Novae sectae SennertoParacelsicae recens in philosophiam & medicinam introductae, qua antiquae veritatis oracula, et Aristotelicae ac Galenicae doctrinae fundamenta convellere & stirpitus eruderare moliuntur novatores, detectio & solida refutatio. Au

발행: 1637년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

DA PARADox Is SECTAE SEN. 6 Is accepisse, nec ex iis natum prosatum vel ortum esse. III. Tertio valde lapsus memoria, sibique apprime& absurde contrarius est, quod in phys lib. 3. cap. 3. Di .aas. dicat, in generatione misti primo produci formam mistionis quamanimam et Et tamen in tractatu de Chym.cumGal.cons& dist scribat formam vel animam cujusque rei architectam esse , & primum motorem in mistione cujusque rei,eamque universam mistionem communi naturae instrumento, qui sit calor nati vus,perhcere.Prς cedit itaque forma

specifica formam misti, & genitae, uti subjecto com modo di sibi disposito insidet, siquidem juxta eundem anima sibi domicilii & corporis est fabricatrix quod non nisi per idoneam , uti decet mistionem,

constituere potest. Antecedit itaque mistionem,neque post formam mistionis producitur animans, cum ipsa mei in re antequam per mistionem novam& conformationem sibi corpus do domicilium commod um ex eadem exstruxerit, insit, ut anima canis,

illo ipso auctore, in semine canis. Dupliciter itaque sic sibi contrarius est, videlicet quod dicat formam misti antecedere animam dc formam specificam, &mistionem non fieri ab eadem. IU. uuarto anima vel forma inest vel inhaeret per dispositioncm materiar ut enim Aiquiratur forma, eademque in subjecto servetur, requiritur commoda ejusdem seu materiae dispositio , quae consistit in apto idoneoque temperamento. Atqui de natura formarum sub qua res illa seu milium subsistere potest, non est ut dispositio vel accidens, sed pars rei essentialis. Neque forma illa inest rei, ut sit subjectum alterius formae praestantioris, per qu/m tan-

622쪽

62o D Is PUTAT Io VI. quam commodam materiae dispositionem insit,licet

subjectum per cujus temperiei dispositionem inhaeret, sermas illas videlicet Elementorum, complecti possit. Elementa enim immediate non conferunt pro subjecto formarum specificarum, suas formas vel integras, vel gradibus aliquot truncatas & mutilatas, inque unam misti formam coalitas de cujus rei ineptitudine postea sed materiam & qualitates, seu ex his natam temperiem disponentem materiam, per temperiem enim inest forma: temperie disponitur non forma, ut sit subjectum sed materia. Qualitas non agit in formam, sed materiam forma

constantem. IAd alteram Corollarii partem nunc transibimus& despiciemus an Elementa sic maneant in mistis,ut abjectis aliquot gradibus, suarum formarum substanti alium constituant misto formam. Quam sententiam D. Sennert. quarumcunque novarum &contra Gal. usitatamque & receptam in scholis meia dicis regulam, opinionum fidelis auceps,a Zabarella& Picolhomineo cum mutuatus sit, &in physicam suam transtulerit, apud ipsosmet auctores&ex eorum eam scriptis examinabimus. Vterque statuit sormas Elementorum manere inmisto sed castigatas &fractas, uti & Averrhoes, verum in eo videtur ab eodem discedere, quod magis& minus recipere neget, quanquam intensionem &remissionem in illis agnoscat: duobus enim modis intensionem & remissionem fieri poseas everat: uno sine variatione speciei, quod proprie dicitur reci

623쪽

DE PAR AD Ox Is SECTAE S E N. 62x& remissionem recipere ait: hoc vero posteriore modo etiam formas substantiales Elementorum: remitti enim cum variatione speciei & re manere cum amissione suarum excellentiarum,id est, manere aliquot gradus formarum elementarium , & aliquot interire, ita ut forma misti realiter nihil aliud si, quam collectio plurium graduum formarum et mentarium, quibus accessat nova formalitas:coivisse enim in naturam aliam distininam formaliter a naturis Elementorum, ideoque desinere esse ignem, aerem, aquam, terram, & fieri novam speciem, ve

lut aurum vel carnem. .:

