

37쪽

16 DE ANTIQUITATE

DissgRT.IU. ctionem , quod caeteroqui incertum , atque incompertum mi-CAp. I. hi esse fateor . χα. Unum id certum , atque exploratum habeo, quod Regia secratio e - haec consecratio , quam coronationem , benedictionemve appel- Gothi, initium ' re per me licet , quippe nullam de ejus nomine aut vi agitare 4mit . quaestionem vacat, seu interest , Catholicis accepta Regibus refertur. Non me latet, vindicari ab aliquo hanc gloriae partem Galliarum Regibus . At, praeterquamquod reclamat natura ipsa rei Gothos siquidem aliud non habuisse exemplum , quod sequerentur, praeter Israeliticum , olei super verticem effusio abunde comprobat duo mihi lubet quaerere ab huiusmodi vindice , quisquis ille sit. Si apud Gallos id moris viguit , quidni igitur documentum aliquod profertur unius saltem Regis consecrationem exhibens ante Carolinam stirpem Deinde Pippinus - ille , quem primum omnium liquet in Galliis esse inunctum a Bonifacio Moguntino Episcopo , curnam postea novam a Stepha - .no II. Romano Pontifice unctionem accipit Z Dumque aliquid mihi reponendum excogitatur iis melius , quae nonnulli hariolantur, fidenter ego assirmo , quod benedictio ista, quam vocant , apud Christianos Reges a Gothis primum incepta, ad alios subinde Reges admodum diversa pervenit. Et sane quae benedictio in aliis Regnis obtinuit, pro consecratione nunquam est habita ; sed apud Gothos, esset necne , consecratio suit cre- atra. dita , ut monumenta omnia testantur : Regnandique per sucrosanctam unctionem fuse erit potestatem: eademque semel imbutus Princeps , nequaquam consecrandus iterum visus suit: cujus rei praesentissimum argumentum suppetit ex confirmatione Ervigii Regis a Patrihus Concilii Toletani XII. facta . Ii siquidem, tametsi ageretur de absolvendis populis ab iuramento , quo se adstrinxerant ambani adhuc superstiti, ac propterea , ut majus compararent obsequium novo Regi, repetita hunc unctione coram omnibus Hispaniarum Episcopis , sacrare iterum potuissentς

tamen consecrationem illam primam generali decreto confirmandam , non autem repetendam constituerunt: ut, inquiunt,

qui ante tempora in occultis judiciis praescitus est regnaturus , nunc manifesto in tempore generaliter omnium Sacerdotum habeatur definitionibus consecratus . Quamobrem coronatio Regiac vulgari uti phrasi nunc demum juvat per manus Episcoporum , suam haud dubie originem ducit a Catholicis Gothorum Regibus.

cap. 1 a

38쪽

ECCLESIAE HISPANAE. IJ

IJueusque allata in Monarchiae Hispania ruin laudem, res consequitur quae, utquumque insignem & ipsa commendationem mereatur, quia tamen invidiae plena est, castae integraeque declarationis indiget, antequam proseratur. Profiteor igitur , me de Hispaniarum Monarchia septimi tantum secuti,deque illius aevi Catholicis Regibus verba facere, nilque in inedium afferre , quod coaevis documentis non inhaereat, quae an ullum suffragium prae-heant famosae quaestionis propugnatoribus , ignoro : id tantum scio , quod plenam Catholicorum Regum historiam conscribere me oportet, quod semel caepi. Reges igitur Gothorum , non modo ab Episcopis consecrabantur , sacrisque eorum legihus in solii fastigio incolumes , ut ex praedictis liquet, perseverabant ἔverum etiam si aut nequiter regnassent, aut sacros violare Ca nones ausi essent, ab iisdem Episcopis exautorabantur , populusque a praestito iis sacramento absolvebatur . Hinc est, quod celebris ea collectio Canonum in Hispaniis obtinens, quam dedi primo volumine , habet titulum satis perspicuum : De ultione Principum nequiter judicantium. Ouumuue argumenta non sint opus in fasis certis, duo Regum exempla , Suinthi lanis nempe , & ambanis, quae omnino suppetunt seculo eodem septimo , spectanda proponam . Sui nihilanem Regem , quia crudelisimam potestatem in populis exercuerat, exautoratum in Concilio esse, spoliata eius progenie omnibus facultatibus , atque honoriobus, ex superius dictis constat. Wambanis pariter exaut rationem indicabam nuper, de successoris Emigii consecratione agens . Hic vero , Princeps antea religiosissimus , quia sacrorum Canonum contemtor evaserat , manumque extenderat ad Episcoporum iura , Regno excidit. Injustum , levem, obstinatum , insolenti licentia hominem , Ecclesiastica libertate eum appellant Episcopi r Injustis Wambae Prineipis iussionibus. Fraedictum Priseipem eonsilio levitatis agentem . Consuetis obstinationibus de iste. Fro tam insolenti hujusmodi disturbationis licentia . Atque ea propter populos absolvunt ab omni sacramento, quo ambani obtemperare tenebantur . Ideo , inquiunt ,soluta manus populi ab omni vinealo juramenti, qua praeditro viro Uambae, dum Regnum ad e teneret, alligata permansit, hune solum serenissimum tavigium Priseipem obsequenda, grato servitia famalatu sequatur , ct libera . Haec equidem Regum depositorum exempla serio reputans ignoro , num autoritatem Episcopalem magis admirer, an sum- Tom.IL C mam

exaut orabatur

ab Episeopis,

mento .

