Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

641쪽

DE PARADox Is SECTAE SEN. seponere aliquamdiu, & odiosissimis litibus me immergere & prope sui care coactus sim. Quoe- venit, ut raro, si quid novorum librorum in lucem prodiret, perlegere potuerim, quemadmodum Noctes tuas nondum etiam integras perlustravi. De D. Sennerti scriptis legi aliquid: Ansam tame mihi praebuisti, ut, dum hic moror, pleraque perlustrarem, quamprimum domum venero otium qu actus fuero, utrumque librum diligentius a capite ad calcem perlegam, & quid inter legendum notare potero ad te perscribam. Interim utriusque vestrum mihi placet institutum. Video enim utrumque hoc agere, ut litium & controvorsiarum inter Galenicos & Para celsicos modus statuatur,&ipsa veritas, quae in omni re non nisi una esse potest, in lucem producatur. Hoc te tamen laudabiliori disquisitionis modo &ratione, quam Senuertum, quantum quidem ego . hactenus perspicere potui, praestitisse, sine adulatione adfirmo. Tu enim, quod veritatis indagatorem decet, omnes effectus ad rationis trutinam diligenter examinas, Neam demum veram experientiam ducis, quae cum ratione consentit. Ille vero statim in .

pro emio qualis in progressu futurus sit apertum fatacit. Nam cum pluribus de Aristotelicorum & Galenicorum circa hypotheses suas pervicacia,& Chymicorum sua dogmata absque ullo rationum stabilimento disserentium confidentia & audacia dixisset,

tandem se media via iturum, & unice veritatem inquirere veste promittit: quasi vero medium esset inter contradictoria, aut sibi non contradicerent illi, quorum alter negat, alter adfirmat thesin. Hic si . media via ire velit, verum ipsum dividi oporteret, , ita

642쪽

-o e DIs P v TATIO VI. ita ut semiverum & semifalsum constitueretur,quod cum absurdum sit, veritatem nunquam inveniet,nisi alterutri parti, in qualibet re controversa , totus adhaereat, sive a Galeno stet, si ve a Paracelso.

'Neque enim quisquam philosophicis disciplinis

mediocriter imbutus, tam absurdus est, ut omnia

quae a Chymicis exhibentur & parantur sine discri- . mine & indifferenter abjicienda existimet, sed ratione duce,si quid fiat disquirendum judicat cu)us vi& potestate fiat, naturalinean divina, an diabolica cum varias passim apud curiosos diaboli elusiones& praestigias animadvertere liceari quae pro naturalibus verae solidaeque scientiae cupidus sibi obtrudi

non patietur.Ideoque non opus habuisset Sennertus sibi ab Arte, ejusque sectatoribus adeo metuere,

quasi unquam ab illis deceptus fuisset , decipique

. potuisset. Cum enim selis rationibus nitantur, si eas' satis validas non esse deprehenderet,sortioribus impugnaret & errantes in viam reduceret. nemo enim

ad assentiendum cogitur,quemadmodum illi praestigiatores facere silent; qui suis imposturis absque ra- tione imo contra omnem rationem, fide sibi haberi postulant. Rectius igitur fecisset Sennertus, si vestigiis Aristotelis & sectatorum insistens, quemadmodum tu facis, nihil intra naturae limites aut territorium pateretur quod naturae principiis non consentiret, i multo minus quod iisdem adversaretur, verum callide hac egisse videtur & astute, ut liceret, quoties lubitum esset, bruto quodam impetu, excusso rationum jugo transfugam agere , & in Paraceis, ejusque mancipiorum castra transire, & si mimus humaniter ibi acciperetur redire ad signa Philo- 1opborum.

643쪽

DA PARADoxas SECTAE SEN.sophorum. Quod in apparet, quod ex monstro si Paracelsitarum opinionibus ipse monstrosissimas amplectatur, & absque ratione adserat. nihilominus interim dicat non suffcere aliquem effectum adesse, sed de causi eius inquirendum & an naturali vel dia bolica potestate fiat dispiciendum esse & oportere

rerum naturalium essectus non tantum τή gσειρα,verum etiam τῶ λογω explorare.

