Alexandri Saulii viri Dei e Clericis Regularibus Sancti Pauli ... vita, et gesta per R.P. don Io. Augustinum Gallicium eorundem Clericorum praepositum generalem collecta

발행: 1661년

분량: 349페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Diligentia in ordini

ros VITA, ET GESTAVEN. SERVI DEI

fructusque saluberrimi per ante se missos Praesbyteros, ct per assiduas Cathecheses innotesceret explicarenturque ea, quae ad huius beneficij dignam susceptionem, atque custodiam attinent. A Paulo monitus , nemini cito manum imposuit

nec obligauit sacris si primordia Episcopalis regi

minis excipias cum nonnisi inscios,& moribus infectos in Dioecesi reperisset indignum, ac deformo putans, incaute diuinis altaribus admoueri, & sacra attingere eos, quos vitiorum contagia reprobarent; quocirca attentissime cauit, ne cultui Dei dicarentur , & Ecclesiae ministris aggregarentur homines aliqua mali nominis, aut vitae nota contaminati: Fuitque tantum eius disciplinae obseruandae studi si, Vt alienae fidei non omnia credens, quotquot essent Ordinibus sacris initiandi in cospectum tuum veni, re semper voluerit, inquireretque ipsemet callido, quaecunque hominem Sacerdotali instituto dignum constituunt, vel dignum repellunt: Natales videlicet, natalium conditiones, indolem , litteraturam ,

mores, ingenij vires , animi dotes, cui militiae Ecclesiasticae nomen darent, perseuerandi propositum& eiusmodi alia; idq; tali faelicitate, ut quod semel fecisset,perennitati fecisset; na praeter id,quod Clericos sus Dioecesis solo oris aspectu internosceret omnes, peculiari libello distin cta seruabat illorum,

nomina, cognomina , patriam, aetatem , seriem, ordines , beneficia, ossicia, ut nullo alio teste, vel authore publica ministeria rite cuique committeret. Ad Subdiaconatum, & Sacerdotium promouendos

antea per decem , aut quindecim dies spiritualibus meditationibus,pijsque actionibus,inq; omni Ecclesiastici muneris disciplina exercebat idem ipse .: Si alio

162쪽

ALEx ANDRI SAVLII. io 7

alio legitime distrat his,Patrum nostrorum magisterio submittebat; Inopes per id spatij in Palatio Episcopali, mensaque domestica sustentans . Hisce diuinis stubsidijs veterem sormam Ecclesiae suae reddidit, & eo exemplo pristinam pietatem reliquis; illa rum Rectores incunctanter verbo, & scripto impellens, ea cauere, quae Religioni Christianae detrahunt populosque a Sacramentorum usu auocant; ea inducere , quq cultum Dei reparant, & pietati adminicula subministrant.

Oppidum transfert.

A L O N I, uti iam innuimus,

longas moras ducere haud licuit. Templum angustius, &muneribus Porificiis indecorum: morborum seges e rigida , ventosaque aeris intem rantia , quae multos de comitatu pepulerat egrotos,plures stomacho,& qusrelis plenos proxime pulsura ἱ medicamentorum inopia , &rerum omnium , quibus vitam tuemur , dissicultas maxima; depridationes quoque non rarς Turcarumper ea confinia , tabernaculum inde mouere Past rem coegerunt. Attamen Vbinam tutius , ubi commodius , non apparebat. Prebebat se opportunius

oppidum Bastite, satis amplum, populosiumque , o a Aia

163쪽

Bastita op

νι dum dice nensis.

Lo migrare indulget Pontifex diplaeet Epi. Icopo Marianensi , de Reip. Ge uuensi. ExtrI suaonilia tran. quille non ἐulescit.