expectata ex uin

39쪽

roratione , de ponebant regnum a Com. Tolet. V. cap. 3. Cone. Tu. xI I

Regum Cath lieorum pietas in Deum a

18 DE ANTIQUITATE

inam eorumdem Regum pietatem. Enim Uero Episcopis decernentibus relictos esse a populis Reges improbos , horumque sucis cessoribus obsequium praestari coeptum fuisse, negari non potest. Uerum iidem Reges suorum facinorum conscientia Episcopalem illam autoritatem praevenerant; ita ut, nisi lacum veritati velim facere , abdicasse eos Regnum, non eodem dejectos affirmem necesse sit. Neque alia rem narrant phrasi adversus utrumque Regem decernentes Episcopi .ve Suinibilane vero,aiunt S. Isidorus

caeterique Patres , qui scelera propria metuens, seipsum regno privavit, O poteylatis fasibus exuit. Patresque alii de Wamba-

ne sic loquuntur : amba dum inevitabilia neeessitudinis tenetur eventu ,suscepto religionis debito euus, O venerabili tonsurae Deroe signaealo cte. Iidem certe Episcopi, dum Suinthi la-nem se abdicasse ob metum suorum scelerum , & ambanein ineis vitabili compulsum necessitate regnum deseruisse a junt, clam nemine esse sinunt , quod Episcopale iudicium imminens uterque praevenerat ac proinde quanti esset Episcoporum potestas in Reges Gothos perspicue docent. Reges nihilominus maluisse regno exui, quam tyrannide usurpata , religionis atque Ecclesiae virorum o res fieri , quod praedecessores Ariani secerant, sum-rnae eorum pietatis indicium est . Quamobrem singularem illius Monarchiae felicitatem quis merita non prosequatur laude , quum videat, ipsos illos Reges, quos spiritus vertiginis in aris cum Pravum converterat, religionis non esse oblitos Uerum praecipuae hujus laudis partes sanctitati ac doctrinae Episcoporum debentur: inde enim populi obsequium erga Principes , inde Principum erga Ecclesiam reverentia, inde omnia religionis

incrementa derivabantur. Hac autem de re alibi agendum erit. Depromenda nunc esse viderentur argumenta certa hujus

reverentiae Principum in Dei sacerdotes . Praestat nihilominus de illorum pietate in Deum nonnihil praemittere . Hanc equidem egregiam laudem nequaquam multis persequar;nam infra de Conciliis agens, frequentia huius rei argumenta in medium asseram . Praeterquamquod, si Reccaredi pietatem omnigenam , Gundeinari studium ardens in domum Dei, Si sebuti amorem immensam pro Catholicae fidei propagatione , Chintilanis advessus hostes Catholicae religionis constantiam , Reccesvinthi lectionem meditationemque sacrorum Bibliorum , ae Wambanis

c quamquam ob violationem Canonum depositi ) sanctitatem velim singillatim exponere, modum capiti sero admodum faciam .

40쪽

Id tamen praeterire non debeo , quod celebre id cognomentum DingnT. IV. Catholiei, quo antonomastice appellant Hispaniarum Reges, Cap. I. non Pontificiae institutionis est,ita ut Sixto IU, Innocentio VIII, S Alexandro VI. quinti decimi seculi Romanis Pontificibus acceptum referant ; sed ab iisdem Pontificibus merito instauratum quia desueverat, longe antea Gothis ipsis tributum fuerat, ob cathoIicae religionis fervorem natura illis inditum. Idque ab aliis recte obseruatum esse video,qui Chintilanem,eo quod lege sanxerit, ad perfidiam Iudaeorum penitus convellendam, ut nullus in suo regno degeret, nisi catholicam fidem profiteretur , Catholia

eum esse cognominatum testantur . Sed ante Chintilanem annissere quinquaginta S. Gregorius Magnus Reccaredo gratulans , quod ejus pietate , atque opera , cuncta Gothorum gens ab erro- S. GreMe.

νe Arianae haeresis in fidei recta soliditatem translata est, prae v. F. aliis multis, haec illi ait: mum vestra taeeuentia eonstitationem quamdam eontra γudaeorum perfidiam dedisset, hi de quibus

prolata fuerat, rectitudinem vestra mentis insectere pecunia-νum fummam serendo moliti sunt, quam exeeuentia vestra conis temsit, ct omnipotentis vel placere iudieio requirens , auro ἐπ- noeentiam praetulit. Quamobrem Cardinalis Aguirrii senten- me.m p. Lx. tiam non ampIecti non possium, qui a Reccaredo eodem ad sua p. 3 18. tempora praeclarum Catholiei cognomentum derivat. Quod ut alaerius faciam , Concilii Toletani III. unanimes Patres stram hanc de re apertissimam sententiam mihi suppeditant: Cui a Cone. TH. III. Deo aeternum meritum, nisi vero Catholico Reeearedo Reti pr fNon igitur Chintilani ob Iaudatam legem , quam meritis effert laudibus Concilium Toletanum VI; sed Reccaredo , qui facile e. Net.o. Omnium successorum princeps pietate, ac Fidei catholicae ardo- v I re est habendus , titulus ille insignis , quo Hispaniarum Reges optimo iure utuntur , sexto exeunte seculo a Nationali Synodo est tributum . 'animadvertere illos decuit, quorum animos intem - XXIII.

Riva libido incessit indagandi, num Romani Pontifires rem Unde est pr tribuerint Ferdinando id cognomentum . Quamvis enim vis se 'R ',' Maurorum ingens aut in Africam transfretare compulia , aut in ωT. Catholicae fidei sinum recepta , iure comparaverint Ferdinando ac Reginae Isabellae eius conjugi Catholicorum titulum, qui Pontificia automate ad haeredes transiit: tamen ab antiquissima

Gothorum Regum pietate in Deum prosectum eta, Concilii nationalis Toletani sententia niti, ac Romanorum Pontificum C a valde Disiligod by COrale

SEARCH

MENU NAVIGATION