장음표시 사용
311쪽
De Descriptionibus. scerem. Nihil illa plana viridius. Pascuorum utilitas eam frugibus abibilit;& vix alibi selicior in gramina terrarum luxuries. Privatorum quoque sun- dos de more patrio perpetuae fossae, &pleraeque in marginitas arbores sepiunt. Maxime vias publicas altissimae populi a lateribus tuentur, ut de monte detpicienti perpetua facies hori
rum videatur, saltuumve factorum. ad ambulationis voluptatem . Praecipua
est tam varia viriditas, penὸ in diuersos colores diltributa. Nam quae longius absunt, velut caerula incumbentis Coeli facies opacat: propiora densiore fronde in arboribus n igra sunt, vel humi tenui herbarum virore nitemia. Sed pulcherrimum spectaculum praebebas ipsa Vrbs, inter eximias Europae celebrata , Londinum , innumeris domibus vix tamen populi sui capax. . UR'pe ad alteram Tamesis ripam late essi sum est , vicinisque annexum oppidis, di pene continua aedificia per quatuor milliaria protendens. Per hoc spatium non priuatae tantum domus, sed fana cubro fastigio eminent , & media Ciuitas tanquam umbone, ita praecipui templi mole distincta est. Plinius iunior ι. epist. i T. Laurem pinum villam suam .exactissime describit: aliam in ora T coram L 3. ep. 7,
312쪽
De Descriptionibus '. 189 QCurtius steriles AESOpti solitudines L .Felicem Arabiam l. s. pvio inferias loniam , illiusque pensiles hortos. '
tio . Haec tantum ad Fabulatores Pertinet, ac Poetas , quibus mira felicitas eli , nulli visa ieeta, templa, ct a ces, moliendis nouas etiam inueniendi plagas, nulli notas Columbo. Eadem ratione, qua Topographia , tractatur sim mo tanto magis excellit, quanto magis effingit similia veris. Lucianus Somniorum Insulam excogitauit, ibique Urbem, & Regiam Somni, lib. a. V rarum Narrationum. At eiusdem domum elegant i ssime describit Ouidius ib. ii. Metam.fab. 9.
Elt prope Cimmerios longo spelum
Mons cauus , ignaui domus, & penetralia somni: Quo nunquam radiis Oriens , m diu sue, cadensve Phaebus adire potest . Nebulae caligine millae Exhalantur humo , dubiaeque erepta scula lucis. ε
313쪽
2so De Descriptionibus Non vigil ales ibi cristati cantibus.
Euocat Auroram , nec voce silenti rumpunt Solichiue canes , canibusue sagacior Anser :Non fera, non pecudes , non motὶ flamine ramis. Humanar ve sonum reddunt conubtia 4 inguae. ' . Muta quies habitat .. Sam tamen exit ab imo. Rivus aquae Lethes, per que Meun murmure laben&Inuitat somnos crepitantibu Vnda . lapillis Ante fores. antri foecunda. papauer
Innumeraeque herbae , quarum de la . te sopo rem Nox legit, di spargit per opacas humida terras. Ianua ,. ne verso. stridorom. cardine reddat Nullα domo tota est custos ini limi-. ne nullus. At medio thorus est hebeno sublimis in Utro. Plumeus , unicolor , pullo velamine tectus,
Quo cubat ipse Deus. mpmbris Ianguore solutis. Hunc
314쪽
De Deseriptionibur. Isr- , Hunc circa pa1u' varias imitantia
Somnia vana iacent i totidem quot messis aristas, Sylva gerit frondes, eiectat litus a re
Simile est somni Antrum apud St, tium tib io. Thebaidos. Famae domum adire si libeat, dux erit Ouidius tibia Metam. Fabi 2 idem fugi*ndum Inui .diae tectum ostendet lib. a. Faλ ia. umalis Regiam Solis inuisere, illam si estim aperit initio. lib. 2. Ad inania ditis Regna, hinc in Elysios campos te deducet Virgilius lib. 6. AEneidos. Claudianus ad Speluncam Temporis Paneo 2. de laudibus Stiliconis . Tandem quoties per ignota loc Mente P regrinari volueris, leget Postias .
