장음표시 사용
131쪽
6 VITA, ET GESTA VEN. SERVI DΕ1
,, men nomen , titulumve Magistri Palatini assu- ,, mant. Abstineant a suffragiis pro beneficiorum , i, aut Ordinum collatione. si Negociis expediti in studium litterarum in- ,, cumbant, otio nullatenus indulgentes. ,, Preter ullam exceptionem omnibus se praestet D gratos , ac benignos, deuitantes omnem deordiri natione, & usum singularem cuiusuis personae . Placeat Reuerendissimo Episcopo singulis me- sibus Praepositum Generalem certiorem faceri de vita Patrum, & sibi sciat hoc onus ex conscie- tia imminere. Hactenus illi. Quo. legum presidio cincta Regularis vite disciplina integra , & vegeta apud illos perseuerauit. Mediolano Ticinum petiit, ubi tanquam in nobilissimo theatro etiamnum personabat nomen, &fama rerum gestarum Alexandri. Dictu haud facile est, quibus honoris, beneuolentiae, ac reuerentiae significationibus veterem ciuem illi amplexi sui aduentantem , prosecuti transeuntem ; inuidentes aliis talem Pastorem , sed minime prospicientes, se aliquando redeunti ciuitatem , & sepulchrum donaturos . Relatu multo dissiciliores sunt singultus Dominici Patris , sub annorum aeque ac malorum grauitate fatiscentis , & lacrymantis in eo rerum discrimine abdicari a se filium, unicum senectar solathim , & anim si plusquam dimidium suae . Quid
hic pius AlexanderZlabantem animum Patris corroborare , lenire lacrymas, cum cohibere non valeat; docere toleranda aequanimiter cuncta Dei arbitriata, denique quacunque potest ope, prece, eloquio subleuare, nec non Diu ins clementiae, & Religiosorum pietati commendare. Vale dicens a Parente bene
132쪽
dici sibi postulat Episcopus , at sibi magis a filio
Episcopo Parens : Ita grato certamine dum alteri alter beia precatur , fissus Patri Episcopalem de rerum protendens, Filio ille paternam, benedicit, &ex eo temporis momento se non vltra visui diueru
Viam festimis ingreditur Genuam iturus,unde αpromptior nauigatio in Corsicam, & ibidem multa iii per regimine sibi commissi Episcopatus cum Magistratibus illius Reipublicae collaturus. A Duceo , a Senam, & ab uniuersis Ciuitatis optimatibus honorificE admodum, & amanter exceptus magnam apud illos de se, suaque administratione spem concitauit , ut proinde Pio U. Pontifici, de concesso Corsis tam insigni Pastore publicis litteris gratias
agerent. Genuae aliquanti sper immoratus propter aestuantes turbines maris haud inutiles traxit moras . Vt erat spiritu feruens , mnasterium in quo duas Sorores habebat, praedicatione, monitis, hortationibus in sanctioris vitae formam traduxit . Tum reddito mitiori pelago se committit. Vix soluerat, cum velocior insequitur scaphao ω qui extrema Patris, & Medicorum. iudicio adem' tam spem vitae nunciet . Haesit ad hoc filius dubius quid inter pugnantia animi, vota eligat, quid prius ineat . Soluenda genitori morienti extrema putat Praebenda quoque celeriter sponsae, pignoribusque suis pascua, ne inedia conficiantur . Animo tunc parumper collecto , dc erectae in Deum mento , is In nomine Domini , inquit, pergite, nihilo is opus est alio , Arbitratus, aut sone caeso edoctus, e vivis excessisse parentem. Non ignorabat eu - ω qui tot annorum curriculo didicerat bene, sincteq;
133쪽
viuere; scire ipsam quoque metam ben8, sancteq; tangere. Animam agenti adesse plurimorum subsidia minime dubitabat; periclitanti vero sponsae qui opituletur , sciebat adesse neminem . Quare amorem amore expugnante , remita nuntio, reliquum viae prosequitur , genitori iusta tempestivius sollitu rus . Ibat nauigio celer, alas addentes filiorum de-sderio . Et exeunte Aprili de Turcarum manibus elapsus , fauste , Resiciterque in Corsicam delatus est .
