De antiquitatibus Lusitaniae libri quattuor a L. Andrea Resendio inchoati, a Iacobo Mendez de Vasconcellos absoluti & quintus liber de municipij Eborensis antiquitate ab eodem conscriptus. Cum alijs opusculid, versibus, & soluta oratione ab eodem Iac

발행: 1597년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

x Da ANTIQUIT. Lus IT. potius , quam alibi , talaquam rabici mon mentum sit impositum non video . Addo quod si ab illa insolenti, & absurda vocula prouinciam dictam esse admittamuS, non Lysitaniam , sed Lysittaniam eam nominari oporteret. Verum cessant ista omnia, si veterem lectionem non abdicemus, de Lusum,

ac Lysam homines suisse intelligamus, &a Luso quidem Lusitaniam , a Lysia vero Lysitaniam esse vocatam, aegre non admittamus.

Certe Lusum hominem suisse supposititius Berosi auctor intellexit, quem in Hiberia, Astaridis nescio cuius Babyloniorum regis tempore, regnasse perhibet, sub quo vitis apud Graecos inuenta sit: inuentam autem

aiunt a Dionysio. Concurrunt igitur Dionysus vitis inuentor, & Lusus, ut appareat ex ratione temporis,Lusum ad Dionysium,idest Liberum patrem potuisse pertinere . Si vero qua necessitudine illi coniunctus fuerit, sorte dubitetur , ego ex loquendi formula, filium fuisse puto. Nec vero alienum videri debet, Dionysium utique hominem filium genuisse perhiberi, cum ei quoque Aristaeum olei inuentorem filium Graeci tribuat,ut in quadam contra Verrem oratione affirmat Cicero. Qtramquam ipse,non - ac Lysam, sed aut Lysam legendum puto, Ve

32쪽

LIEER PRIMVs. 3 ροlyo, unde ipse etiam Bacchus Lysius cognominatus est, & eius sacerdotes Lysij, homo ille Lysius dici potuit, qui Latina consuetudine in Lusum mutatus sit . Et sane magis videtur consentaneum,ut ab uno potius pro- uilicia nomen acceperit, quam adiuersis. Quia etiam si Lysiam legere magis libeat , modo particulam ac, in aut commutemuS, idem efficietur, ut videlicet vel a Luso Lusitania, vel a Lysa Lysitania fuerit nominata .

Lusitaniae nomine Latini libri pleni sunt,& Graecorum nonnulli, inter quos Ptolomaeus, atque Stephanus. Lysitaniae vocabulo utuntur Dion, Strabo, Athenaeus ex Polyhio . Neque id Latinis est in solitum et nam& in pandectis, sub titulo decensibus, Verba sunt notissima Pauli iurisconsulti: In Lysitania Pacenses,& Emerite ses iuris Italici sunt . Eborae quoque in aedibus magistri equitum lapis est cum hac inscriptione. LABERIAE. L. F.

33쪽

DE ANTIQFIT. Lus IT. Aberiae Lucij filiae Gallae staminicae mucnicipii Eboreiasis flaminicae prouinciae Lysitaniae . de qua inscriptioni in libello,

quem de Eborensium antiquitate vulgari lingua iampridem scripsimus, multa a nobis dicta sunt. a Lusitaniae vero populi etsi in multas speciatim gentes diuisi si int, tamen uniuersi ac generatim Lusitani appellantur. Stephanu Sautem in libro de urbibus, scelus Artemidori testimonio , Lusitanos etiam Belitanos vocari tradit . Sed cum causam ipse minime assignet, nec apud alios scriptores reperire liceat ullam eius nominis mentionem, ego verisimili coniectura ductus , existimo a Be-lijs populis, vel ab oppido Bethicae, cui nomen Belon, seu a Lethe flumine, quod alio nomine Bellona dici ait Strabo, Lusitanos potuisse Belitanos vocari: nisi Stephanum Belitanos, quicunque illi fuerint, a Lusitanis originem ducere intellexiste credamu Set

quod Graeca phrasis magis significare videtur, quae sic h*hel: Belitani ijdem sunt cum Lusitanis, iuxta Artemidorum in tertio geO

firaphiae libro

i Enumerat etiam plinius Bellitanos populos non procul a Caesiraugusta , quos a Lusitanis originem traxisse suspicari positaruS, Idest.

34쪽

perest, ut obiter admoneam lecitorem, fuisse& Lusonium gentem, quae, ut Strabo ait, ad fontes Tagi olim pertineret,&in Arcadia Lusos oppidum, in cuius ruinis Mepsae suo temo, pore extarent, collocasse Pausaniam libioci avo, ubi Clitoriorum fines describit. Sed haec de nomine satis.