168 VITA, ET GESTA VEN. SERVI MI

Aix Insu Ie, Curia Gubernatoris, quondam quoque Curi et Neriensis perfugium , locuples magnificis Ecclesijs , prs sertim Coenobio Capucinorvus, ubi

Alcreander solitarie,ac tenuioris vitς amans deliciarum plurimum statuebat. Displicebat tamen, quia Diecesis non sue, sed Μarianensis, ne de suis castris transfuga videretur. Verumtamen suorum importunitati , & amicorum consiliis cedens, de collocanda Bastite Episcopali Sede Pontificem consulit. Indulsit prompto animo Pontisex, & ibi pro placito Pontificalia fieri permisit. Placuit non mediocriter Reip. Genuensis Primatibus, prςcipue autem Io. Baptiste Centurioni Episcopo Marianensi,qui amico omnia hospitii , & Pontificalium iura facilis commodauit. At ille quamuis amice, & honorifice apud omnes Bastitet

degeret , nunquam tamen

tranquillus extra sua Ouilia quieuit, nec unius anni

cuniculum ; etiamsi Pontificio diplomate liber , potuit ibidem cundo, de redeundo per sibi subdita loca confi

Romam

164쪽

T E R E A Kal. Maii anni

I F 7 m. Summum ille , & at paucis equiparandus Pontia

terris migrat . Indoluit grais uiter Alexander non tam Mnemeriti Patris obitum , qua extinctium Eccle Catholi lumen , & coimunem populi Christiani parentem . Verum paucis post diebus in sellam Apostolicuri suffecto Cardinali Ugoae Bb ompagno, cui Gregorij XIII. nomen, Qqpissimam occasionem adeundi Romam arripit,vbi sacratissimos cineres, &ossa Principum EccleM , Iocaq; tam multo sanguia ne Martyrum consecrata pronus veneremri& supreis nis Potestati Ecclesie in terris Dei vices agenti deabitam obedientiam, ac reuerentiam ante longa teia, rora non exhibitam,coram deferaC. ι. . - ,

- Iter Genuam, inde Mediolanum. mense Iunio morigit ; illic magna negocia breui peracturus, hic di lectissimos Patres, ac Sodales iterum ivisurus, & doxebus hoc biennio gestis collocuturus . Vias honestis actibus, & exemplis sanctissimis potiusquam longo imulie apparatu stemere parat, mumiquo

prece obitus Pir .summi Pontificia.

Electio Gregorij XIII.

Alexandri iter agentia pia opera.

165쪽

tus a Ponti.

prece pauperum. magis quam preti' pecuniarum, . praemonitis pariter per stiteras pastorales Parochis, ut cum populis fausta , tuta, & fandia a Deo optimo Maximo progredienti precentur, & eorum nemo limites timoris praetergrediatur,dum abest . Ipse omni & tempore, & Ioco idem, exhibere de fesvirtutum documenta studet. Ante nauigij conscensiim, nautas singulos, & in primis vectores adducit, animas peccatis pgras ctu are,& ad Altaris in ensam vi refici de Episcopi manus asserens pondere pecca-

, torum exoner tam navita celerius, ac tutius traLmittere, dc gemini hostis insidias euadere r quem

postmodli nauigans quoad licuit retinuit more: execrari diuinum numen, obscaena proferri,alienae fami

obtrectari nullo paeto sustinuit. Sed ad viae solatili,& ne in otio Q itinere deesset negocium , iucundis ipse falutaribusque sermocinationibus socios comirer recreabat a Litaniis hiscinde decantativ didit-ctaque per Choros in honorem B. Virginis corona , flentii nauseam subleuabat οῦ ad eommunisne quoque sermonis iacules prouocans, idque tam lapide,& accepto, ut productiorem Vix trachim desider rent uniuersi. Terra iter faciens ad Coenobia Religiosa, pr ter ullum tamen eorum gravamen, propum sius quam ad patentia cauponum hospitia declinabat; exiguas cellesas, & ieiunas mensas Monacho, rum latis, ac lautis propinquorurin & diuitum ami. corum aedibus pri ferens, quo expeditior itineri fi ret, prolixiusque orationibus, Sacro faciendo, &diuinis colloquijs vacaret. In Vrbe Sacra limina Apostolorum, ac seretinis Sanctorum pie veneratus, ad pedes Sanctissimi ad mittitur . Ille cognitae virtutis , spectatae sapientiis,& rebus