Haec opinio aut perabsurda est, aut certe oepido enarratore opus habet .De gradibus enim formarum substantialium &inauditum est quod asseritur, &illud praeterea admiratione dignum , constitui rei cujusdam gradus plurimos, & tamen assirmare ad unius gradus mutationem speciem atque adeo ipsam

naturam mutari, cum tamen verisimile sit, gradus rei illius cujus gradus sunt, retinere naturam, nequCrem illam diteriisse plane, cujus adhuc unicus supe sit gradus. Adserere autem unius formae plures esse gradus, &ad singulorum mutationem mutari speciem & accedere novam formalitatem, est unius rei implicis multas formas, multas naturas, multas essentias easdemque specie differentes constituere quod ab omni ratione abhorret. Deinde gradus isti formarum si concedi debeant, necessum est, eos ipsiς- simplicibus seu Elementis inesse, in iisque primum .

considerari oportere. Fieri enim non potest, ut ele- . menta gradus, quos antea nullos habuerint, in mixto amittere, &post resolutionem ejus it erum recuperare

. . i

624쪽

622 D I S P v T A T I o VI. perare possint. Hoc posito omnis generatio tum simplicis tum mixti corporis plane monstrosa futu- racst. Nam primum necessum est illos gradus vel finitos vel infinitos esse. Posterius dici non potest, in finitum enim natura aversatur, &quia pertransiri non potest nulla unquam absolvetur generatioIgitur finiti sint necesse est, videturque Zabarella dum alicubi exempli gratia, remanere statuit sex gradus

terrae & duos ignis, eum numerum octonario comprehendere , quo etiam gradus elementarium qualitatum definiri solent. Iam necessum est in generatione simplicis elemen- . ti, omnes alaici interireque gradus Elementarium formarum, si novum elementum inde enasci debeat. Verisimile autem est, non omnes simul sed alium

post alium abjici .Et si ad abjectionem unius gradus,

satim nova species oriatur, necessum est, in una generatione, unius corporis simplicis, octo,aliam post aliam, novas species & novas sermas exsistere, quae singulae orientur subito & in momento temporiSpost praeviam alterationem. Hae formae & species porro, aut simplicis erunt corporis aut mixti. Mixti esse non est probabile: valde enim a vero' abhorret, si ex aqua aer fieri debeat , id fieri non posse, nisi prius inde aut arbor, aut elephas, aut aliud quoddam mixtum sat. Ergo verisimilius fuerit , csse species corporis simplicis,

nimirum ignis, aeris, aquae , terrae. Sed quamcunque cujust inque corporis simplicis speciem, post singulorum graduum abjectionem introducamus, fieri non potest, quin absurda & ridicula generatio judicetur, quaeque in circulum recurrat. Et quid quaeso

625쪽

DE PARADOXIS SECTAE SEN. 62squaeso opus est tanto apparatu & tot destructionis bus, adstructionibusque, cum natura quae compen dia amat, & nullibi redundet, prima statim variatione eam speciem introducere poterat, quam primo intendebat. Verum jam ctiam consideremus Elementa, ut ad mixti constitutionem congrediuntur, & ponamus terrae sex, ignis duos,aquae tres, aeris quinque remanere gradus, tum verisimile erit minimum illos fra-

dus, qui quodque Elementum denominant eue illius specie insignitos neque enim aliter inter sese differrent, & mirum foret, sub aliena specie non sub sua ad mixtum convenire actuque idipsum quod esse dicuntur. Hoc posito nihilominus incidunt in id

quod evitare valebant incom modum: manebunt e

nim nihilominus quatuor formae, quia quatuor species, & quidem longe pejori conditione, quia nulla . quinta supervenit,quae quatuor illas quas iub imperio co hibeat. Si vero dicant omnes illos gradus conjunctos. unam formam, unam speciem constituere, fieri id non posse videtur, non enim ex variis speciebus conjunctis, conficitur una species,ut ipse Picol- homineus fatetur l. de mixt. c. 8.Deinde idem quoque hic quaeri potest, quod in

generatione simplicis Elementi quaerebamus: Nimirum cum in generatione mixti quoque necessiim sit singula Elementa aliquot gradus abjicere , &post singulorum abjectionem nova statim exsistat species e vel corporis mixti erit vel simplicis. Si simplicis, id mirum erit auditu, ignem qui verbi gratia post abjectionem unius gradus speciem aquae induerit potius sub forma aquae manere in mix

626쪽

6- - DISPUTATIO VI. to, quam sub forma propria, & alia itidem Elementa, magis sub aliena quam sub sua specie.Si vero species corporis mixti fuerit, tum ex uno Elemento, amissione gradus mixtum orietur, neque aliorum auxilio aut comitatu opus erit, quod & ipsum vehementer absurdum est.

