장음표시 사용
91쪽
peritos , circulatores , ego auteni pro mea uniuersam affero Philos
, phiam. Lucium Bellantium citasti, virum indoctum , ut abunde t stantur quae scriptione non digna reliquit, patriae inuisum,ciuitate pulsum , exulem , sceleribus factisque
notatum. Ego autem in medium profero Ioannem Picum, hominem integerrimum, innocentissimum,re.
ligiosissimum, atque doctissimum, qui uniuersam Astrologiam,& pa
tes istas validissime confutauit. De Pico certo scio tam male non iudicabis , ut in eius sententiam contunuo pedibus eundum non esse velis arbitrari. Vale Patauij XID. Κ lendas Augusti. M. DC. xVmo
92쪽
De Diuinatione. Lib. E. DFrancisco Vianelio , Serenissimae Reip. Venetae a SecretiS. EPIsTOLA VII. Planetarum dignitates ab Aprobus traditas , nullas esse.
IDEM sentio , Vianelle doctissi
me, de planetarum dignitatibus, quod de tota diuinatrice Astrologia, hoc est vanas esse . sponteque ac perperam ab Astrologis confictas esse. Acerbum hoc fortasse tibi videbitur, qui ut in plerisque discuplinis exercitatus es, ita te pene totum Astrologiae dedisti: attamen, si mecum libere philosophari volu tis, non dubito, quin, vetere opibnione deposita, rei veritatem sis fi cile consecuturus. Consideremus, obsecro, planetarum gignitates prascipuas , atque illarum originem sin-
93쪽
gillatim pensitemus: hinc enim per spicuum nobis fiet, sintne illae adtationem , an potius ad libidinem excogitatae. Planetarum dignitates praecipuς, & illς quidem simplices, ut optime nosti, quinque sunt, Domus, Exaltatio, Triplicitas, Terminus, Facies: ita Astrologi appellare
ipsas consueuerui, ne ab eorum Vocabulis recedamus. Domum appellant locum , naturae cuiuscunQue planetae maxime congruentem, ubi scilicet planeta maiorem Vim, ac potestatem exercet. Cum autem tot
sint caelestes domus, quot sunt Z diaci signa , planetς vero tantummodo septem, ubi primum Soli, &Lunae, tanquam principibus planetis , singularem ac propriam cuique domum assignarunt, reliquis deinde, ut diu, noctuque commodam habitationem haberent, binas cuilibet concesserunt. Attende quςso
94쪽
De Divinatione. Lib. r. 8yrationem. Ex duodecim signis Zo .diaci, duo,inquiunt, c teris potentiora, & essicaciora comperta sunt, cum propius ad verticem nostrum
accedunt,ut pote in quibus sol apud
nos calorem maximum excitat: ea
autem sunt Cancer & Leo. I I c igitur signa, tanquam apta & accommodata domicilia luminaribus tribuerunt.Soli quidem Leonem,cum sit signum igneum , masculinum,
diurnum. Lunae Vero Cancrum,cum
sit aqueum, foemininum, nocturnum. Mercurio , quoniam Lunς proximus est, & Solem semper comitatur , cum ab eo nunquam plus gradibus 28. recedat , idcirco Gemi- nos, & Virginem, tanquam conuenientes domos ascripserunt : hoc
enim simum Leoni, illud vero Cancro proximum est, quς luminarium regiς statuuntur. Veneri dederunt Taulum , & Libram, quia
95쪽
hςc signa sexangulari radio luminarium Gomos aspiciunt, quorum V nus amica eae Mitto csterorum
planetarum domos, cum in tabulis astrologicis satis manifestet sint. Cς-terum ut in propriis domibus plane-tς vim maximam habent, ita in signis oppositis, ex Astrologorum doctrina vehementer debilitantur, damnumque maximum patiunturivi Sol in Aquario, Luna in Capri Corno, Saturnus in Leone, & Ca cro, & eodem modo de reliquis. Secunda dignitas est, ut ipsi aiunt, altutudo, seu exaltatio: qua dum planeta praeditus est, quali quodamodo exultat, cum reperiatur in signo, ad propriam vim exercendam idoneo; tuncque in aere , caeterisque rebus manirestas mutationes facit atque producit. Dicunt igitur, Solis exaltationem esse in Ariete , quia cum signum ingreditur, veluti laet
96쪽