166쪽

ALEXANDRI SAULII l. Irr

& rebus gestis illustrem Antistite ampli Emis am ris , hqnoris , & gratig notis amplexus est , facilisque in eius vota omnia descendit. Α Pio V. concessam pensionem trecentorum aureorum de mcnrisa Episcopali in alimenta Seminarij detrahendam , annulo Pontificio obfirmauit , priuilegi js, ac facultatibus multis amplificauit,sacris Cereis,numismatibus,Indulgentijs populo dispertiendis abunde dita. uit. propriss commodis nihil a Pontifice petijt, vel appetijt ; Sed auctius donis alieno iniit expetitis celer suum ad ovile regressus est . :

Non parum prosperi successus,& gaudii post lo

gi itineris molestias Seruo Dei fuit exoptatus congressius amantissimi Cardinctis Caroli Bonomaei,&B. Pilippi Nerii consuetudo recens inita . Deb tur autem proposito nostro relatio. Carolus post electum Gregorium XIII. Romae - aliquantisper immoratus, vbr pulmum Alexandrum charissim in Dei conseruum vidit , incredibile dictu, quam citus obuiam prodierit, quam beneu lenter pansis brach ijs collo adstrinxetit, quam sua-ui labro exosculatus sit. Alexander fastigium purpurae reuerituS, ore climisso, totoque corpore prono,

osculo vestium, & manuum salutanti respondit . Extitit prosecto inopinata congressio Seruorum Dei quasi noui foederis nouum vinculum raedumque do obseruantia, & amore utrinque eertatur, arctiorInodo nectitur utriusque Charitas. Ecclesis Alerie sis deplorandum statumdabores, euenta, & Omnem suae administratiorus ferrem Archiepiscopo enarrat.

Is noui Praesulis sensa coelasita , laboriosas curas, &2rudenter, sortiterque gesta admiratur: & ubi mutuis amicitiae obsequiis satis datum est abitur, ac

Impetrat obfirmati pensionem scut 3οo. Seminatio suo steataud εις. Congressti

167쪽

Init Mnteia etini f.Fhi .lippo Nerio Quae eius gratia egit. x

x DT VITA , ET GESTA VEN. SERVI DEI

secundum sibi datam mensuram donationis Christi. ad promouendum Dei cultum , subditorumque fa-lutem, atque ad propriae perfectionis altiora studia

v tei que regreditur . i.

Itingenda huici beneficio est amicitia parta Philippi Neri j,Institutoris Congregationis ab oratoriodi , Viri claritate nominis, luc virtutum , & vitae sinctimonia celeberrimi, quem hodie inaugurant: Gregorio X Vs Sanctorum albo insertum collinus, quemque Alexander fama lain Ctignitum . Viis similitudine sibi in amicitiis hac occasion uinxit . facilis enim est, ac tenax inder Sanctos ani- morimi, coniugatio, potens , pr Midumque aliviliton adaugendς virtuti . Philippus spectatis in Alexandro diuinis dotibus sapientiae, pietatis, int gritatis, coetcrarumque virtutum, statim in gradum singula: is beneuolentig accepit.,Alexander contra, Religionem, ac Sanctimoniam Philippi perspiciens, oris gratia , & familiaritate frequens usus immortalem cum illo contraxit amicitiam ; Cuius argumenta extitere quotidiana, & in longas horas du- ω colloquia diuinis de rebus, mutua Epistolarum commercia, repetits conciones Alexandri in Oratorijs S. Hieronymi, & S Ioannis Ro- rentinorum, atque apud Pontificem i, gratae de eo Philippi com- sto: i

168쪽

In Balanea habitat, γ quae ibi praeclare gerit.

alacrior redit ad opus; Synodalia comitia colligat; novaque, & rebus prq sentibus opportuna statuta condit. Uerum inique ferens a gregibus suis se longius auelli, & per

clienos agros extorrem Vagamri,assidue in propria ovilia su*irans , tentoria intra fines suae ditionis firmanda censet . Secutus autem peritos Imperatores , qui ubi hostium partes validiores aduertunt , illuc suas quoque copias mouent, in Prouincia Balanea castrametari parat, ubi quo stat amaenitate, & ubertate pinguior, eo vitiorum fertilior ager erat. Inijciamus & huc stylum nostrum , & quae ibi magnifice praestitit, compendio perstringamns . Al- gaiolae, quae Prouinciae Balaneensis oppidulum est, erexit nouum pro illius regionis Clericis Seminarium , conducta domo, quam in honestiorem, accommodiorem formam aere suo dilatauit; mox op ri insistens, reparauit diuinum Cultum , instaurauit templa, emundauit sacra , profanos , & corruptos sustulit mores. Quod ut per capita reseratur, sic habe. Pemici

semitrarium Algarolae in Prouineia Balanea erigit profanos ritus ind. tollit. Spontalia

istantium nouaum natorum ab let.