tro temporum; ut Noctis, Aurorae,
Hyemis, AEstatis, Adolescentiae , Virialitatis &c.. Describuntur Tempora per eorumta Adiuncta , praecedentia , concomitantia , subsequentia, & per esseeta . Si Ue-- 1i1 ex. gr. Descriptio habenda sit, res N a paeiss
315쪽
icies primo praecedentia , elapsae nuper 3yemis horrorem, inclementiam caeli, squalorem artiorum , concreta gelu flumina , scedos imbres, algidas pruinas,
congestas nivibus nives , naturam om-vem veluti senio confectam; quae ma roris argumenta evanescunt , ubi primum serenam frontem exporrigit sua uissima haec anni iuuentus . Hinc adeon comitantia descendes, amantes ianimitiores auras, dies puriori luce fulgentes, liquida fluentes unda riuulos , pietas flosculis hortorum areolas, luxuriantia virenti gramine prata , sylva Gque amoenissima frondium umbracula explieantes . His adde subsequenti scommunem viventium laetitiam, spes agricolarum excitatas, & datam colendis aruis alacrius operam ; clim feliciter vernans annus largiorem messem promittit, scecundae iam AEltati, ac diuiti praeludens Autumno, agrestiumque labores futurae ubertatis expectati ne solatur. Sin vero Descriptionem ducere malis aberietis, illa eadem Ueri tanquam causae adscribes, dicendo: meliorem hanc Anni partem detersa hyemis tristitia squalentem instaurare naturam ,
serenitatem, ac amoenitatem reuocare,
soluere gelida compede fluuios , arua doribus colorare , vestirc gramiue prλ'
316쪽
De Descriptionibus. 293'ta, frondibus arbores; ad argutissimos
concentus prouocare canoras aue S, &omne animantium genus exhilarare . Ita paucis Horatius . . Diffugere niues, redeunt iam gramina campis, Arboribusque comae. . . - . Mutat terra vices, & decrescentia ἐ ripaS Flumina praetereunt φ .
Plerunque Chronographia cum aliis Descriptionibus miscetur. Et humanarum quidem AEtatum DescriptioAEtho-43ceiam sere inuoluit. En exempla. ADOLESCENTIA. D. Ambrosio de Interp. S. Iob.
Haec aetas magis ad vitium lubricata esse consueuit. Habet enim pueritia in-nncentiam , senectus prudentiam, ipsa vicina adolescentiae iuuentus bonae existimationis latuitum, & verecundiam
delinquendi. Adolescentia sola est imualida viribus, infirma consiliis , vitio calens, fastidiosa monitoribus, illecebrosa delicijs . M.
317쪽
asin Descriptionibus. UIRILITAS.
Ex Iad larer. A Done Animorum eap. r. Exeipit Iuventutem stata aetas , ac vIrilis , media inter adolescentiae praecipi . tia, pondusque senectutis . In hac adeo
cum animo corpus viget , ut tunc domum vere hominem credideris , datamque in illorum annorum gratiam, quantacunque est mortalibus, vitam . Hic ingens corporum , di animorum mutatio; ut ciborum plerunque, ac vinluetatum alius tunc delectus, ita mores
alij, & in nouum efformatae cupiditates . Robustus animus, & veluti ab adolescentiae caligine em i ssus primum solet de anteactis erroribus atroci censura iudicare, mirarique se tam improuidδPotui sie peccare . Illinc statim utilitas poenitentiae, ει ruinas , quas iuuentus fecerat, emendantis sedulitas . opum , honorumque praecipuus amor est , &quasi nunquam de vita decessuri, ita . auidd ad illam subsidium, & ornamenta quaerunt. Simulare amicitias, sui iaque desiderijs imperare non alii magis
sciunt. Veram quoque sortitudinem , habent, castigato impetu , neque extincto, quo ad iram , vindictamque adolescentia seruebat. Tunc demum.