Diosis Aleriensisfacies, ου quomodo
sitim curare caeperit Alexander. C A P. II. I U IN A prouidentia factu
est, ut non inermis , aut tyro ad edomanda monstra Comsicam faecius feris infestanistia Seruus Dei processerit , utque ad imbuendam Christianis moribus , & doctrinis agrestem, ac sylvescententa, plebem rudis ipse, atque imperitus non accesscrit . Succubuisset plane , ni ex Congregationis suae armamentario amna detulisset , & vetusta exercitatione uti oriam in elusinodi conflictu sibi parere nouiset. Sane strenuo huic bellatori , neque campus arctior, neque hostis inferior
134쪽
debebatur, cui quo amplior Iaborum, eo copiosior
Squalebat ea tempestate inter alias Corsicae M-clesias Neriensis , scatebatque velut inculta sylvi
variis moru corruptelis, ignorantiae perfusa Lenebris iacetibus ubiqipietatis,ac litterarii studiis.V isebantur passim per agros, di in oppidis diruta, aut ruinae proxima templa; Vix unum, aut alterum reperisses integrum , ac sitis tutum ad diuina agenda . Quod si integrum, statim illud squalore, faetore, fumo denigratum,nudata palliis altaria, sacras vestes, & pro omciorum diuersitate ornamenta aut nulla, aut lacera , imagines deformatas, diu, noctuque patentes valvas Ecclesiarum, ut caulas pecudibus potiusquam aulas populo Christiano ad cultum Dei capiendo dixisses . Apud Sacerdotes collapsa lugebat omnis disciplina Ecclesiastica , & ex Prophetae dicto Repulsa scientia Dei: non habitus , non decor gradui consormis , Sacrorum rituum , atque Sacramentalium intoleranda incuria , crassa inscities mi nium Sacerdotali si,ut etiam multi vix de libro con-srue , & expedite legerent, linguam ver5 latinam scirent perpauci. Euangelii leges , mysteriaque Glebant undique, Christianae Catecheseos nomen ne
apud Parochos quidem auditum, itavi si cui de populo fames esset verbi Dei, Non adesset qai panem ei frangeret. Nulla in tota dioeces pro educatione Sacerdotum Collegia, non Cathedralis aedes, non sedes , non tectum Episcopo, qui vel precario , vel conducto uti cogebatur hospitio.
Apud Populum dies festi, sata ieiunia, studia
diuini cultus neglecta, pessundatae templorum , ac Presbyterorum reuerentia, Sacramentorum usus ita
Eeelesia lyl.ua iaculla. Plena cor ruptelia .
135쪽
8o UITA, ET GESTA VEN. SERH DEI
ita prostratus , ut apud religiosiores Sacra Communio non extra festum Paschale , apud caeteros rarior adhuc esset consessio. Confirmationis nomen incognitum; Crebra matrimonia illegitime inita, ac per incaestas nuptias propagatae familiae . Pauci admodum , qui capita fidei, praecepta Dei, orandi, & eL
formandae crucis modum , aliaque ad salutem necessaria rite tenerent. Vigebant autem inimicitiae
implacabiles , odia inextinguibilia, caedes prodit riae, vel in aperto sele immaniter commissae; veneficia, Sacrilegia, & eiusmodi alia de Erebo erumpentia monstra, quae gregem Christi quam miserrime
dilaniabant,pastoribus tanquam canibus mutis oves luporum praedae expositas deserentibus . Nec quispiam miretur exundans illud malorum , pelagus : nam praeter id quod sub c si convexo nihil non contrahit vetustatem , & in dies deteriora fieri videmus omnia, irreparabili detrimento fuere pyratarum perpetuae direptiones , intestina incolarum odia, & execrandae discerptiones : necnon ad comprimendos rebelles postremae incendiorum, &armorum deuastationes . Adde diuturnam Antistitum absentiam ob angustias laci, & euersas ardes , Ecclesiamque Episcopalem. Haec & alia permulta malorum capita aduentanti Episcopo adfuerunt in limine , qnorum miserando aspectu teneri Pastoris viscera comota quidem sunt, sed non fractum pectus, neque propter tantam deformitatem repudiata sponsa, quin potius quo illa facie deformior , eo in amorem, & ampleXuSpromptior irruit Alexanderdonge maiora charitatis, magnanimitatis , vigilantiae, atque patientiae incre menta facturus . Diuino itaque auxilio quod assu
136쪽
duis precibus, ac sacrificiis solicitabat,quasi Herculea claua munitus manum misit ad sortia, & ad extinguenda tot monstra incessit. Animum ita componens, Ut quicquid res praesens, quantumvis ardua exigeret, id pristaret, si posset; si minus posset, optaret et omnia Superioribus arbitriis diuinae prouidentiet submittens; una illa de re duntaxat tristis , quod careret ministris indigenis, qui sibi in onere pastorali manum, & opem admouerent. In aditu tamen multum animi , ac fiduciς concepit, taliciorisque fortunae augurium, ex insperato
occursu promiscuae virorum, taminarum, ac paruulorum turbae,quae coelesti, non humano impulsu e cita, citra vero omnem pompam festiua , venerabunda, & animo, corporeque exultans venientem Pastorem excepit. i i.