169쪽

retieum eierare puae

bilest persi diam eos a

11 VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI

sam consuetudinem desponsandi infantes adhue

maternis in visceribus latitantes aboleuit. Funera mortuorum lamentantes more praeficarum , eiulantes capita, aut mentum depilantes, dum ad cadauera, non rem Christianam Religiose, sed profanam a Mauris, ac Saracenis acceptam ridicule faciunt , sacrique mysterii ritum perturbant, de feretris, ac

de Ecclesiae ambitu procul abigi ins it siue ij sint viari , seu mulieres , nisi Ora , manusque comprimant. Religionem sinceram restituit; sublatis superstitionibus diuturno licet usu firmatis . Magarum contaminatas artes , daemonum praestigia pluribus locis corripuit, detrusitque veneficiorum reos Sacrae In

quisitionis tribunali plectendos sistens . Vix enim. apud quempiam de his pestiferis monstris emendationis locum, non adhibito supplicio, inuenias. . Qio spiritu putamus Catholicam fidem , ac doctrinam propugnasse Furtiue in ea loca irrepserat alienigena quispiam,perinquinatus haeresi, ignaram. gentem malis studijs, prauisque doctrinis a recta Religione auertens . Rem peismam , & plenam, fraudis, subodoranis Episcopus sagax,cui nil attentioris curae, quam illibatam Catholicae fidei vetit tem tueri, nil aeque cordi, ac lupos ab ovili prohibere ,.statim in vincula coniectum ad sanam mentem reducere contendit, irrcsragabili robore argu mentorum conuincit , redarguit, damnatque . Ad 'extremum prsteritae perfidiae poenitentem errores execrari, abiurare, violaisque Religionis crimen ,

expiare compulit, inspectante, & auscultante populo , quem e vicinis locis conuocauerat assidentibus

alijs quoque Religiosis S. Inquisitionis Iudicibus, ac Ministris. Ad hoc ut adlicat authoritas , & populo

170쪽

ALEXANDRI SAVLII. Due

pulo exemplum accederet illustrius, dies se His de. 'lectus est , & prςcone enunciante errorum seriem , Episcopiis Pontificijs ornamentis conspicuus & re dum manu regens ad quodlibet erroris caput erectus in pedes,hominem cum Sectatoribus mendacij, & haeresis reum confutabat, confodiebatque telis Sacrae Scripturae , di Conciliorum, doctrinis S iactorum, & Orthodoxorum patrum, necnon validissimis ratiocinationibus ἱ egitque tanto ardore diuinus Magister , ut per totam illam dissertationem , tam multis membris in prolixum tractam,teri orem non mediocrem in audientium animos incusserit, & OPraesulas oculis oborte lacryme lacrymas quoquo auditorum prouocarint. Alterum in quo maximopere habuit insudandum mi. .afuit irarum placatio , ct cura Ciuilis tranquillitatis, billa misis nihil eorum praetermittendo quae conciliandis animis conducerent, non preces, non vigilias, non itinerum fatigationes . Monuit, orauit, obtestatus est, lminatus irar coelestes; in duellorum loca prope- rans, exclamat recondi sine sanguine enses, plantas Properantium in certamen constringit, ante procinctos ad pugnam metu ipse vacuus in genua se abh-cit in seipstim ferri vindictam rogans , quo iratos ab impetu , a conflictu compescat . Cessitque res saepe, ac sepius ex sentcntia. Etenim cruenti illi homicidae deuicti tandem Viri Dei precibus , benignitate , lacrymis, dc mira illa animi magnitudino, totis sensibus capti, arma, odia, rixamque Omne

saepius deposuere datis dexteris federa pacis sponte percussere. Ita paulatim sublatae inimicitiae, diminutae factiones peruetuste, & inducta priuatis cum a citijs tranquillitas publica. P a Per

SEARCH

MENU NAVIGATION