318쪽
De Descriptionibus. essuis integra, solarsque iudici j , non inci-
Iata torrente iuuentutis, non fessi codiporis aegritudine laborans. Cauta illis Vitia, ac plerunque nec Virtutem sue praemio colunt . At eum Temporis partes frequenti s me describantur minus frequens O curret ipsius Temporis descriptio , nee tam facile illius natura exprimi potest. Sinliosum hoc tamen, lubricumque a
monstrum , & aenigmati simile quoquo
modo adumbrare conemur. Tempus.
O Tempus tam vitae nosset intimum, tam idem infestum; Iam praesens, tam fugax , tam labile, tam indefessum s rerum intereuntium parens idem, & decoctor , vorax citra fabulam Saturnus, qui quae gignis absumis s cuius edacistatem nec subiecta dentibus marmora , vel deludunt, vel satiant. Quid unquam hoc tempus est in tot partes diuisum . quarum primae nunquam rediturae ce serunt, succedentes in incerto futuri latent, praesentes notari vix possunt, cum iam desinant esse, Cum primum
esse dicuntur ρ Hoc tamen quidquid est fugitiuum , & anceps operosa dimensione secamus in horas, partimur ines dies, dii tribuimus in menses, diger,mus in annos, extendimus in aetates di-
319쪽
196 I e Descriptionibus. Ialamus in secula. Sed hoc idem, quod tam longe , lateque diffundimus, quam breuem sui nobis permittit usuram λ Si totam illius summam colligas, tot subductis rationibus, an quidquam tibi superest, quam praeceps momentum λ Et metiri sortasse illud poterit humana solertia, nunquam morari. Clepsiam mi- dijs , Clepsydrisque inclusum cum puluere labitur, fuit cum undis: Sciaterico si=lo astixum evanescit cum umbris, machinis illigatum vibratur cum rotis3 nullusque adhuc Archimedes funibus, libramentis, ponderibus fugientis velincitatem retardavit. Agenouus Iosue refraena Solis equos, & caelestium odibium vertiginem siste, ut aliquam tem pori moramini jcias. Mira loquimur,& naturae viribus negata . Sola Virtus illius fugam, si non cohibet, occupat, di per momenta dilabens arripere sestsenat ad beatae meritum aeternitatis. Prolixiorem aliam Temporis Descriptionem facilius desumes ab eiusdem effectis. Quis enim innorat rerum humanarum vices, & clausam temporis finibus mortalium vitam, & euersas . moles, urbesque solo aequatas, & mutata Imperia, vixque superstitem magnarum rerum memoriam' omitto notissima similia, sagittas, Vndas, auram,
320쪽
stimum, quibus illius velocitas, leuitasque signatur. Et ne semper iniquum nobis Temptis accusemus, verti potest in illius laudem Descriptio, si quae a Lfert bona recenseantur Nempe hoc idem maxima quaeque sensim perficit, lenit aspera , meliora reducit, Vittutem, & Veritatem persaepe latebris mersas euocat in lucem &c. De his plura Ouidius lib. 4. de Tristibus elet. s. t Tempore ruricola patiens sit taurus
Praebet oe incurvo colla premenda iugo oec. Alia quoque ratione Tempus describere poteris, illius formam e iungendo, sed exprimendis eiusdem propricta ibbus , & effectis accommodatam; quanuis Chronographia tunc. in Somatopoeiam Vertetur 3 qualis haec esset ad Iutorum ferme ingenium descripta Temporis imago .
Longaevus hispidusque Senex disci Lium marmor insederat, nobilis ruinar ragmentum . Egregi j operis basis fuisse videbatur, magnis nominibus inscripta , quorum corruptis characteribus', damna testabatur annorum , maculoso
praeterea situ, muscoque deformis. Ille tetrico , demissoque vultu sparsa rude-xa, fractisque fascibus confusas ligoni bas secures fastidioso supercilio spectu