Diuertit primum per dies aliquot in oppidum Bastitam, quae sedes est Insulani Gubernatoris: Abeo,coeterisque ministris Reipublicae comiter, & h norifice holpitatus ; communicatisque, & a Gubernatore comprobatis consit iis, quae erant de recta Ecclesiρ administratione , ab eo loco , quod aliena esset dioecesis , ad Curtem vicum Plebis Talcini, suae, ob festa Pentecostes pedem retulit, non sine apollicitatione certi sebsidii etiam a potestate laicae suscipiendi, pro usu rerum, ac temporum .
Exinde Talonum, pagum plebis opini,Episcopatus Aleriensis , non procul a maris littore, & ab Urbe Aleria duodecim passuum millibus distans habitationi suae delegit, quo greges suos praesentior curaret. Satis amqno solo locus erat, sed coelo noaeque sibi, suisque falubri . Ibi cum honestior non sextaret sedes, conduxit veterem domum, seu potius . L vastam
137쪽
eadem de causa prope rato .E Orata.
8, VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI .
vastam turrim quam deinde contabulationibus diuisiam in nouem cellulas, seu mauis gurgustia, uno lectulo occupanda, sibi, suisque distinxit, quousque aere priuato proprias aediculas fabricaret. In oppidulo Taloni Ecclesiam nactus aliquantae amplitudinis , valde tamen inconcinnam , ibidem Pontificalia munia quoquomodo exorsus est. Ibi festo quoque die conciones habere, elementa fide, Christianae explicare , populis ritu Episcopali benedicere, ordines conferre, synodum celebrare r Illuc adnoui selis splendorem de vicinioribus quoque mappalibus certatim confluere rusticani, quos quatumvis agrestres, & alpestri modo agentes ea Vrbanitate, & sermonis facilitate bonus Pastor complectebatur,ut insolitam benignitatem suseipientes Eeu Sanctum illum colerent. In longius d siunctas villas, & pagos operam deferebat ipse suam, modo eques, modo pedes; proprio commeatu semper. Recta in Ecclesiam pergeta mos erat Episcopo, aurem peccata confitentibus praebere, Sacrum iacere, Sacra dare, sermocinari, Cathechizare, idque incomparabili cu fructu Animarum , quae velut ad astri Caelo demissi radios incalescebant: Et quamvis supra omnem modum secreta Dei contemplatione, priuataque oblectaretur quiete, tamen perspecta Ouilis sui caecitate, & quibus malorum tricis inuolutum iaceret, maerore, ac pietate perculsus, omni posthabita sui, suarumque rerum ratione, in illius salutem animo, & cura totus
Verum per tot curitationes, animique sollicitudines, corporis valde debilitati reliquas vires facule prostrauere aeris inclementia, stomachi languor,
138쪽
nouae laterum infirmitates , & rheumatum incrementa . Suadentibusque Medicis enervatum curare , ac reficere longo pharmacorum apparatu , fer uentissimus Pastor ne inchoati operis fila interim succiderentur , corporis imbecillitates vigore antimi superans , reiectis medicaminibus caeteris , diuino patrocinio se totum credidit, & la victus parsimonia , ac potius inedia morbos extinguendos , viresque reparandas duxit e Interea Ouium curae.& saluti intentus . A mercenario verum pastorem, discriminans , cum ille, ut aiebat Chrysostomus , propriae,contemptis ciuibus, hic autem sua contem pia , ovium semper saluti inuigilet. Non longe tamen post de Taloni statione ob aeris insalubritatem,& barbarorum infestationes alio transmigrare coactus est.
