Georgii Raguseii Veneti theologi, medici, et Patauinae scholae philosophi ordinarij Epistolarum mathematicarum seu De diuinatione, libri duo. Quibus non solùm diuinatrix astrologia, verùm etiam chiromantia, physiognomia, geomantia, nomantia, cabala,

발행: 1623년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

iis Georgij Ragustii

beneuolo fouet: fit illi inimicus iri

Librat familiaritatem, atque neces , situdinem maximam cum illo con-

trahit in Scorpione : in Sagittarione aspicit illum quidem: in Capricorno acerbe, & penitus odit3Proh Dei atque hominum fidem, quid aliud est hoc, nisi rerum ordinem Ieruertere, &nouam Philosophia, nullis iactis fundamentis, aedificare Non agit planeta in astrum sibi proximum, aget in distans 3 Est unus planeta sub hac C li parte alteri amicus , sub illa inimicus Z Profecto aut ego nihil plane capio, aut maxima

est istorum stultitia. Recurrunt statim ad variam luminis proiectionem , quo planetae maxime agere dicuntur. Ego autem subinde percontabor illos, quidnam putent esse planetarum lumen Corpus ne aliquod subtile, quod eorum corpora

penetret An quasi liquor fluxilis

erit s

122쪽

De Divinatione. Lib. c. n3 erit, qui cum alio facile misceatur An aliqua potius qualitas, quae compori aflixa, illud aut afliciat, aut i ficiat3 Sane horum aliquid aflirmare

mihi videntur, cum statuerint ex va ria mistione radiorum, mutationes

non paucas in planetis fieri , indeque apud nos essectus varios exoriri. In Philosophorti in autem scholis, a quibus & ipsi natura luminis disce- sophos Vi iee debuissent, hoc tanquam ratum de Aes cap. habetur, lumen nil aliud esse,quam 7

actum perspicui, & perfectionem corporis luminosi: quamuis illud

nondum satis definitum, sit ne acci dens, an substantia. Nos illud accipiamus, de quo inter omnes conuenit, lumen videlicet perfectionem esse corporis luminosi: aut si nolint Astrologi esse perfectionem, Vocet imperfectionem , quia eodem redibit ratio, eos plane coarguens. Si enim tantiun luminis,lantum perfe-

123쪽

ctionis, aut imperfectionis, bonit Iis , aut malitiae affert, nonne quo magis lumen augebitur, eo magiS bonitas, aut malitia multiplicabitur Quomodo ergo hexagonus aspectus bonus est, tetragonus malus, trigonus optimus, diameter pessimus 3 Sed dicant, obsecro, si a radiorum proiectione planetarum beneuoletla,aut odium naicitur, quosnnam radios poterunt caeteri planetae

in Solem proij cere, q ui splendidissi

mus est, &autor lucis Quomodo Sol iniuriis assici poterit,cum sit Rex planetarum Ex conspicuis, opinor, Lunae, Solisque aspectibus, qui varias in rebus nisce inferioribus mutationes essiciunt, varietatem aspectuum in reliquis planetis Astrologi acceperunt: sed quam grauiter hal lucinati sint, non est dissicile ostendere. Luna, Vt te non fugit, corpus est simpliciter opacum, & omne lu-

124쪽

. De Divinatioste. Lik g. id hien, , quod habet, a Sole recipit cumque sit prcype nos, Grum non

est, si, pro varietate lu- quoque elementarem re dificiat. Reliqui vero planetae proprio lumine lucent , propterea non eam habent aspectuum rationem, aut ii 1-ter se, aut ad Solem, quales habent inlucem luminaria. Silente Luna, aut

Soli ex diametro opposita, vel ab

eodem tetragona radiatione affecta, mutationes varias in aere conti

gere dicunt, quatenus plus humoris, vel minus ex terra , & aqua haurit. Rectὸ id quidem, & summa

cum ratione. Ex aspectu autem quadrato Martis ad Venerem , vel ex

diametro Saturniad Mercurium,auzad Iouem, aut ad aliquam domoru Natiuitatis, calamitates, atque peri' cula magna portendi, unde id eliciat sane non capio. Distinctis numerorum ptoprietatibus hanc varietatem

125쪽

Iulius Fidimieus liba Astrolog.

significandi, atque item efficiendi,

adscrips erunt nonnulli, ut Firmicus. Sed a numeris naturales rerum virtutes non proficisci, docuerunt Phi

losophi omnes, qui solidam Phil sophiam professi sunt: quinimmὁ &

Ioannes Picus, qui alias numerorum virtutum acerrimum propugnato

rem se praebuit, id ipsum apertissime

confirmauit. Eandem varietatem musicis consonantiis recetiores qui

dam tribuerunt: sed quam futilis sit

eorum ratio, iam Picus satis dudum ostendit. Etenim secunda vox a Musicis inter dissonantes numer tur, quemadmodum septima,& vndecima. secundum vero signum,&octauum apud Astrologos nec consonantiam inuicem habent, nec diu sonantiam; cum neque bonum,neque malum aspectum essiciant.Quaena igitur similitudo est inter signorum distantias, & musicas rationes