Quod si Sennertus feci siet, nun quam sibi fabulam de rosa spirituali aliisque herbis in vitro supputatulantibus tam temere, etiam cum dispendio existimationis,sibi perseaderi passiis esset, neque credidiL .set tam facile magneticae curationis magistris & praestigiatoribus. Quibus enim quaeso rationibus quicquam horum firmare poterit ρ minimum diluisset tuaS pro contraria opinione allatas, si suas adducere non potuisset. Ita enim clansuevit Aristoteles, qui quoties rem quampiam difficilem persuadere intendit, prius tollit rationes contrarias,deinde adstruit &roborat suas. Magneticas curas in genere saltem approbat, exemplum particulare, quod ego quidem obiter saltem quaedam percurrendo, viderim, nutilum ponit, ut minus videatur opus habere singularum curationum firmamenta adducere. Si in isto censu, quod plane arbitror , unguentum armarium habent, magnus mihi erit Apollo, si ullam ejus asiserendi vel verisimilem mihi rationem adducere

possit. Nam quod Goclenius junior & reliqui spiri-

tuosi spiritum nescio quem astralem , coelestem, a thereum,divinum,adterunt uti indignum plane phi- '. losopho est,ita merito irridetur: tot enim absurditatibus laborathec ratio,ut epistolae modus eas recen-

, Ss sere

644쪽

s a D 1 S P V T A T x o VI. sere non patiatur: Cujus enim divinitatis p cujus

Coeli Θ cujus astriis spiritus perhibeatur quid illifaederis cum uiseaῖ quid, ut compendio dicam, cum reliquis aut annon cum hisce seorsim, sed eum mixtura An dum componitur, artifex eum ex coelo vo eat , an sponte advolat utro modo fiat, quis porro spiritum illum astralem ex uncto telo ad vulneratum defertῖ an alio iterum opus es ip an idem ille Gmigrati aut infinitae potentiae est, quam ad milliaria plurima extendere possit 8 sane oportet hunc spiritum pauperis Domini servum esse, qui tantum mo- . Iestiae in se suscipiat, ut ex coelo descendere, aerem

trans re, telum vulnerans sua virtute, mediante carnificis unguine, imbuere non detrectet,& instar emronis fatu Lnescius cujus tandem sit, quovis divag tur. Vis quem ego hunc spiritum esse putem, tibi dicam Est ille antiquus serpens, Sathanas & Diabolus qui ista vulnera, si natura sola non sufficit, sa-hat. Quod eo fine facit reste Sennerto, pag. 52O. ut constitutas a se superstitiones confirmet ac stabiliat, easque hominum mentibus inserat,vel insertos com firmet, ac propaget & hominem a creatore suo, mediisque ab eo creatis & in salutem hominum ordinatis, ad se quocunque modo avertat. Verba sunt Sennerti, quibus quare ipsemet fidem non habet&spiritui illi plane Diabolico in unguento armario

tantam potestatem concedit y Veruntamen ego illi sorteinjuriam facio, cum unguenti armarii, si recte observavi, nullam fecerit mentionem.Cupio tamen scire, si hoc non defensitat, quodnam tandem magneticae curationis exemplum producere, & ut pollicetur , firmis rationibus comprobare animum Inrducere

645쪽

DE PAR ADOXIs SECTAE SEN. 6 3 ducere ausit ' Quam autem rem agat Sennertus ex proemio apparet, ubi Lactantium antipodes neganse,alios mediam Zonam, quam torridam vocant,inhabitabilem esse asserere affirmat, in eoque ipsos fal

sos esse. Sed quid indeλClaulas an non credidit so

lem pelvis quantitatem excedere. An propterea, quia turpiter illi errarunt, neque quod manifestum & omnibus notum est,scire sive comprehendere potuerunt, nobis quoque omnia quae phantastica ingenia comminiscuntur,cri ada sense Allaboret Sennertus & omnes ingenii nervos intendat, & tam liquidum faciat unguentum armarium naturali Vi sanare. .

rosas herbasque ex cineribus produci posse, quam manifestum & apertum est,antipodes secundum naturam & solem taceo alia) pelvi majorem esse, tum demum illi fidem habebo, alias ignorantiam aliorum mihi objici aegre seram.