Praeterea cum dicat Zarabella multis in Iocis, elementa post amissum gradum, si ve post intensionem& remissionem, novam speciem induere, quae sit vel forma auri vel carnis, necessum est singulorum Elementorum gradus remanentes, esse unum & idem, quia sub tali specie maneant singula,quod manifeste petit principium. Quaerebatur enim quomodo Et menta inestent, in carne vel auro. Qui jam respondet inesse sub forma, & specie auri & carnis nodum non sol vit, sed magis implicat: idem enim dicit manere ut aliud, nimirum ignem ut est caro & diversi

ut sunt idem , nimirum Elementa quatuor ut sunt caro sive aurum. Denique ex resolutione mixti apparet hujus sententiae absurditas: statuit enim uterque tum Zabarella tum Picolhomineus, mixta re tui in Elementa, non eadem numero sed eadem specie, quia, quos amiserant gradus, non eosdem recuperant numero squod enim semel interiit non potest unquam idem numero redire in sed specie. Redeunt vero in suam naturam, si amissi gracius, illis qui reliqui facti sunt iterum adiiciantur. Atqui gradias reliqui remanserant sub specie carnis vel auri, Ergo si

Iteriam elementa suam naturam recuperare debebunt , necessum erit ad carnem vel aurum , aliquot gradus Elementares adjici, ut fiat vicissim elementum. Quae cum omnia a vero abhorreant, & complura

627쪽

DE PARADox IS SECTAE SE N. Gas plura etiam alia, si quis animum etiam attendat, sequantur incommoda, haec de modo quo elementa manent in mixtis, opinio minorem quam ulla reliquarum habet probabilitatem, proinde recipienda non est.

Corollarium Secundum.

AN uni exsstentiali Armae primariae seu specificae in eodem subjecto plures possint subesse forta

mae subordinatae,ita ut illa recedente, emergant aliae atque aliae, quae sub primae dominio fuerant, atque hac ratione ex ovis vel plantis putrescentibus fiant erucae, ex his papiliones, ex ligno vermes, quod horum animalculorum formae realesjam in iisdem prς- fueruntὸ ' ΦNegativam denuo hic amplectimur propter se

quentes rationeS. -

Quod nullae Armae exsistentialiter remaneant praeter formas Elementorum,rebuSprorsus pereuntibus: si vero rei unius corruptio sit alterius generatio, necessario haec corruptio cum generatione conjuncta est. Et sic forma non praefuit, sed de novo intatercidente priore, generata est, sic pereunte csbo fitchylus. Quod omnes istae formae essent in materia indisposita & impropriarquod si per naturam fieri queat, tum ex re qualibet poterit fieri quidlibet, di corpus ac subjectum format asini, fuerit capax formae humanae, & jam Apulei animam in Asino misse non erit fabula, & Pithagoreorum metempsychosis inveniet patronos. Qua enim ratione forma vermis actu Rr in

628쪽

62.6 DIs PUTAT io VI. . in ligno est, eadem quoque ratione di forte convenientiore sinuenit enim ibi corpus organicum cujus , proprie est actus humana poterit esse in asino vel simia, aut si mavis in stirpe vel lapide. Verum ut cum peculiari materiae dispositione, quae definitam suam habet latitudinem, forma subsistit & manet, ita hac corrupta, illa simul perit & intercidit, seu non mabuntur & peribunisAn cum illi visum est cedere, peribunt & genera- huntur,cum subordinata,sponte eunti specificae succedar, aut cum illa ab hac iolenter ejiciturὸ Neque est quod regeras, peculiares vermium sermas certis plantarum formis subditas esse, quod non sit necessum, actu inesse formam isti materiae, ex cujus p tentia generari potest: siquidem quis actu formam Scarabaei asserat esse in sterquilinio 8 & si insit, unde inest ' an propagata & generata ab equo ' equus itaque Scarabaeum generat. Generabit vero illum aetavel potentia: si actu tum forma scarabaei ab equo generata erit in sterquilinio: si itaque quaeratur a Scaligero , an praesente rei forma vel anima non detur

