장음표시 사용
131쪽
homini negociatori,urbem aliquam petenti, qui dum, suborto impedi
mento, paulisper regreditur, quoniam ea retrocessione a principali suo fine dimouetur, maius incommodum sentit, quam si per saxosas,& asperas vias iter fecisset. Ego vero figmenta haec omnia existimo, cum nulla sint ratione munita. Primita quia, si Peripateticis credimus, corporibus caelestibus nullum impedimentum accidit,nulla violenti Malio, qui planetas perpetuo retrocedere, atque adeo aduersa fortuna uti, dicendum esset, cum ab Oriente in Occidens, contra signorum ordinem, primi mobilis motu continuo volvantur. Si retrogradatio,qua in iis est, planetas debiles, atque imbecillos reddit , cur non semper languent , eum Perpetuo retro radi incedant γ Tantam vim ha- et parua illa retrogradatio , quae
132쪽
De Divinatisne. Lib. I. u tunc accidit, clim in inferiore parte Orbis Epicycli mouentur ε, illa vero magna, atque perpetua, quae fit primi mobilis motu , nullam habebit Prςtereὶ quomodo planeta retrogradus vim suam in agendo remitaret, cum eo tempore miniis a terra
distet 3 Quanto enim agens est patienti vicinius, tanto impensius agir, sie docet Philosophia, immo experientia ipsa. Denique, si Mars, in
Aquario existens, reuertatur ad C pricornum,haud certe essio, quodnam illi detrimentum retrograda. tio afferre possit,ctim ex Astrologorum doctrina, in eo signo eleuetur, sitque in magna dignitate constitutust Non ergo retrogradatio natura sua bonum, aut malum, fortem, aut
debilem planetam facit e s qualis
enim ipse est, talis remanet, ubicunque ponatur: ὶ sed eius duntaxat vi
133쪽
tutem transfert. Mouet intellige tia quaeque suum orbem continuo motu , aequali semper intensione virtutis: haec velocius, illa tardius, haec ab Oriente in Occidentem, illa contra: non laborant tamen in mouendo, nec quicquam est, quod e rum motum retardare possit. Ex
variis itaque motibus distinctorum orbium, mirabili consensu, & hammonia factis integer quasi motus totius sphaerae constituitur, quo planeta, & terram quotidie circuit, &modo Australibus, modo Septentrionalibus fit praesens, ac denique
ad Mundi centrum nunc accedit, nunc ab eodem recedit. Privati fines vari j quidem sunt, uniuersalis ramen Unicus, quem omnes intelli gentiae suis motibus assequuntur: sic enim expediebat rerum uniuersitati, ut Mundus variis defluxibus conser-
uaretur; tantum abesti Vt retrogra
134쪽
datio quicquam mali planetis, aut
mortalibus afferat. De combustione vero pudet me certe dissereret &pueriles Astrologorum ratiocina tiones in medium proferre. Combustum appellant planetam , cum minus sui orbis dimidia parte, siue ante, siue post a Sole distat: tuncque
aiunt, carere viribus,similemque eL.
se viro sceleribus notato, atque in carcerem detruso. Qua ratione id assirment, prorsus ignoro: sed p to, eos, Regum, atque Imperatorum more sententiam dicere, quorum voluntas non scripta lex est, inprimis summopere mihi displicet in
corporibus caelestibus Combustionis nomen : nec satis capio , quonam pacto solares radij, qui salutares, atque benefici sunt, planetas ita assiciant,ut eos infirmos, debiles, &viribus vacuos reddant. Habent ne planetae distillationibus obnoxia ca-
135쪽
pita, ut a radijs solaribus patiantur Calefacit quidem Sol, & comburit quaecunque in hoc inferiore mundo ad eius radios excipiendos parata sunt: sed hoc accidiimateriae vitio. At in mundo illo superiore nulla est
materia: & si quid est, quod aliquid
assciat, illud sane perficit, non etiam dissoluit. Hallucinantur quoque Astrologi , quoniam fortasse arbitrantur , planetas, ob Solis vicinitatem, lumine destitui, quasi a Sole,
perinde atque Luna , lumen reci piant: quod tamen quantum a ratione absit, te non latere certo scio. At lumen maius, inquiunt, occupat minus, & propterea planetarum de- suxus saltem impediuntur, dum Solinimium appropinquanti Caueantheic Astrologi, ne inuicem pugnantia dicant. Coniunctionem radi
.tionum omnium validissimam putant, & planetis cum Sole omnino
136쪽
copulatis vires conduplicari perhibent ; quomodo ergo , si paulispera Sole distent, eisdem defluxus adse
mitur Quod ego denique ferre nopossum, illudi est: combustos planetas quasi viros infames esse, & viribus spoliatos. Bone Deus, si Sol tanquam planetarum Rex ab Astrologis constituitur, nunquid ratio postulat, ut quo magis ei planetae fiunt in intimis, eo maiorem vim,& potestatem obtineant f ne Rex turpium, atque scelestium ciuium societatem feret Vide igitur,quam temeraria Astrologi de corporibus caelestibus effutiant , quantaque illis fides habenda sit, qui inconsulta
ratione ad arbitrium loquuntur. Da operam , mi Blance, verae, ac
solidae Astronomiae , atque istas Astrologorum ineptias, tanquam ingenij tui indignas epulas prorsus abiice: Etenim & doctior &
137쪽
tig . melior euades, si tempus in rebus futilibus & commentitiis non teres.