Mirum vero,Sennertum ausum tibi Maligeri sententiam objicere, qua docet, &recte docet ex Aristotele, ubi res constet, si opinio adversetur rei, quaerendam rationem non rem ignorandam. Vbi quaeso ille vidit rosam aliasve herbas ita ex cineribus, quemadmodum nugatur, productas esse, &a quo' an hic ipsemet εκ βη3λου Mβερνισης, qui Querceta rao ingens & grande ex Polonia usque mendacium mentienti tam faciles aures praebuit 2 Tu sanὰ rectius illi hoc objiceres , cum non verentur curam character isticam , cuius tamen etiamnum hodie documenta ob oculos ponuntur , confutare. Cur mavult hic rem ignorare quam rationem quaerere. Verum uti hoc recte retulat , ita magis famae consuluisset suae , si fabulam etiam de rosa cinerea . Ss a ram

646쪽

6 4 DIs PUTATIO VI. tam facile non acceptasset, sed adsensum distulisset, donec experimenta vidisset quam plurima. Imo his ce etiam ostensis, adhuc philosophi fuerat, inquiretare causam, non simpliciter credere esse 2ui,eumque statim naturae viribus comprehendere , cum multa

ejusmodi vi daemonis a praestigiatoribus subinde fieri compertum habeamus. Narravit quidam amicus mihi, homo alioquin non vanus,libi notus, sibi,cum panem triticeum destillasset, in alembico apparuisse elegantem spicam triticeam. Cum ipsum irriderem salse, jurejurando,certosibi rem vitiam affirmavit. Cumque porro instarem, ut protinus experimentum ostenderet,alioquin rem longe absurdissimam apud me fidem invenire non posse, negavit se scire modum; sed fortuito id ita venisse, cum minime id egisset , neque ea de re unquam cogitasset.Nunquid ego hic Lactantii errorem erro, si amico fidem derogemi At,inquit,quae fiunt

eorum causae inquirendae, non res ignoranda. Ego

vero non ignoro, & causam subith inveni. Adfirmo enim diabolum alteri si mentitus non sit rosam, amico spicam ob oculos objecisic. Solet enim apud curiosos homines varia sepe ludibria excitare, quo ipsorum mentes a Dei operibus avertat, & turpissimis futilibusque su perstitionibus irretitas sibi omstringat. Husdem farinae est, quod Beguinus dicit, sales herbarum, praesertim calidarum dic differentiam & causam quare non aeque frigidarum) si certo quodam modo sibi cognito seminentur , alias suae speciei producere herbas. Malo hic iterum Lactantius esse, quam rationem meam mancupio dare circulatoribus. Verum videtur modus, quem tibi co-

647쪽

DE PARADox Is SECTAE SEN gnitum dicit, mihi interim dum hoc scribo innotuis. se. Nimirum salibus, bona pars seminum recentium admiscetur, & ita simul terrae mandantur,ita effectu

frustrari non potest qui seminat. Si hic modus non est, etiamsi millies fieri videro,quod hactenus semel non licuit, dicam tamen, effectum a diabolo esse:

Deus e m ad hominum libidinem miracula non edit, & mortuas etiam herbas resuscitat, sed naturae

hane vim infudit, ut quidque secundum suam speciem simile sibi producat, sive seminio, sive radice, sive sereulo id fiat. Non diffiteor operationibus artificum mirabilia in rebus naturalibus sepefieri, &admirandae inde exstrui opera, quae tamen natura veluti parenti, subjectum operationis commendanti, bellum non indixerunt. Verum Diabolus qui &Dei & naturae opera ad dementandas & fallendas

hominum mentes imitari consuevit, non tantum similia praestat, sed saepe, quae naturam & omnem rationem superant, essicit, ut homines novitatis avidos

innassam pelliciat, pellectos superstitionibus imbuat, in iisdem confirmet & tandem omnino suae potestas subjiciat. Ideoque ut fraus ista& impostura Diaboli dignosci, & a reliquis Dei & naturae effe-etibus distingui possit , solam rationem tanquam Cynosuram eum sequi par erat,qui istud fluctuosum se perstitiosarum opinionum pelagus ingredi velit. Hoc fecit & ausus fuit tentare summus philosephus Erastus , quem conspuere quidem illi sotnicarii &Ciniflones saepius tentarunt , refutare tamen nun

quam potuerunt. Hujus vestigiis si tu pergas ins stere, longe tutissimus medio ibis, prae illo, qui cum ain Wrruncare opinionum monstra promiserit, turpior