re incipit. Exaltationem Lunae esse in Tauro , quia Taurus succedit Arieti , & Luna succedit Soli, quoniam post ipsum in rerum generatione secundum locum tenet. Saturnum docent in Libra efferri, quoniam cum frigoris autor sit, gaudet signo opposito altitudini Solis, qui est autor caloris. Venerem in Piscibus, quoniam cum natura sua humorem gignat, dum sub signo humido reperitur , gaudio quodammodo , atque laetitia perfunditur
Iouem insuper in Cancro, Martem in Capricorno , & Mereurium in Virgine, iis rationibus, quas te apud illos legisse, certo scio. Tertiam dugnitatem dicunt esse Trigonum,seu Triplicitatem. Est autem Triplicitas trium signorum copulatio, trino aspectu sese aspicientiam: in quibus 'rium est moleste, alterum fixum,
97쪽
reliquum commune. Porro c.m duodecim signa sint, quatuor constituunt triplicitates, quatuor elementis respondentes. Primam vocant igneam , ex Ariete, Leone, dc Sagittario constantem. Secundam aeriam, ex Geminis, Libra, & Aquario. Tertiam aqueam ex Cancro, Scorpione, & Piscibus. Quartam terream, ex Tauro, V irgine, & Ca- Ptolomaeus pricorno. Cuique triplicitati duos dominos praeficiunt,ita ut eorum es reri primum locum , alteri secun dum assignent. Igneae triplicitatis primum dominum dicunt esse Solem, secundum vero Iouem, si tamen Natiuitas, aut reuolutio diu Arube, in Π rem autem opposito se hab dominis Ni re modo, si nocturna. Arabes, tam
dissentium diu, quam noctu, huius triplicitatis
v a.' Ald . dominatus Martem quoque aut Sa- με - est xumum participem faciunt,a quibus ma& bu tamen Ptolomaeus dissentit, sic
98쪽
De Divinatione. Lib. I. Detiam in aliis triplicitatibus, Ut apud ipsos videre est.. Termini, seu fines planetarum,sunt certi gradus signorum, in quibus planetae dignitatem quandam , & quasi praerogatiuam habere dicuntur. In statuendis autem planetarum finibus no consentiunt Astrologi: alios enim posse runt Chaldaei, alios AEgyptij, alios Ptolomaeus. Asseram exemplum
terminorum .AEgyptiorum quibus maior Astrologorum pars subscribere videtur. Signi Arietis gradum
6. Ioui quodammodo consecratum esse dixerunt, V eneri ia,Mercurio do, Marti 21, Saturno 3O, atque ita in reliquis signis. Facies est ultima dignitas, cuius institutio huiusmodi fuit. Cum signu quodlibet so gradus co-
tineat, Vnum quemque In tres parte
praecipuas diuiserunt, quas decanos, seu facies appellarunt, eisdemqud distinctos dominos praefecerutq Pri-
99쪽
mae igitur facies Arietis praeesse Maditem afferunt, Secundae Solem, Te tiae Venerem, atque ita de aliis. Cur sim haec dicta sint, sed tamen satis ad Astrologorum nouitia inuenta, eademque ordine refellenda. Quod ad domos attinet, si Zodiaci signa, quae tanquam planetarum regiae ab Astrologis statuuntur, astra aliqua, aut sidera essent ; adduci facile pos semini existimarentialiquam eis vim
aduenire , dum signis illis directe subiiciuntur. At vero quidnam aliud sunt Zodiaci signa , quam aequaleSprimi mobilis partes, & illae quidem
simplices, ac uniusmodi Hanc autem Caeli partem , tanquam pro priam domum,Soli adscribere,illam Lunae, aliam Saturno, & reliquas caeteris planetis, in quibus veluti cinnes in latibulis suis, maiorem agendi
im,ac potestatem exerceant, nonne
illud insanire est 3 Admitto quidem
100쪽
De Divinatione. Lib. r. 9Iab unoquoque planeta,praeter motum, &qucem, uniuersalem etiam vim in haec citima defluere: quae ta men propriae cuiusque naturae, non item loco, & situi refertur accepta.
Habet Sol, exempli gratia, vim calefaciendi, aurique producendi: in quacunque Caeu parte reperiatur, eadem semper & aequali virtute pollet , quoniam illam habet ex lese Quod autem in hoc signo magis, in illo minus calefaciat, hic aurum gignat, ibi non gignat, id variae lo-
Corum, atque materiae assectioni tribuendum est, non quod ipse maiorem agendi vim aut acquirat, aut amittat. Cancrum, & Leonem inter principalia signa enumeranx, quia cum ad verticem nostrum accedunt , sol maximum apud nos ca
lorem parit. Hic in primis illud