Vale, scitoque te mihi rem pergratam facturum , si non patieris in termitti literas, meque ad pristrinos labores reuocaueris. Patauu Kalendis Mariij. M. DC. X. Hernesto a Shendorf, Belgae. EPIsTOLA X. Capiti, Caudae Draconis nullam inessse agendi vim atque adeo A'ologorum praedictiones , ut Amptas , inanes paeni tus esse.
V τ te bene valere gaudeo, ita
vehementer doleo , fratrem tuum ingrauem, & nec opinatum morbum incidisse. Eo autem magis assicior , quod videam , sulpiciari te, illum aut veneno, aut Veneficus
138쪽
ficiis infectum esse: nimirum quod
in eius natiuitate Mercurium te ob- η seruasse dicas una cum Cauda Dra- P, Ticonis octauam domum ioccupa
tem, quod quidem exitiale signum est apud Astrologos. Si nullum
aliud nabes euidentiussignum, pra ter Astrologorum obseruationes suspicionem deponere facile votes: nam ut multis in rebus circulatoresisti itapraecipuein iis, quae de Capite , ω Cauda Draconis conscripserunt, Vani,& mendaces reperti sunt. Si fuerit, inquiunt, in octava domo Caput Draconis, coniunctum Marti, aut Mars illud tetragona, vel odi posita radiatione affecerit, natus aut suspendetur , aut capite plectetur, aut certe gladio confodietur. Vidi ego in tribus Natiuitatibus :has ipsas astrorum constitutiones, & tamen
noui homines illos, & moratos, &
ingenuos, & probos, qui fatali sorte I
139쪽
suorum Iu- bidinosum, & incontinentem futu- ,
diciorum. . . . ' . . -- . . c
rum dicunt, in cuius NattultateLue
rit Venus cum Cauda Draconis in
Libra, sine ullo Iouis aspectu. Ego aute hos stellarum situs ad unguem
in multis hominibus obseruaui, qui . tamen toto vitae suae curriculo sapi tes moderatique extiterunt. Alia citat ' multa. de Capite, & Cauda Draconis effutiunt, quae sine risu vix explicari queunt. Caput, exempli gratia, masculinum esse, Fortunam, Iouis,& Veneris naturam redolere, & d nique Regnum, atque diuitias mul- . tas significare. Caudam contra fodi
mini nam esse, malam, Saturni, &Martis naturam participare, pauper talem, & miserias portendere. Ru aiozιέ. sus Caput Draconis cum bonis planetis bonitatem augere,, cum malis malitiam . Caudam vero cum bonis bonitatem,cum malis malitiam mi-
140쪽
De Divinatione. Lib. r isinuere. In his autem quae ad vitae lonitudinem attinent , Caput pes mum arbitratur, propterea quod duodecimam partem illorum annorum imminuit , quos benigni planetae, pro sua liberalitate concedunt. Quid putiis q uaeso, Heroeste, esse in Chelo Gaput, & Caudam Draconis Times fortasse aut capitis dentes , aut caudae venenum Si veteribus Astronomis credimus, nil aliud haec sunt, quam duo puncta, in quibus duo circuli, cogitatione ficti, AEquans nimirum, & Deferens in ecliptica linea sese interse Cant. Quoniam autem intersectionis figura in medio lata est , & versus finem angustior , idcirco ea ipsa ab
Astronomis Draco nuncupatur :puncta veno intersectionis, alterum caput, .alterum cauda. Iam vero