648쪽

6 6 DIs P v TATIO VI. se emancipet vanissimis experimentatoribus , &quod ipsemet expertus nunquam est, receperit tam facile , quasi oculis coram inspexisset. Saltem de auro fulminante cui fidem tum habebo primum, quando effectum videro J cur tam facile credidit Crollio, qui in eodem capite ingentibus mendaciis S deliramentis etiam blasphemias admiscin ' quid enim hoc est quod aurum Dei imaginem ad quam homo solus creatus est) proxime gerere dicit Θ Credo voluit homini paulatim ad infernum Viam parare, cum auri spiritum non tantum per omnia diffusum, sed & maxime in centro terrae arctissime contractum condensari, imbesse receptaculum, tam caelestium quam supercadestium virium, habereque in se vires plantarum , animalium & vegetabilium

impudenter adserere ausit. Quis cordatus non Commoveatur, si haec & similium opinionum monstra, etiam ab illis qui censores se profitentur acceptari, , videat' promisit mihi idem ille amicus meus, cujus supra mentionem feci, Chymicarum operationum peritissimus, sese cum antea etiam aurei hujus pul- eris pyrii experimentum fecerit, mihi corim ejus vim monstraturum esse ; sed dum urgeo absens per literas& per praesentes admoneri jubeo, incipit labascere & dicere, non sese quidem hoc expertum. Cogam nihilominus & instabo sedulo, ut quid veri insit experiundo discam, non credendo, ut facit Sennertus. Si ab amico, qui Vir bonus est, falsus fuero, quid credam credulo nimis Sennerto, &mendacissimo Crollio meris spiritibus, nescio an arsenicalibus , an tartareis & mercurialibus infa- uato.' Sed excedo nimis epistolae modum , ideo

649쪽

Ds PAR AD OTIS SECTAE SAN. 667. que haec abrumpo & te oro & obtestor, ut eo quo caepisti modo, veritatem cum Erasto eruere & docere pergas, neque tibi ab illis metuas, qui sui pelle philosophica lupum Paracelsicum occultant, ita& famam tuam extendes, & minus cum aliis reprehensionem recte philosophantium incurres. Valς Clarissime collega , & tumultuarias hasce literis pro candore tuo in meliorem partem interpretare. Datae in arce Iburgica 6.Octobris Anno 1 o.

650쪽

CLarissime Vir , amice & collega honorande,

quod nuper in colloquio proximo de unguento armario internos actum fuit, id tute apud te reconditum habes.AdAmabas te illlus unguinis rationem velle reddere, quod occeperunt quam plurimi, neque impetrarunt.Tu si potes,collige,inquire,coacerva quotquot potes rationes, & eas mihi offeras. Si nihil nisi experimentum attuleris, frustra es. Nam ejusmodi tentamenta Diabolus quotidie agitat. Proqinde si audis, audi meum consilium, & consilium de unguento armario plane abjice. Nihil enim est futilius, quam quae quisque scurra scribit, acceptare. De auro fulminante promi sisti fidem, & dixisti te expertum esse. Ignosce mihi si tibi credere hic non possum, & tuam fidem ex pollulo, ut id manifestum facias,&nobis coram ostendas quod promiseris,n que ego dimittam te nisi quod promisisti praestite- . sis. Aut ego alioquin te habeo pro homine vano, quod alias a me longissimum abello. De spica triticea, quam tibi apparuisse dicebas in destillando pane triticeo, nisi tu falsus es, aut falleris, dicam plane si non Cacodaemon,ipse saltem Dar- moniolus.

SEARCH

MENU NAVIGATION