Eterum Lusitaniae, ut nonnullarum aliarii prouinciaru, terminos apud a uetores, praesertim Graecos variasse coperimus. Str bo enim a Tago ad Artabros, qui iuxta ipro montorium Celticum sunt, Lusitaniam pro

tendit. Tagi vero regio, inquit, ad aquil nem spectans Lusitania est',i inter Hispanos

gens amplissima,& annis plurimis Romano, mam armis oppugnata. Huius regionis latus australe Tagus cingit, ab occasu vero,& septentrione Oceanus , ab aurora Carpetani , Vettones, Vaccaei,& Callaici, satis notae gentes . Et paulo post, Minium amnem omnes. Lusitaniae fluuios,dicit, magnitudine superare . Artabros etiam Lusitaniae postremos ad septentrionem,& occasum vocat. Re8i Inena vero, quae inter Tagum &i Anameli, a Lusitania excludit. Vnde & Barbarium pro montorium super Lusitanos esse commem

rus 1 TANIAE TERMINI.

35쪽

tanos etiam, Vettones, Vaccaeos, ac Callaicos cum ab aurora dicat Lusitaniam cin ere, extra Lusitaniam eos proculdubio esis ostendit. Quamquam, ut ibidem ait, nonnulli & hos Lusitanos vocent. De Vettonibus postea. Satis modo sit, istos nonnullos, qui nulli iam sunt, Strabonem non probare, sed pro non Lusitanis Carpetanos, Vettones , Vaccaeos, & Callaicos habere. Ad haec de Tagi agens origine , eum q. ex Celtiberis per Vettones, Carpetanos, & Lusitanos in aequinoctialem labi occasum dicens, manifestia Lusitanis separat non modo Vaccaeos, Callaicos, sed etiam Vettones. De Vaccaeis

quidem dubium nullum est. de Callaicis, &Carpetanis dubitabit aliquis. Sed meminerit , Strabonem Lusitania ad Artabros usque extendisse, tametsi non dissimulat suo tempore multos Lusitanorum Callaicos iam v

cari.

Ita igitur intellecta Strabonis Lusitania , Callaeci, qui ipso auctore nouissimi montana habitant, Vaccaeis vicini, & Asturum nonnulli, quos omnes ob vicinitatem Callaicos appellat, ab aurora Lusitanis fiunt. Sed Ca petani , quos post Oretanos ad Aquilonem declinare commemorat, quid ad Lusitaniam attineant non video; nisi dicamus Strabonem' os per defluentem Tagum ab Oriente Ver

36쪽

LIBER PRIMVs. 7sus Occasum usque ad Lusitania protraxisse. Similiter & Vettones, & Vaccaeos, quem a modum & Turdulos inter Anam, & Tagum, in quibus Emeritam locat. quae regio illi Lulitania non est,cum primum Australe eius latus Tago determinat.

Alibi tamen, hoc est sub finem tertij libri , cum Hispanias ab alijs in partes duas, ab alijs in quinque fuisse diuisas dicit, earumq.

alias plebi, Senatui q. attributas ostendit, alias Romano duci: & quidem Baeticam plebi

attributam, ad quam praetor mitteretur, qui legatum haberet, & quaestorem , reliquam omnem Caesaris esse, qui duos mitteret legatos, praetorium, & consularem A E quibus praetorius legatum haberet secum, qui Lusitanis ius diceret, qui Baeticae adiacetes usque ad amnem Durium, & eius ostium extende rentur. Subdit veros Lusitaniae terminos, Lusitaniam dicens eam regionem appellari, proprio in eum diem nomine in qua regione sita sit Aligusta Emerita. Reliquam autem maximam Iberiae partem iuvemus enim interpretes , qui Graeca minus commode verterunt esse e am, quae duci consulari subde-.retur, non indignum exercitum habenti, tribus instructum ordinibus , ac legatis tribus . Quorum unus duos secum ordines ducens, tractu ultra Durium ad Arctos seruaret uniis

uersum, quem tractum, inquit, prius Lum

37쪽

rano& quidam appellabant, alis vero modo Callaicos vocant . Hi itaque iuxta Strabonem Lusitaniae fuere termini. Ptolemaeus Latinis geographis cotienientius Lusitaniae australe latus Ana disterminat, septentrionale Durio . Qnae autem a Durio ad Minium est regio.Callaicorum Bra carorunt, Tarraconensi prouinciae contribuit, quemadmodum &Plinius . Differteti ni a Strabone, quod Vettones ab orientali parte adscribit Lusitaniae: I sane ita sunt. sed antam late paterent, ut intra se Salmanticam includerent, pollea expendemus At Latinorum multo constantior, & indubitata magis est satio . Pomponius scriptor non modo diligens ac disertus , sed etiam ut pote Hispanus, domesticarum rerum peritissimus breuiter, & eleganter tres, quae tunc erant, Hispaniae prouincias diuisit. Tribus autena, inquit,est distincta nominibus, parsq. eius Tarraconensis, pars Baetica, pars Lusitania vocatur . Tarraconensis altero capite