126쪽

De Divinatione. Lib. I. IIT Ptolomaras, & qui eum fecuti sunt, ex signorum natura varietatem as pectuum acceperunt; ideoque hos honos, illos malos appellarunt, quia ex conuenientibus, aut discrepantibus signis constituuntur. At debilior est haec ratio omnibus aliis: namque

in Caelo signa nulla sunt, et si quae sunt primi mobilis partes, quae signa Vocantur , eae profecto nnilis quintpraeditae qualitatibus, nullo sexu, ut iam superiore epistola ostendi. Sed fac, ibi revera signa esse, & illa quidedistinctis qualitatibus insignita; attende quam vana sit, & fallax aspeetuum obseruatio. Sextilem aspectu inter bonos numerant, oppositio nem inter malos: expendamus qua

so signorum naturas. Ab Ariete ad Geminos est aspectus sextilis, ab Ariete ad Libram oppositio: Gemini autem, & Libra sunt signa eiusdem Triplicitatis,nempe aeriaei quor

127쪽

modo ergo hic pectus est malus,&ille bonus, cum ambo ex signis eius. dem naturae conflati sint 3 Rursus quaero ex illis, quaenam signa magis dissident inter se, Aries ne, & Cancer , an Aries, & Libra Z Sane si suis principiis niti velint, Arielem, εο Cancrum signa esse magis opposita, respondebunt , cum alterum ad igneam , alterum ad aqueam Truplicitatem pertineat, Libra vero ad aeriam Si igitur a natura Signorum accipiuntur aspectus, cur tetragonum Vocant malum , & inchoatae inimicitiae, diametrum v ro pessimum, & inueterati odii, cum res

opposito modo esse deberet λ Multo sur dici possent: sed haec arbutror se ere ad doctrinam Astrologorum , de planetarum aspectibus, confutandam. Vale, que, ut soles, ama. Patavii vet. Kalendas Ianuarij Μ. Dci.

128쪽

De Divinatisne. Lib. r. ii'

Vincentio Blanco, Veneto Equiti. EPIsTOLA IX. I Dave Retrogradationem, neque Com

bustionem quicquam infelicitatis, aut incommodi planetis a ferre.

RE DI Iss B te tandem incol mem ex Gallia, votique compotem factum esse, gaudeo vehementer , & tibi gratulor. Nil aurem mihi iucundius accidere poterat, quam quod tuas literas acceperim Venetiis missas: ex hac enim vicinitate sp ero fore, ut necessitudo, & familiaritas nostra cito renovetur, at ue intermissa dudum a nobis Astrologiae, aliarumque rerum studia, crebrius exerceantur. Phil sophi in angulis otium consumunt, tu autem ne in itinere quidem vaca- se potes, cum scripseris, te LugdL H uile

129쪽

num proficiicentem cum 'Astrologo quodam , de variis planetarum affectibus, & praecipue de Retrogradatione, &Combustione disputasse. Legi libenter Disputationem quam ad me misisti: expendi rationes utrinque, atque adprime videor mihi sententiam tuam cognouisse. Quoniam autem istius me contrΟ-

uersiae arbitrum adegisti, explicabo paucis quid sentiam, libere tamen, ut soleo, ne adulationis labe foedata sit amicitia nostra. Retrogradationem planetarum neque maximum arbitror infortunium, neque combustione maius: immo ab nuiusmodi affectibus censeo, planetas ne vilia quidem incommmodu perpeti posse. Ad Retrogradationem quod a tinet, puto , id tibi cum praecipuis

Astronomis conuenire, tunc planetam retro commeare, cum Perugaeum tenet, contraque signorum

130쪽

De Diuinatione. Lib. r. 1Mordinem in inferiore parte sui epicy-eli mo uetur. Cum enim planetarum sphaerae ex tribus orbibus, aequante, deferente, & epicyclo conflatae sint, habet suum quisque orbis motum distinctum, & illum quidem ad regulam factum. Hincque accidit, ut

pro orbium varietate,motuumque

distinctione, planetae nunc progredi, interdum regredi, quandoque etiam stare dicantur; cum tamen eorum cursus perennes sint, nullo puncto temporis intermis . Iam vero Astrologi de corporibus caelestibus, perinde atque de humanis, ratiocia nantes, aegrotare aiunt planetam,a que debilitari, cum retrocedit, fi rique tanquam virum infirmum,

stupefactum, licitum: et si quod

bonum ante praestiterat, illud sensim , magna patientis iactura eripere, atque abducere. Similem etiam faciunt retrocedentem planetam

SEARCH

MENU NAVIGATION