Ne eaeptu retardentur apparatum medicamen. tum Teia
Curae in te rim animaru insistens. Oa .Chrys. Hom. s. in Io
quo Pao R B O S I gregis vitia pau
latim deteges,quasi qui egr tantis apostemata digito ci cumquaque pertentat Mediacus , ut ediscat qua parte Gnus serrum aptius , ac vellius inserat, quove unguento mamge propitio liniat, ineundam sibi uniuersae Digcesis lustra proposuit. Sapientis monitu etiam eruditus, stores prouocantur, ut vultum pecoris siu
139쪽
84 VITA, ET GESTA VEN. SERVI DEI
agnoscant, & gregem diligenter considerent . Inchoari decreuit exacta meste , ne ruricolis sterilitatem eius anni lugentibus damno esset maiori ;Prieueniri interim publicis precationibus, ac sacrificiis, perspectum illud habens, non ab eo, qui serit , aut rigat, sed qui incrementum dat Deus,omnem frugem expectandam . Visitationis laboriosum curriculum valetudine pressus , sed Apostolico spiritu effervescens , Episcopatus sui anno primo,siunmo iam Autumno auspicatus .est ἱ paucis cum
administris prae inopia operariorum , & ne Parochivltra vires grauarentur . Totum comitatum composuere Clerici Bamabitae duo, quaesitor unus, a secretis unus , a manibus pedibusque unus . Solemnis per eam functionem ritus fuit: Prae- Rhus asεdi, cursores quatenus commode posset praemittere, qui populum ad caeleste beneficium excitarent, & res omnes ita mature disponerent, ut adueniens Episcopus minori negocio, quae sui sent muneris,perficeret, fieretque praeparatae plebi fructuosior visitatio : In aditu locorum procumbere humi poplite sutroque ; exosculari crucem, unde sibi omne firma- ' mentum , roburque animi, omnis quoque spes rei
bene agendar : Inde in Ecclesiam, Christi exemplo recta contendere, nulla sibi, aut suis parte quietis: concessa : Dum ibi conglobatur populus , faciles ,
benignasque aures errata sua confitentibus daror Missam facere , sacram concionem interliceie, &pollice proprio Sacramenta porrigere . Post haec doωinae Christiauar clementa , ac toto saeculo intermissum Chrisma tradere , edocta prius de tanto .mysterio plebe ; ministros Ecclesiae ad priuati exa- minis trutinam reuocare ι discordes , siue viros, seu : . fain ilias
140쪽
familias in concordiam pellere . Quae singula qua industria , quove profectu egerit, apertius dicendis intelligetur . Prodibant hinc inde cateruatim plebes, & in litam lucem maiestatis Episcopalis, suauitatem morum, inassuetam quoque vitae sanctim niam admirantes, hominem non secus , ac empyreo
demissiim venerabantur , & fidentissime illi 1ese ,
Quis satis exprimat, quantum inter haec agenda sudauerit Venerabilis Dei Seruus quata sit incommoda perpessiis Quoties viribus imminutum oportuit peditem ad vicos , ad castella accedere ρ quoties oves inter saltus perscrutando , nequa illarum Pastorem fugeret , altissima atque asperrima iuga montium, iumentis impervia, manibus, pedibusque reptantem superare quoties ovilia perquirentem per offusas tenebras noctis.sub dio pernoctare incenatum λ Protenditur etenim dioecesis Neriae ad
septuaginta millia passitum longitudine, latitudine ad quinquaginta , constatque duodeuiginti plebibus, intra praerupta montium magna ex parte latentibus , ubi nonnisi tuguriola , aut semedirutae castrusticorum, genus alpestre, imperitum , efferum , &rei familiaris pauperrimum. Ad ea tamen loca anhelans animarum salutem Alexander pellente flamma charitatis procurrebat intrepidus. Quid inquam intrepidus Etiam alacris, & exiliens, solitus qua doque desessos , & exanimatos comites hilariter rem creare, animarequilis verbis, Eia comites laeti, is & alacres hunc quoq; calicem ebibamus, adhuc is hoc impleri oportet in nobis . Plus negocii, & doloris attulere Ecclesiarum deformitates , rerum omnium susque deque perturba