Gallias,altero Bsticam Lusitaniamque mi tingens, mari latera obi j cit'; nostro, qua meridiem , qua septentrionena spectat, Oceano. illas fluuius Anas separat. & lib. te .

tio, de sexu terrae inter Tagum & Durium cum agit , ita scribit: In eoq. sunt Turduly

tem Munda in medium sere vltimi promo

38쪽

bo. iueasDarius. In tria enim p omontoriae diis sperum Lusitaniam dixerat. Plinius similiter libro tertio, capite primo ., Vlterior,il. delicet Hispania in duas, per longitudinem , prouiacias diuiditur. Si quidem Baeticae la- , tere septentrionali praetenditur Lusitania , amne Ana discreta . & lib. I cap. 2 r. a Durio Lusitania incipit . Sed . quando in hunc Plinij locum incidimus, exigit res, ut duo

emS capita expendamus, quae ad 'Lusitaniae situm rectius percipiendum maxime perti

nere censemuS.

Ante annos quadraginta,cum Salmanticae studiosuin causa agerem, & Vernando Pi liano Gracarum litterarum, ac Plini, publico profestare, eius rei gratia plurimum viς- rur et ostendit mihi vetustissimum Plinianum codicemi, quem ab Ecclesia Toletana conferendi. gratia dato pignore deserendum curauerat et alteru quoque ex Salmanticensis academiae Bibliotheca,qus certa hora solet quo ridie sub duobus custodibus aperiri, nota admodum sane veterem, scriptum tamen per UiIigenter . In utroque deprehendimus,quod in publica lectione testatus ille erat, decemati t duodecim versus,ut mihi primo visi sunt. IOCo sito Iuxatos, a promontorio Celtico in romontorium Gisiponense scribae oscitan

ia imiaiigrasta, magna sensus confusion .

39쪽

cum magna etiam Plinij ipsius iniuria . . I. In medio igitur vigesimo capite quarti libri ad hunc modum ambo codices habent. lPromontorium Celticum, quod alij Arta-hrum appellauere, terras, maria, cMnm disterminans . Illo finitur Hispaniae latus. & a circuitu eius incipit frons. Septentrio hinc, Oceanus q. Gallicus, occasus illinc, R Oceanus Athlanticus. Promontorii excursum LX.M. prodidere . Alij xc. ad Pyrenaeum indi, non pauci xI I. l. millia, & ibi gentem Art brum, quae nunquam fuit, manifesto errore . Arotebras enim, quos ante Celticum diximus promontorium. hoc in loco posuere, literis permutatis. Amnes Plorius, Nelo,Celtici cognomine Neriae, superq. Tamarici , quorum in peninsula tres arae Sestianae Augusto dicatae. Cepori. Oppidum Noelao . Celtici cognomine Praesam arci. Cileni. Ex insulis nominandae Corticata ; & Aunios . ACilenis conuentus Bracarum. Heleni, Gr vij, Castellum Tyde. Graecorum sobolis omnia. Insulae Cicae. Insigne oppidum Abobriga. Minius amnis iiij. M. past . ore spatiosus . Leuni Seuibi. Bracarum oppidum Augusta . Quos supra Callaecia . Flumen Limia . Durius amnis ex maximis Hispaniae ortus in Pelendonibus , 6c iuxta Numantiam, lapsus d inde per Areuacos, Vaccaeos, disterminatis

ab Asturia Vettonibus, a Lusitania Callaecis.

40쪽

Ibi quoque Turdulos a Bracaris arcens. Erratu & in amnibus inclytis. Ab Minio, luem supradiximus cc. M. pag. vi autor est Varro, abest AEminius, quem alibi quidam intelligunt, & Limiam vocant, obliuionis antiquis dictus. Omni'. dicta regio a Pyreneo metallis reserta auri, argenti, ferri, plumbi nigri, albiquo. Α Durio Lusitania incipit, Turduli vete- es . Pesuri. Flumen Vacca, oppidum Vacra, oppidum Talabriga, oppidum & flumen eminium. Oppida Conimbriga, Collipp0 ::buro, Britium . Excurrit deinde in aliud ornu promontorium,quod alij magnum ap- ellauere, multi Olisiponense, ab oppido. Lb Durio Tagus cc. M. passum interuenie e Munda. . Exultaui equide tunc, propter Plinij gr itatem . Illo siquidem pacto calumnia ne-ligentiae, quam patitur ab omnibus , quieographica tractarunt, liberari sane videatur, & Pintiano magnas egi gratias, qui demonstrasset. Verum exultare desii Pli j verborum seriem pensitatius expendens j nulq. sumpto in manus Solino, Plini j ip-aS, Vt Perhibetur, simia , . cuius reseram:rba , atque ex manu scripto vetustissimoidice, ut syncerius exeant. In Lusitania Hi-aniae promontorium est, quod Artabrum

ij, alij Olisiponense dicunt . Hoc coelum,

SEARCH

MENU NAVIGATION