ipsa res, respondebitur ex eodem, quod sterquili inium sit scarabaeus imperfectus;& lignum unde nascitur vermis, sit vermis imperfectus: quemadmodum dicebat semen canis esse canem imperfectum. Et cum uni formae alia subesse possit, quemadmodum seminis formae forma canis, ipseque D. S. asse

rat, in uno semine plures posse esse formas, sequeturrem amesse plures. Neque est quod praetendat, se statuere formas, quae praeter specificam rei insint, . esse

net.Si in quavis materia quovis modo disposita,possit subsistere forma quaelibet, quomodo res genera

629쪽

DE PARADOXIs SECTAE S E N. 627 esse sub ordinatas& ministras, cum nulla dari possieratio, imo cogitatu sit absurdum, quod forma ver mis sit in ligno, ut ministra sit vel serviat ligno, vel ejus formae,aut forma starabaei ut ministret sterquilinio , aut forma papilionis ut erucae lusu sequatur. Formarum instrumenta & ministrae sunt qualitates. non formae, formarum. Verum cum indubiae &immotae veritatis regula sit, formam & formatum esse simul tempore, nunque missi formassec ea ue Ass,ubi . non actuet ultimate & exsistentialiter, falsum & absurdissimum est formam vermis actu in ligno, scarabati in sterquilinio, papilionis in eruca, erucae in plantis esse. Quae res Clariss D. S. permovit, ut statueret, intract. de Chym cum Gai .cons. & disi c. Ia.sol 346. semen aliquψd analogum calii seminalem rationem . vocant di paulo post concederet, semina quaedam, i ad plures formas esse disposita. Ingenua haec est veritatis confessio, dispositio ad rem non est ipsa forma sed qualitas: sussicit itaque dispositio materiar, in qua fundatur potentia proxima ad hanc & non a liam formam. Sed unde haec dispos1tio seminis ana logica, vel seminalis ratio i mures & item vermes ex quisquiliis putrescentibus generantur, cum materia sic disponitur, easque percipit qualitates, ut poten tiam induat ad formas eorum, at unde haec dispositio' sane non a forma murium univoce generant aut per sui divisionem & particulationem transeunte in hanc materiam, eamque miscente, & domici lium sibi extruente , neque sane quaedam murium

forma delituit sub forma quisquiliarum uti vem, mium in ligno esse volebat. Sed D. Sennertus in

Rr a physic.

630쪽

physic. loco saepe allegato, docebat caelum esse causam universalem & principalem mistionis , proximam vero activas qualitates. Generationem autem

a mistione parum differre, idem contestatur. Coelesti itaque motu & calore incitantuninferiora ad coitionem & mistionem, omnisque eorum ab iis pendet directio, quodque energiae qualitatum uti instrumentorum deest id causae principalis vi,nutu,di tectione de influentia suppletur , de quibus superius sufficienter actum. Naturae enim quae semper ad optima tendit potius est vivere quam esse, ejusque opus, est opus Intelligentiae, certo fine agentis. Quocirca univoca generatio,cum locum hic invenire nequeat, necessario aequivoca est admittendar at quare eam adeo aegre contra sanam philosephiam,licet veritate compestatur, admittit D.Senn. λ Latet anguis in herba. Illa concessa nec formarum per sui divisionem multiplicatio, commode defendi potest, formarumque subordinatarum, & actu rebus inhaerentium perit statio, & comprobatur infallibilis veritas sententiar, qua adstruitur,formas e potentia materiae

produci, quam ille explosam, Sc cum bona sanioris S veteris philosophiae parte deletam volebat. Quocirea si formae non exsistunt nisi in subjecto suo proprio de disposito, neque quaelibet possit esse in qua

vis materia, nec omnia sunt in omnibus, neque eaedem per sui divisonem propagentur, nec per traducem fluant, aut superveniant, quia praestantioribus subordinatae fuerunt,inque rebus varie delituerunt, neque a caelo immissae, neque ex Orco vel Iliado Paracelsico vel Orpheano, certis 3c praedestinatis temporibus prodeant, certe, materiae potentia ex qua

SEARCH

MENU NAVIGATION